|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod veniale possit fieri
mortale. Ita enim dicit Augustinus super 1 Can. Joan., de
venialibus loquens: ista levia noli negligere. Si contemnis quando
ponderas, expavesce quando numeras; levia multa facient unum grande:
multae guttae implent fluvium, multa grana faciunt massam. Sed grande
non dicitur nisi peccatum mortale. Ergo ex multis venialibus fit unum
mortale.
2. Item, Augustinus in Lib. de decem chordis: nolite contemnere
venialia, quia minima sunt; sed timete, quia plura sunt: plerumque
enim bestiae minutae multae necant. Si projiciatur quisque in locum
pulicibus plenum, numquid non moritur ibi? Et minutissima sunt grana
arenae; sed si arena amplius in navim mittatur, mergit illam, ut
pereat. Quam minutae sunt guttae pluviae; nonne pluviae implent
flumina, et domos dejiciunt? Timenda est ergo ruina multitudinis,
etsi non magnitudinis.
3. Praeterea, omne finitum omni finito proportionabile est. Sed
complacentia qua aliquis in peccato mortali ad bonum commutabile
convertitur, finita est. Ergo proportionalis est complacentiae qua
aliquis in peccato veniali convertitur ad commutabile bonum. Ergo
multiplicatum veniale, unum mortale facit.
4. Praeterea, delectatio ante deliberationem rationis est veniale
peccatum. Sed post consensum deliberatum efficitur mortalis. Ergo
veniale peccatum potest fieri mortale.
5. Praeterea, ut in 5 Physic. dicitur, motus est unus, qui est
continuus. Sed contingit aliquem motum inordinatum continuum, in
prima parte sui non in contemptum Dei fieri, et sic est venialis; et
postmodum in contemptum Dei, et sic erit mortalis. Ergo illud quod
prius fuit veniale, potest fieri mortale.
6. Praeterea, dispositio fit habitus, ut in praedicamentis
philosophus dicit. Sed veniale est dispositio ad mortale. Ergo
veniale potest fieri mortale.
7. Praeterea, eadem est distantia mortalis ad veniale, et venialis
ad mortale. Sed mortale per confessionem fit veniale, ut Ambrosius
dicit. Ergo et veniale potest fieri aliquo modo mortale.
8. Ad hoc etiam est quod in littera dicitur, quod quaedam non
damnant nisi saepius fiant, vel facienda decernantur, ut de otioso
verbo, et hujusmodi. Sed damnatio non est nisi per peccatum mortale.
Ergo si verbum otiosum saepius iteretur, erit peccatum mortale.
1. Sed contra, eorum quae in infinitum distant, unum non potest in
aliud transmutari. Sed mortale et veniale in infinitum distant; quod
eorum poena ostendit, quia veniali debetur poena temporalis, et
mortali aeterna. Ergo veniale non potest fieri mortale.
2. Praeterea, iteratio actus non diversificat speciem. Sed veniale
et mortale diversa genera peccatorum sunt. Ergo per hoc quod veniale
multiplicatur, non fiet mortale.
Respondeo dicendum, quod cum quaeritur, an veniale possit fieri
mortale, tripliciter potest intelligi. Aut ita quod unus et idem
numero actus quandoque sit veniale, et postmodum fiat mortale; et hoc
esse non potest, quia unus actus non est nisi semel: ex quo enim semel
transit, iterum resumi non potest idem numero; et ideo si semel fuit
veniale, nunquam erit mortale. Vel ita quod aliquis actus qui ex
genere suo venialis est, aliquo modo mortalis fiat; et hoc possibile
est, si tantum placeat, ut finis in eo constituatur: cum enim
impossibile sit esse duos fines ultimos, quandocumque ponitur aliquod
bonum commutabile finis ultimus vitae, oportet quod Deus non pro fine
habeatur; et cum finis semper maxime sit dilectus, oportet quod illud
in quo finis constituitur, supra Deum diligatur; quod constat
peccatum mortale esse. Hujusmodi autem complacentiae expressissimum
signum est, quando aliquis alicui rei etiam non prohibitae tantum
adhaeret ut consentiat, si etiam esset prohibita, illam se non
relicturum; ut praecipue patet in quibusdam ebriosis, qui totam vitam
suam in vino posuerunt, et histrionibus, qui verba otiosa sectantur.
