|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod liberum arbitrium non se
extendat ad omnia opera humana. Liberum enim arbitrium cogi non
potest, ut dictum est. Sed quaedam opera humana cogi possunt:
impeditur enim homo a motu per violentiam. Ergo non omnia opera humana
sunt liberi arbitrii.
2. Praeterea, in 1 Ethic. dicitur, quod quaedam opera humana
sunt fines. Electio autem non est finis, ut in 3 Ethic. dicitur.
Cum igitur eligere sit actus liberi arbitrii, videtur quod liberum
arbitrium non sit omnium humanorum actuum.
3. Praeterea, omnes actus liberi arbitrii sunt in potestate nostra.
Sed quidam actus sunt in nobis, non in potestate nostra existentes,
sicut actus generativae, nutritivae et augmentativae. Ergo non omnes
actus nostri sunt liberi arbitrii.
4. Praeterea, potentia determinata, est ad determinatos actus. Si
igitur liberum arbitrium esset, omnium humanorum actuum non esset
determinata sed universalis potentia, quod supra falsum esse dictum
est.
5. Praeterea, illud quod est praeter voluntatem est etiam praeter
liberum arbitrium, cum liberum arbitrium sit facultas voluntatis et
rationis, ut supra dictum est. Sed, ut Dionysius dicit, malum est
praeter voluntatem. Ergo liberum arbitrium hominum ad mala opera non
se extendit.
1. Sed contra est quod Damascenus dicit in 2 Lib. quod homo
libero arbitrio inquirit, eligit, impetum facit ad opus, et sic de
aliis. Ergo videtur quod ad ipsum pertineant omnes actus humani.
2. Praeterea, ut supra dictum est, liberum arbitrium est voluntas.
Sed omnes actus humani sunt voluntarii. Ergo sunt etiam liberi
arbitrii.
Respondeo dicendum, quod actus alicujus potentiae vel habitus potest
esse dupliciter: vel quia elicit ipsum, vel quia imperat eum. Ille
autem actus proprie a potentia elici dicitur qui immediate ab ipsa
potentia procedit, sicut ab intellectu intelligere: et hoc modo non
omnes actus humani sunt liberi arbitrii; sed proprius actus ejus est
eligere, ut supra dictum est. Sed per imperium voluntatis et liberi
arbitrii moventur etiam aliae potentiae in suos actus; unde virtus
appetitiva dicitur movens, quia imperat motum; et virtus motiva affixa
musculis et nervis, quia exequitur: et per modum istum omnes actus
humani sunt liberi arbitrii, quia ab ipso imperati, sed non eliciti.
Ad primum ergo dicendum, quod liberum arbitrium non potest cogi in suo
actu proprio, qui est eligere; sed tamen potest cogi in aliquibus
actibus imperatis ab ipso propter coactionem virtutum exequentium.
Ad secundum dicendum, quod illud quod est finis respectu quorumdam,
potest esse etiam ordinatum ad ulteriorem finem, nisi sit ultimus
finis. Nulla autem operatio humana est finis ultimus nisi per
accidens, inquantum scilicet fini ultimo conjungit: et ideo omnium
operationum humanarum potest esse electio, non quidem inquantum sunt
finis, sed inquantum sunt ad finem: quamvis enim vincere sit finis
militaris potentiae, ordinatur tamen ad ulteriorem finem; unde sub
electione cadere potest.
Ad tertium dicendum, quod homo ex hoc dicitur homo quod rationem
habet; unde illi tantum actus dicuntur actus humani qui sunt virium
rationalium vel per essentiam, vel per participationem, sicut actus
concupiscibilis et irascibilis. Virtutes autem nutritivae partis nullo
modo rationem participant, ut in 1 Ethic. dicitur; unde earum actus
operationes humanae non dicuntur.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa sequeretur, si omnia opera
humana essent liberi arbitrii quasi elicita ab ipso; quod non est
verum, ut dictum est; unde non sequitur quod sit universalis
potentia.
Ad quintum dicendum, quod malum in eo quod malum est, praeter
voluntatem est; sed operatio humana, inquantum apparet bona, sub
voluntate cadere potest; et ita potest esse ejus electio et libero
arbitrio subjacere.
|
|