|
Ostenso quam scientiam et quam potentiam homo in primo statu habuit,
hic ostendit quam gratiam accepit; et dividitur in partes duas: in
prima determinat de gratia in se; in secunda determinat de ea in
comparatione ad statum primi hominis, 29 dist.: post haec
considerandum est, utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et
cooperante. Prima dividitur in duas: in prima determinat de gratia
secundum veritatem; in secunda removet quosdam errores circa gratiam,
28 dist.: id vero inconcusse et incunctanter teneamus. Prima
dividitur in duas: in prima determinat gratiae potestatem, distinguens
eam per comparationem ad liberum arbitrium; in secunda inquirit genus
gratiae; et quomodo gratia mereri dicatur, dist. 27, ibi: si vero
quaeritur, quomodo ipsa gratia praeveniens mereatur augeri (...)
ut hoc aperte insinuari valeat, praemittendum est, tria esse genera
bonorum. Prima dividitur in duas: in prima dividit gratiam in
operantem et cooperantem; quae quidem divisio sumitur secundum effectum
quem gratia in libero arbitrio habet; secundo inquirit de partibus
divisionis, utrum dividant gratiam per essentiam, vel secundum
rationem tantum, ibi: hic considerandum est. Prima in duas: in
prima ponit gratiae distinctionem; in secunda removet quasdam
dubitationes, ibi: non est tamen ignorandum quod alibi Augustinus
significare videtur. Prima in duas: in prima distinguit gratiam in
operantem et cooperantem; in secunda ostendit ordinem gratiae ad bonam
voluntatem, ibi: itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia
voluntatem. Circa primum duo facit: primo dividit gratiam in
operantem et cooperantem; secundo exponit divisionis membra, ibi:
operans enim gratia est quae praevenit voluntatem bonam. Itaque bona
voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem. Hic ostendit
ordinem gratiae ad bonam voluntatem; et circa hoc duo facit: primo
ostendit quod quaedam gratia, quae operans vel praeveniens dicitur,
bonam voluntatem praecedit; secundo quod quaedam gratia, quae
subsequens vel cooperans dicitur, a bona voluntate praevenitur, ibi:
ipsa eadem tamen voluntas quaedam gratiae dona praevenit. Circa primum
duo facit: primo ostendit quod gratia bonam voluntatem praecedit;
secundo ostendit quae sit ipsa gratia, ibi: et si diligenter
intendas, nihilominus tibi monstratur quae sit ipsa gratia voluntatem
praeveniens. Non est tamen ignorandum quod alibi Augustinus
significare videtur. Hic solvit quae praedictis contradicere
videntur, et dividitur in duas partes; secundum quod duas auctoritates
inducit, quae videntur praedictis adversari; secunda incipit ibi:
ceterum quaestionem hanc magis acuunt et urgent verba Augustini; et
utraque dividitur in objectionem et responsionem. Hic quaeruntur sex:
1 utrum gratia ponat quid creatum in anima; 2 si ponit, utrum ut
substantia, vel accidens; 3 si est accidens, in quo sit sicut in
subjecto, utrum in essentia animae, vel in potentia; 4 utrum gratia
sit virtus; 5 de divisione gratiae in operantem et cooperantem, vel
praevenientem et subsequentem; 6 utrum gratia dividatur per essentiam
in diversis virtutibus et donis, et hujusmodi.
|
|