|
Postquam determinavit de libero arbitrio, ostendendo quid sit, et
consequenter de aliis potentiis animae, ut ostenderet in quibus liberum
arbitrium poneretur; hic determinat quasdam liberi arbitrii
conditiones; et dividitur in partes duas: in prima ostendit, quorum
sit liberum arbitrium ut objectorum; in secunda, quorum sit ut
subjectorum, ibi: et quidem secundum praedictam assignationem in his
tantum videtur esse liberum arbitrium qui voluntatem mutare et in
contraria possunt deflectere. Circa primum duo facit: primo ostendit
quod liberum arbitrium se habet ad utrumque oppositorum; secundo, quod
est tantum futurorum contingentium, ibi: hoc autem sciendum est. Et
quidem secundum praedictam assignationem dividitur haec pars in duas:
in prima ostendit, quorum sit liberum arbitrium quia Dei, Angelorum
et hominum; in secunda, quomodo in hominibus diversimode invenitur
secundum diversos status, ibi: ex praedictis perspicuum fit quod major
fuit libertas arbitrii prima quam secunda. Circa primum duo facit:
primo inducit objectionem, quod liberum arbitrium non sit in Deo, nec
in beatis; secundo determinat veritatem, ibi: sed quod Deus liberum
arbitrium habeat, Augustinus docet. Et circa hoc duo facit: primo
determinat quantum pertinet ad Deum; secundo quantum pertinet ad
Angelos, ibi: Angeli vero, et sancti (...) libero arbitrio non
carent. Circa primum duo facit: primo ostendit quod liberum arbitrium
est in Deo; secundo quod non eodem modo est in Deo sicut in aliis,
ibi: sed aliter accipitur liberum arbitrium in creatore quam in
creaturis. Ex praedictis perspicuum fit quod major fuit libertas
arbitrii prima quam secunda. Haec pars dividitur in duas: in prima
ostendit quomodo secundum diversos status liberum arbitrium accrescit
vel minuitur in omnibus: et quia hoc ratione diversarum libertatum
contingit, ideo in secunda parte distinguit libertatem arbitrii, ibi:
est namque libertas arbitrii triplex. Circa primum tria facit: primo
ostendit ex praedictis quod libertas arbitrii quandoque major,
quandoque minor invenitur; secundo distinguit status hominis, secundum
quos libertas variatur, ibi: et possunt notari in homine quatuor
status liberi arbitrii; tertio inducit quoddam corollarium ex dictis,
ibi: unde manifestum est quod praeter alias poenalitates pro peccato
illo incurrit homo poenam in corruptione et depressione liberi
arbitrii. Est namque libertas triplex; dividitur haec pars in duas:
in prima ostendit multiplicem arbitrii libertatem; in secunda ostendit
quae sit causa uniuscujusque, ibi: libertas autem a peccato et miseria
per gratiam est. Prima dividitur in duas: in prima ponit libertatis
distinctionem; in secunda inducit quamdam conclusionem ex praedictis,
ibi: ex praedictis jam apparet in quo per peccatum sit imminutum vel
corruptum liberum arbitrium. Circa primum tria facit: primo
distinguit triplicem libertatem, et prosequitur de primo membro, quod
est libertas a coactione; secundo prosequitur de secundo membro, quod
est libertas a peccato, ibi: est et alia libertas a peccato; tertio
prosequitur de tertio membro, quod est libertas a miseria, ibi: est
iterum libertas a miseria. Circa secundum tria facit: primo ostendit
quae sit libertas a peccato; secundo quorum sit, ibi: istam
libertatem quae est a peccato, illi soli nunc habent quos filius per
gratiam liberat et reparat; tertio movet quamdam dubitationem, ibi:
hic quaeri potest, utrum haec libertas qua quis liber est ad malum,
sit libertas arbitrii. Et circa hoc duo facit: primo movet
dubitationem, et ponit opiniones ad utramque partem; secundo
determinat secundum suam opinionem, ibi: verum nobis magis placet ut
ipsa libertas arbitrii sit et illa qua quis liber est ad malum, et illa
qua quis liber est ad bonum faciendum. Item circa hoc duo facit:
primo movet quaestionem de libertate ad malum; secundo de libertate ad
bonum, ibi: similiter etiam quaeri solet, utrum illa libertas vera
quae est ad justitiam faciendam, sit ipsa libertas arbitrii. Hic
quaeruntur quinque: 1 in quibus inveniatur liberum arbitrium; 2
utrum liberum arbitrium semper sit liberum a coactione, ita quod cogi
non possit; 3 utrum ad omnia opera humana liberum arbitrium se
extendat; 4 utrum liberum arbitrium augeatur, vel minuatur; 5 de
definitione libertatis quae in littera tangitur.
|
|