|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod libertas arbitrii non
augeatur neque minuatur. Illud enim quod pertinet ad rationem
potentiae, non variatur per actus vel habitus; cum priora a
posterioribus non varientur, sed eis subjaceant. Sed libertas
pertinet ad rationem potentiae, quae liberum arbitrium dicitur. Ergo
non potest per actus vel habitus virtutis aut vitii augeri et minui.
2. Praeterea, illud quod sequitur naturam aliquam, aequaliter
invenitur in omnibus habentibus naturam illam. Sed liberum arbitrium
consequitur naturam intellectivam, ut dictum est. Ergo in eis non
augetur nec minuitur.
3. Praeterea, liberum arbitrium dicitur ex eo quod cogi non potest.
Sed negationes non recipiunt magis et minus in diversis, nec in eodem
secundum diversos status. Ergo et cetera.
4. Praeterea, illud quod est fortius, non vincitur nec in
servitutem deducitur ab eo quod est debilius. Sed liberum arbitrium
est fortius quam sint passiones peccati, quia eis resistere potest, et
sibi subjugare. Ergo videtur quod non minuatur liberum arbitrium per
servitutem peccati.
5. Praeterea, in illud quod quilibet per se potest, unus non est
altero liberior. Sed in malum quilibet per se potest, et in gratia et
sine gratia. Ergo videtur quod liberum arbitrium alicujus non sit
liberius ad malum quam alterius; et ita videtur quod liberum arbitrium
non augeatur vel minuatur.
1. Sed contra est quod dicitur ad Roman. 7, 19: non quod volo
bonum, hoc ago. Hoc autem in persona hominis damnati dicitur, ut una
Glossa exponit. Cum ergo in statu innocentiae nihil ad bonum
impediret, videtur quod liberum arbitrium augeatur et minuatur.
2. Praeterea, non redimitur nisi quod in servitute fuit. Sed per
sanguinem Christi de peccato redempti sumus, ut 1 Petri, 1,
dicitur. Ergo per peccatum in servitutem trahimur, et ita libertas
minuitur.
Respondeo dicendum, quod liberum arbitrium dicitur ex eo quod cogi non
potest. Coactio autem, ut prius dictum est, est duplex: una
compellens, et alia inducens vel impellens. Hoc autem est naturale et
essentiale libero arbitrio ut sufficienter non cogatur coactione
compellente, et hoc sequitur ipsum in quolibet statu; unde non augetur
talis libertas nec diminuitur per se, sed per accidens tantum. Omnis
enim proprietas quae consequitur naturam aliquam, quanto natura illa
nobilius invenitur in aliquo, tanto etiam proprietas illa perfectius
participatur ab eo, secundum quem modum homo dicitur minus intelligens
quam Angelus; et ita etiam libertas a necessaria coactione nobilius
invenitur in Deo quam in Angelo, et in uno Angelo quam in alio, et
in Angelo quam in homine. Libertas autem illa quae est ab
impellentibus et disponentibus in unam partem, augetur et minuitur, et
acquiritur et amittitur, secundum quod illa disponentia augentur et
minuuntur, et acquiruntur vel amittuntur; unde libertas talis per se
etiam augetur et minuitur in homine secundum diversos status.
Ad primum ergo dicendum, quod libertas a necessitate est quae
consequitur naturam potentiae; et ideo per actus et habitus non
variatur: sed libertas a disponentibus, sequitur habitum et actum; et
ideo secundum diversitatem actuum et habituum variatur.
Ad secundum dicendum, quod in quibus invenitur natura una aequaliter,
invenitur etiam aequaliter illud quod consequitur naturam illam. Sed
natura intellectiva non invenitur aequaliter in Deo, Angelo et
homine. Unde nec etiam libertas a coactione aequaliter in omnibus
est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis negatio per se non recipiat magis ac
minus, tamen per accidens intenditur et remittitur, scilicet per
intensionem et remissionem suae causae; sicut dicuntur majores
tenebrae, quanto est majus obstaculum lucis; unde etiam secundum quod
causa libertatis, quae est natura intellectiva, invenitur nobilior et
minus nobilis, secundum hoc etiam ipsa libertas intenditur quodammodo
et remittitur.
Ad quartum dicendum, quod liberum arbitrium nunquam ita vincitur aut
servituti subjicitur passionibus peccati, ut ad peccandum compellatur,
quia jam sibi in peccatum non imputaretur; sed dicitur esse subjectum
peccato, inquantum ex peccato inclinatur ad peccandum sicut a
disponente, non sicut a compellente.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quilibet per se possit in malum,
non tamen potest quilibet eodem modo malum facere sicut ille qui habet
habitum malitiae: unicuique enim habenti habitum est delectabilis
operatio quae est secundum habitum illum: et ideo illi qui habent
habitus corruptos, opera abominabilia delectabiliter et sine
abominatione exercent: et ideo libere illud facere dicuntur, inquantum
per habitum corruptum reprimitur contradictio rationis, ratione
obtenebrata: quod non potest esse in illis qui talibus habitibus
carent: et ideo dicit philosophus in 5 Ethic., quod justus non
potest statim facere opera injustitiae, sicut injustus facit.
|
|