|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gratia sit in potentia
animae sicut in subjecto. Illud enim quod naturalibus superadditur,
inter naturalem causam et effectum medium non cadit. Sed gratia
naturalibus superadditur. Cum igitur potentia sit effectus naturalis
ipsius essentiae, videtur quod gratia non cadat medium inter essentiam
et potentiam; et ita non sit in essentia sicut in subjecto, sed magis
in potentia.
2. Praeterea, illud quod est immediatum principium actus, est
potentia: quia sicut potentia ab essentia, ita operatio a potentia
procedit. Sed gratia immediate ordinat ad actum: quod ex definitione
ejus patet: dicitur enim gratia gratuitum Dei donum quod bonum facit
habentem, et opus ejus bonum reddit. Ergo videtur quod gratia sit in
potentia sicut in subjecto.
3. Praeterea, Augustinus dicit in littera, quod gratia praeparat
voluntatem: non autem nisi sicut accidens praeparat subjectum. Alibi
etiam dicit, quod gratia se habet ad liberum arbitrium sicut sessor ad
equum. Cum igitur voluntas sive liberum arbitrium sit potentia,
videtur quod gratia sit in potentia sicut in subjecto.
4. Praeterea, gratia opponitur culpae. Sed omne vitium, ad minus
actuale, est in aliqua potentia sicut in subjecto. Cum igitur
opposita sint circa idem, videtur quod gratia etiam sit in potentia
animae sicut in subjecto.
5. Praeterea, habitus infusi et acquisiti non differunt nisi
secundum principium efficiens: constat enim quod ad eosdem actus in
specie ordinantur. Sed habitus acquisiti sunt per prius in potentia
quam in essentia: non enim sunt in essentia nisi mediante potentia.
Ergo et habitus infusi: non igitur gratia est in essentia animae sicut
in subjecto, sed magis in potentia.
1. Sed contra, gratia dicitur esse vita animae. Sed vivere
viventibus est esse, ut in 2 de anima philosophus dicit; esse autem
essentiam respicit. Ergo et gratia per prius essentiam quam potentiam
respicit.
2. Praeterea, nullum accidens extenditur in agendo ultra actionem
sui subjecti, cum agens non proprie dicatur accidens, sed subjectum
accidentis. Sed gratia non determinatur ad aliquem actum, cum omnis
actus humanus meritorius esse possit, nec hoc possit esse nisi a
gratia, quae merita bona in nobis causat, ut in littera dicitur. Cum
igitur omnis potentia se habeat ad determinatos actus, videtur quod
gratia non sit in potentia animae sicut in subjecto.
Respondeo dicendum, quod ab omnibus communiter dicitur, quod gratia
respicit essentiam animae, virtus autem potentiam; sed qualiter hoc
intelligendum sit, a diversis diversimode traditur. Quidam enim hoc
accipere volunt secundum appropriationem quamdam, et non proprie
dictum. Cum enim virtus dicatur id quod operationis principium est,
operatio autem potentiam sequatur, convenienter virtus ad potentiam
refertur. Gratiae autem effectus est ut Deo acceptum faciat; hoc
autem per prius respicit ipsam animam quam operationem ejus; unde
Genes. 4 dicitur, quod respexit Deus ad Abel et ad munera ejus,
quasi per prius acceptans offerentem quam ea quae offerebantur. Quidam
vero hoc accipiunt proprie dictum, dicentes, quod proprium et primum
subjectum gratiae est essentia animae, virtutis autem potentia: et hoc
rationabilius est, et dictis Dionysii consonat. Cum enim nullius
operatio supra facultatem naturae operantis extendatur, oportet quod si
operatio alicujus supra id quod naturaliter potest, extenditur, etiam
natura quodammodo supra seipsam elevetur. Cum igitur actus meritorii
facultatem humanae naturae excedant, non possunt isti actus ab homine
procedere, quia in eos solis naturalibus homo non potest, nisi
quodammodo natura humana etiam altius esset sublimata. Et ideo dicit
Dionysius, quia sicut in rebus naturalibus est quod illud quod non
habet speciem per generationem adeptam, non potest habere operationes
speciei debitas; ita ille qui non est adeptus divinum esse per
spiritualem regenerationem, non potest participare divinas
operationes. Oportet ergo quod primum donum, quod gratis homini
infunditur, hunc habeat effectum ut ipsam essentiam animae in quoddam
divinum esse elevet, ut idonea sit ad divinas operationes; et ideo,
quia unumquodque simpliciter dicitur quod per prius dicitur, sicut
substantia ens; ideo tale donum quod essentiam animae nobilitat,
principaliter gratia vocatur; tum etiam quia non determinatur per
aliquem specialem actum, unde speciale nomen sortiatur: et ideo
proprie et per se gratia respicit essentiam animae sicut subjectum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis gratia sit in essentia animae
sicut in subjecto, non tamen sequitur quod intercidat media inter
potentiam et essentiam, nisi esset ejusdem ordinis; scilicet ut sicut
gratia esset ab essentia, ita potentia a gratia; per quem modum
potentia cadit media inter essentiam et operationem. Sed hoc non est
ita: quia potentia non est per gratiam, sed per naturam; unde
objectio non procedit.
Ad secundum dicendum, quod sicut potentia non habet quod sit
principium talis operationis, nisi secundum quod manat a principiis
talis essentiae; ita etiam perfectio potentiae habet quod informet
actum ex virtute gratiae perficientis ipsam essentiam: et ideo gratia
non tantum dicitur gratificans essentiam animae, sed etiam opus gratum
reddens, non quidem sicut proximum informans, sed sicut primum, quod
naturam in altius esse elevat.
Ad tertium dicendum, quod inter potentias animae, voluntas, vel
liberum arbitrium maxime communis est, eo quod ejus imperio actus
aliarum potentiarum subjaceant, ut dictum est: et quia gratia non
respicit aliquem determinatum actum, cum sit in essentia, quae ad
nullam operationem determinatur; ideo gratia immediatius voluntatem,
vel liberum arbitrium, respicit, cum omnes actus gratia informati
quodammodo sint voluntatis et liberi arbitrii. Non tamen sequitur quod
sit in voluntate vel libero arbitrio sicut in subjecto; sed ex gratia
voluntas et liberum arbitrium habet ut actum meritorium educere possit.
Ad quartum dicendum, quod culpa actualis non est per infusionem vel
immissionem, sed per aliquem determinatum actum nobis advenit: et quia
omnis operatio respicit determinatam potentiam, quae est ejus
principium, inde est quod culpa per prius est in potentia quam in
essentia animae. Gratia autem non acquiritur per actus nostros, sed a
superiori infunditur; unde illud quod superius animae est, scilicet
essentiam, quae est origo omnium potentiarum, per prius respicit.
Et per hoc etiam patet responsio ad quintum: quia habitus acquisiti
per actus nostros aggenerantur, et ita ad potentiam immediate
pertinent; unde magis proportionantur virtuti quam gratiae. Similiter
et culpa immediatius virtuti quam gratiae opponitur, secundum quod in
actu consistit.
|
|