|
Et ideo de talibus cogitationibus venia petenda est. Videtur hoc esse
contra illud quod prius determinatum est. Quia percussio pectoris, et
pater noster, valent ad dimissionem peccati venialis, et est
satisfactio propria venialium. Ergo videtur quod morosa delectatio,
de qua hic loquitur, sit veniale peccatum. Et dicendum, quod quamvis
hujusmodi sit sufficiens satisfactio pro veniali peccato, et non pro
mortali, tamen etiam ad dimissionem peccati mortalis valent; unde
etiam pro mortalibus pater noster dicere debemus, et pectus tundere.
Non enim ratio nostra deduci ad consensum peccati potest, nisi cum
delectatio mota fuerit. Videtur hoc esse falsum; quia quaedam peccata
spiritualia sunt, in quibus non est aliqua carnis delectatio. Sed
dicendum, quod hoc intelligitur in genere peccatorum carnalium, quorum
appetitus ad sensualitatem pertinet. Non est autem silentio
praetereundum, quod saepe in Scriptura nomine sensualitatis (...)
etiam inferior portio rationis (...) intelligitur. Hic per
Scripturas, non canonem Bibliae, sed dicta sanctorum significat.
Ratio autem dicti est propter convenientiam sensualitatis et inferioris
rationis; quia utraque attendit ea quae ad corpus pertinent, licet
ratio inferior sub rationibus universalibus, et sensualitas sub
rationibus particularibus et materiae concretis.
|
|