|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguatur liberum arbitrium tripliciter. Secundum enim diversos
status libertas arbitrii variatur. Status autem hominis quatuor in
littera assignantur. Ergo et quatuor libertates arbitrii distingui
debent.
2. Praeterea, plus differt peccatum a justitia quam peccatum a
miseria; cum prima se habeant ut opposita, secunda ut causa et
effectus. Si ergo assignatur alia libertas a peccato et a miseria,
multo fortius debet distingui etiam alia libertas a peccato et a
justitia.
3. Praeterea, Anselmus dicit, quod posse peccare neque est
libertas neque pars libertatis. Sed libertas a justitia est secundum
hoc quod est posse peccare. Ergo videtur quod inconvenienter
libertatem talem assignet.
4. Praeterea, sicut differt peccatum et justitia, sic differt
gloria et miseria. Si ergo contra libertatem a peccato ponit
libertatem a justitia, videtur quod etiam contra libertatem a miseria
deberet ponere libertatem a gloria.
5. Praeterea, necessitas, quaedam miseria est. Sed pars non debet
dividi contra totum. Ergo inconvenienter libertatem a necessitate
dividit contra libertatem a miseria.
6. Praeterea, Bernardus, distinguit triplicem libertatem,
scilicet libertatem arbitrii, libertatem consilii, et complaciti.
Cum igitur horum Magister mentionem non faciat, videtur insufficiens
in libertatis distinctione.
Respondeo dicendum, quod libertas in sui ratione negationem coactionis
includit. Omnis autem privatio distinguitur secundum ea quae
privantur; unde secundum ea quae cogere possunt vel impedire, oportet
libertatis distinctionem sumi. Ut autem prius dictum est, duplex est
coactio: quaedam perfecta, quae quidem simpliciter coactio dici
potest; et quaedam est imperfecta, quae potius impulsio quam coactio
dicitur. Si ergo consideretur libertas secundum quod removetur
perfecta coactio, sic erit libertas a coactione et necessitate; quae
quidem per se et semper liberum arbitrium sequitur; unde in littera
dicitur, quod in omnibus invenitur, sine qua peccatum imputari non
posset. Si autem dicatur libertas per remotionem impellentis seu
impedientis, hoc est dupliciter: quia hoc quod impellit liberum
arbitrium aut impedit, vel facit hoc per se, sicut habitus et
dispositiones, quae fiunt in ipsa anima, et sic est libertas a
peccato: vel per accidens, sicut impotentiae vel poenalitates, quae
sunt ex parte corporis, usum liberi arbitrii impedientes; et sic est
libertas a miseria.
Ad primum ergo dicendum, quod libertates non distinguuntur secundum
diversos status hominis, cum una libertas in diversis statibus
participetur. Libertas enim a necessitate omnibus statibus communis
est. Libertas autem a peccato est tribus statibus communis, scilicet
primo statui innocentiae, et tertio qui est post reparationem gratiae,
et quarto qui est in gloria; tamen secundum magis et minus, sicut in
littera designatur. Libertas autem a miseria duobus statibus communis
est, scilicet statui innocentiae, et statui gloriae.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium quamvis possit in bonum
et in malum, tamen per se in bonum ordinatum est: et ideo illud quod
impedit ipsum a bono, simpliciter impeditivum ipsius est, et
corruptivum; et propter hoc libertas ab eo quod impedit a bono,
simpliciter libertas dicitur, quae est libertas a peccato; quod autem
impedit illud a malo, quod corruptio ejus est, non est impeditivum
ejus nisi secundum quid; sicut etiam cum corrumpitur ignorantia in
homine, dicitur corruptio secundum quid. Hoc autem quod a peccato
impedit, est justitiae rectitudo in ratione existens: et inde est quod
libertas a justitia non est libertas simpliciter, sed secundum quid:
et ideo inter principales partes libertatis assignari non debet; sed
tamen reducitur ad illam libertatem quae est a peccato, propter
similitudinem in modo; sicut enim peccatum per se impedit a bono per
modum habitus vel dispositionis; ita etiam justitia impedit a malo.
Ad tertium dicendum, quod non est libertas simpliciter, ut dictum
est, libertas a justitia, sed secundum quid; et propter hoc etiam non
computatur inter partes principales, sed quasi per consequens reducitur
ad alteram libertatum, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod de ratione beatitudinis vel gloriae est ut
aliquis omnia habeat quae vult, et nihil mali velit, ut dicit
Augustinus; et ideo gloria in nullo impedit usum liberi arbitrii; et
propter hoc non assignatur aliqua libertas a gloria: nulla enim
voluntas miseriam quaerit et gloriam fugit, cum omnes naturaliter beati
esse velint.
Ad quintum dicendum, quod coactionem illam quae per libertatem
necessitatis excluditur miseria non includit, eo quod nunquam ad tantam
miseriam devenitur ut liberum arbitrium cogi possit: et ideo non est
inconveniens, si libertas a necessitate contra libertatem a miseria
distinguatur.
Ad sextum dicendum, quod Magister, ut ex dictis patet, distinguit
liberum arbitrium secundum ea a quibus est libertas; et haec est per se
divisio ejus, ut dictum est. Bernardus autem distinguit libertatem
secundum terminum ad quem; et hoc est illud quod sub electione cadit.
Cum igitur nihil cadat sub electione nisi secundum quod habet aliquam
rationem boni, secundum diversos gradus bonitatis in humanis actibus
diversas libertates distinguit. Est enim aliquid in humanis actibus
quod est licitum, quia nulla lege prohibetur: et respectu hujusmodi
dicit libertatem arbitrii, quia in judicio nostro consistit, utrum hoc
sequamur vel non. Ulterius est aliquid quod non tantum est licitum,
sed etiam utile est; quia omnia licent, sed non omnia expediunt, ut
apostolus ait: et secundum hoc assignat libertatem consilii, quia
consilium est de meliori bono, quod est expediens ad salutem. Est
etiam aliquid quod delectat, et respectu hujusmodi assignat libertatem
complaciti; unde dicit, quod libertas arbitrii discernere habet quid
liceat, libertas autem consilii probare quid expediat, libertas autem
complaciti experiri quid libeat.
|
|