|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia nihil creatum in
anima ponat. Gratia enim acceptationem quamdam ponit in eo qui habere
gratiam dicitur, ut scilicet sit acceptus ei cujus gratiam habet. Sed
ex hoc quod aliquis dicitur acceptus alicui nihil ponitur in acceptato,
sed in acceptante. Ergo ex hoc quod homo gratiam Dei habere dicitur,
nihil in eo ponitur.
2. Praeterea, ut dicitur Sap. 11, Deus diligit omnia quae
sunt. Sed gratia non aliud quam acceptionem dilectionis significat.
Si ergo in homine aliquid ponitur supra sua naturalia per hoc quod
gratiam habere dicitur, videtur quod in omnibus creaturis aliquid supra
naturalia ponendum sit per hoc quod a Deo diligi dicuntur.
3. Praeterea, quanto natura perfectior est, tanto expeditius suum
finem consequi potest. Sed natura humana inter alias creaturas, ad
minus inferiores, perfectior est. Si igitur aliae creaturae sola Dei
providentia sine aliquo superaddito suis naturalibus finem proprium
consequi possunt, videtur quod multo fortius haec rationalis creatura
consequi possit. Ergo nullo superaddito naturalibus indiget, quod
gratia dici possit.
4. Praeterea, ejus est recreare, cujus est creare. Sed ipse Deus
solus sine medio animam creavit. Ergo ejus solius est recreare. Si
igitur gratia recreare dicitur, videtur quod gratia nihil creatum
dicat.
5. Praeterea, sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita
animae. Sed anima vivificat corpus nullo medio. Ergo et Deus
vivificat animam immediate. Non ergo gratia aliquid creatum in anima
est, cum per gratiam animae vivere dicantur. Ad hoc etiam possunt
induci quaedam rationes quae supra positae sunt in 1 Lib., 17
dist. de caritate; unde hic dimittantur.
1. Sed contra, Isidorus dicit, quod gratia est divinae
misericordiae donum, per quod bonae voluntatis fit exitus. Sed dona
quae a Deo percipimus, quid creatum in anima ponunt. Ergo videtur
quod gratia sit quid creatum in anima.
2. Praeterea, nullus dicitur esse gratus alicui, si ille in
diligendo non errat, nisi per hoc quod aliquid boni in ipso est. Sed
Deus in diligendo non errat. Ergo per hoc quod aliquis gratiam Dei
habere dicitur, aliquid in ipso prae aliis significatur.
Respondeo dicendum, quod nomen gratiae quamdam liberalitatem
importat; unde ex hoc quod gratis datur, gratia dicitur. Liberalis
autem donationis principium est amor: et inde est quod nomen gratiae
dupliciter sumitur. Uno modo pro ipsa acceptione amoris, secundum
quod aliquis gratiam alterius habere dicitur qui eum diligit. Alio
modo pro ipso dono quod liberaliter datur ex amore; unde gratia dicitur
donum quod gratis datur. Utrolibet autem modo gratia sumatur, oportet
quod aliquid creatum in anima significetur. Si enim pro ipsa divina
dilectione gratia accipiatur, patet quod aliquem effectum ejus in anima
ponit. Sicut enim scientia Dei a nostra differt in hoc quia nostra
scientia causatur a rebus, sua autem est causa rerum, ita etiam noster
amor ex bonitate dilecti causatur, quae ad amorem sui trahit; amor
autem divinus bonitatem rebus profundit; unde Dionysius dicit, quod
divinus amor non permisit eum sine germine esse; unde per hoc quod
Deus dicitur aliquem diligere, significatur effectus divinae
dilectionis in dilecto esse. Similiter etiam si accipiatur gratia
donum gratis datum, oportet quod aliquid creatum intelligatur. Est
enim quoddam donum gratis datum quod quidem increatum est, scilicet
spiritus sanctus. Sed quod hoc donum nunc habeatur cum prius non
haberetur, hoc non ex sui mutatione contingit, sed ex mutatione ejus
cui datur. Unde oportet quod ex hoc ipso quod spiritus sanctus alicui
datur, aliquid ipsi creaturae accrescat quod prius non habebat,
secundum cujus adeptionem spiritum sanctum habere dicitur. Unde gratia
qualitercumque significetur, ostendit aliquid creatum in anima esse,
quod gratis datur; quamvis etiam nomine gratiae aliquid increatum
significari possit; ut vel ipsa divina acceptatio vel etiam datum
increatum quod est spiritus sanctus potest dici gratia.
Ad primum ergo dicendum quod quando aliquis acceptus homini dicitur,
aliquid in homine significatur unde acceptatur; sed tamen hoc non est
causatum semper ab acceptatione, immo est acceptationis causa. Sed
cum aliquis Deo gratus vel acceptus dicitur, significatur aliquid in
ipso quod ex Dei acceptatione causatur.
Ad secundum dicendum, quod cum dilectio Dei bonitatem creaturae
causet, secundum diversos gradus bonitatis in creaturis, diversimode
Deus aliqua diligere dicitur, nulla diversitate in ipso intellecta;
unde et diligere omnes creaturas dicitur, secundum quod bonum naturae
omnibus tradit: sed illa est simpliciter et perfecta dilectio, quasi
amicitiae similis, qua non tantum diligit creaturam sicut artifex
opus, sed etiam quadam amicabili societate, sicut amicus amicum,
inquantum trahit eos in societatem suae fruitionis, ut in hoc eorum sit
gloria et beatitudo quo Deus beatus est: et haec est dilectio qua
sanctos diligit, quae antonomastice dilectio dicitur; et ideo etiam
effectus hujusmodi electionis antonomastice gratia vocatur: quamvis et
omnes naturales bonitates gratiae dici possunt, quia gratis a Deo
dantur.
Ad tertium dicendum, quod si finis hominis non esset altior fine ad
quem perveniunt ceterae creaturae, sequeretur quod homo imperfectior
aliis esset, si finem suum per naturam suam consequi non posset, quod
cetera possunt. Sed quia finis ad quem homo pertingit, excellentior
est omni fine quem creaturae aliae consequuntur, et omnem facultatem
naturae excedit, hoc ipso quod homo talem finem consequi potest, licet
non per se, sed aliquibus auxiliis divinitus collatis, invenitur
ceteris dignior, sicut ille qui perfectam sanitatem consequitur multis
exercitiis, melioris naturae est quam ille qui non nisi modicam
sanitatem pauco exercitio consequitur, ut in 2 caeli et mundi
dicitur.
Ad quartum dicendum, quod creare et recreare effective Dei est: unde
sicut creando, formam substantialem rei confert per quam in esse
naturali subsistit; ita etiam recreando, formam gratiae confert, per
quam in esse gratiae permanet: non enim potest intelligi quod aliquis
sit agens nisi aliquid in effectu suo faciat, vel formam aliquam
inducat, vel substantialem, vel accidentalem; unde gratia dicitur
recreare formaliter; sed Deus effective.
Ad quintum dicendum, quod anima quodammodo similiter se habet ad
corpus ut Deus ad animam, et quodammodo dissimiliter. In hoc enim
similitudo tenet quod utrumque rationem causae efficientis habet, sed
in hoc differt quod anima est etiam causa formalis corporis; unde
immediate corpus vivificat; cum inter materiam et formam non sit
aliquid medium, ut in 8 Metaph. philosophus dicit. Deus autem non
est forma animae, nisi exemplaris; unde oportet quod mediante aliqua
forma, in esse gratuito eam vivificet.
|
|