Alio modo potest intelligi ut multa venialia pertingant ad quantitatem
peccati mortalis; et hoc quidem per se loquendo est impossibile: quia
reatus et macula mortalis peccati in infinitum distat ab ea quae est
venialis, cum peccatum mortale privet infinitum bonum, quod est bonum
increatum; per veniale autem peccatum tollatur aliquod causatum, ut
fervor caritatis. Distantia autem privationum mensuratur ex his quae
privantur. Uni etiam eorum debetur poena aeterna, et alteri
temporalis. Sed per accidens possibile est: cum enim veniale sit
dispositio ad mortale, ex hoc quod aliquis frequenter venialiter
peccat, fit in eo etiam pronitas ad peccandum mortaliter: quanto enim
magis consuescit in aliquo opere, tanto magis sibi placet illud: quia
signum habitus est delectatio operis, ut in 2 Ethic. dicitur. Hoc
tamen non de necessitate contingit: quantumcumque enim excrescat
pronitas ad peccandum per iterationem venialium, semper tamen manet
libertas in voluntate, ne in peccatum mortale delabatur.
Et sic patet responsio ad duas primas auctoritates. Non enim
intelligitur quod multa venialia faciant unum mortale per se, sed per
accidens, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non oportet omnium finitorum accipere
proportionem aliquam; sicut lineae et numeri nulla est proportio;
quia, ut in 5 Euclidis dicitur, proportio est certitudo
mensurationis duarum quantitatum ejusdem generis; et ita quamvis
complacentia mortalis sit finita, non tamen oportet ut sit
proportionata complacentiae venialis, quia est alterius rationis; alia
enim ratione placet finis, et alia quae sunt ad finem; semper enim
plus placet finis; unde quantumcumque multiplicetur complacentia
venialis, non adaequabit complacentiam mortalis. Vel dicendum, quod
complacentia mortalis peccati potest considerari dupliciter. Vel ex
parte ejus cui placet; et sic finita est; quia ex potentia finita non
potest procedere actus infinitus. Vel ex parte ejus quod placet, et
sic infinita est: quia placet ut finis, qui desideratur ut infinitum
bonum, quia propter finem ultimum omnia desiderantur.
Ad quartum dicendum, quod motus delectationis qui est in
sensualitate, nullo modo fit mortalis; sed consensus rationis
adveniens, qui est aliud, cum diversarum potentiarum non sit unus
actus numero; unde non sequitur quod actus qui prius fuit venialis,
postea fit mortalis.
Ad quintum dicendum, quod ille actus continuus quamvis sit unus
secundum esse naturae consideratus, tamen non est unus consideratus in
esse morali, immo pro duobus actibus computatur.
Ad sextum dicendum, quod dispositio proprie dicitur illud quod se
habet ut incompletum in motu ad perfectum, quod est terminus motus;
sicut qui addiscit, habet dispositionem scientiae, qua perficitur in
termino motus disciplinae. Contingit autem terminum motus esse
duplicem; quia vel ejusdem generis, vel alterius. Verbi gratia,
alterationis terminus est qualitas sicut ejusdem generis; sed forma
substantialis sicut alterius generis. Si ergo dispositio comparatur ad
id quod est terminus motus ejusdem generis, sic constat quod dispositio
potest fieri illud ad quod disponit, sicut calor imperfectus fit calor
perfectus; si autem accipiatur terminus motus alterius generis, hoc
nunquam contingit; sicut calor imperfectus quantumcumque excrescat,
nunquam fit forma substantialis ignis. Dico ergo, quod veniale non
est dispositio ad mortale sicut ad terminum ejusdem generis, sed
alterius; et ideo veniale nunquam fit mortale.
Ad septimum dicendum, quod est aequivocatio in veniali; cum enim
dicitur, quod culpa mortalis per confessionem fit venialis, non
intelligitur de veniali ex genere, secundum quod hic de veniali
loquimur, sed intelligitur de veniali ex eventu; quod quidem dicitur
veniale per quamdam similitudinem ad veniale, quia scilicet manet
reatus ad poenam temporalem pro culpa mortali, quam confessio delevit;
non ita quod culpa in culpam mutetur.
Ad octavum dicendum, quod hoc quod dicit Magister, intelligendum est
non per se, sed per occasionem, inquantum scilicet venialia frequenter
occasionaliter in mortale inducunt, inquantum faciunt pronitatem ad
illud.
|
|