|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter gratia
per operantem et cooperantem dividatur. Quia, ut dictum est, gratia
non per se respicit opus. Sed unumquodque dividendum est secundum hoc
quod sibi per se convenit, ut in 7 Metaph. dicitur. Ergo videtur,
cum operans et cooperans respectu operis dicantur, quod inconvenienter
gratia per haec duo distinguatur.
2. Praeterea, si gratia est operans, oportet quod aliquid in anima
operetur. Aut ergo seipsam, aut aliquid aliud. Sed seipsam non
facit, cum nihil sui ipsius causa sit, nec est signare aliquid aliud
quod in anima operetur. Ergo videtur quod inconvenienter aliqua gratia
operans dicatur.
3. Praeterea, nullum opus est tantum gratiae quod etiam liberi
arbitrii non sit. Si ergo gratia cooperans dicitur per hoc quod simul
cum libero arbitrio operatur, videtur quod gratia quaelibet cooperans
dici debeat.
4. Praeterea, illud quod cooperatur alicui non se habet sicut
principale in operatione. Sed in omni operatione in qua liberum
arbitrium et gratia conveniunt, gratia principale obtinet. Ergo
inconvenienter gratia cooperans nominatur.
5. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de natura et gratia, quod
gratia praevenit ut pie vivamus et subsequitur ut semper cum illo
vivamus; et nunc praevenit ut vocemur, et tunc subsequetur ut
glorificemur: et illa gratia praeveniens statum praesentis vitae
respicit, et gratia subsequens, statum gloriae. Cum igitur operans
et cooperans ad praesentem vitam pertineant, videtur quod gratia
operans et cooperans non sint idem quod praeveniens et subsequens, ut
Magister innuit.
Respondeo dicendum, quod gratia habet in nobis diversos effectus
ordinatos. Primum enim quod facit est hoc quod dat esse quoddam
divinum. Secundus autem effectus est opus meritorium quod sine gratia
esse non potest. Tertius effectus est praemium meriti, scilicet ipsa
vita beata, ad quam per gratiam pervenitur. In actibus etiam est
quidam ordo: quia primum est opus interius voluntatis, secundum est
opus exterius quo voluntas completur: et secundum hoc quandoque
Augustinus diversimode videtur accipere gratiam praevenientem et
subsequentem: quia considerato ordine meriti ad praemium quod
sequitur, nominat gratiam praevenientem, quae principium est merendi;
gratiam vero subsequentem, ipsum habitum gloriae, qui in nobis beatam
vitam efficit: ut patet in auctoritate inducta. Secundum vero ordinem
actus interioris ad exteriorem, ponit gratiam praevenientem, quae
causat motum bonae voluntatis, gratiam vero subsequentem quae opus
exterius complet; unde dicit, quod praevenit voluntatem ut velit
bonum; subsequitur ut compleat, sive perficiat; et sic in littera
quasi per totum videtur accipere praevenientem et subsequentem.
Secundum vero ordinem esse quod dat ad actum qui est operatio, sic
ponit gratiam praevenientem quae animae quoddam esse salubre confert,
et gratiam subsequentem quae opus meritorium causat; unde dicit, quod
praevenit ut sanemur, et subsequitur ut sanati negotiemur. Sed
distinctio gratiae operantis et cooperantis proprie accipitur tantum
prout pertinet ad statum vitae praesentis: unde dupliciter distingui
potest. Uno modo ut per gratiam operantem significetur ipsa gratia,
prout esse divinum in anima operatur, secundum quod gratum facit
habentem; et per gratiam cooperantem significetur ipsa gratia secundum
quod opus meritorium causat, prout opus hominis gratum reddit. Alio
modo secundum quod gratia operans dicitur, prout causat voluntatis
actum; et cooperans secundum quod causat exteriorem actum in quo
voluntas completur, per perseverantiam in illo. Et utroque modo
cooperans et operans dicitur idem quod praeveniens et subsequens.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non immediate gratia ad opus
referatur, tamen est per se causa operis meritorii, licet mediante
virtute; et ideo non est inconveniens si per operantem et cooperantem
distinguatur.
Ad secundum dicendum, quod gratia operans secundum unam acceptionem
dicitur operari in anima, non effective, sed formaliter, secundum
quod quaelibet forma facit esse aliquod in subjecto, sicut albedo facit
esse album; unde per hunc modum gratia dicitur operans, quia
formaliter hominem Deo gratum facit. Secundum vero aliam acceptionem
dicitur operans effective, secundum quod habitus effective causat
opus; ita enim gratia motum meritorium voluntatis operatur eliciendo
ipsum, licet mediante virtute, propter quod operans dicitur.
Ad tertium dicendum, quod si accipiatur gratia operans secundum primam
acceptionem, tunc planum est quod effectus quos operatur formaliter,
ipsa sola operatur: sicut enim sola albedo formaliter facit album
parietem, ita sola gratia formaliter gratum facit. Sed secundum aliam
acceptionem verum est quod ipse motus voluntatis non est a gratia sine
libero arbitrio; et tamen quia se habet gratia ut principale, quia
inclinat in talem actum per modum cujusdam naturae, ideo ipsa sola
tamen actum dicitur operari, non quod sine libero arbitrio operetur,
sed quia est principalior causa, sicut gravitas dicitur operari motum
deorsum.
Ad quartum dicendum, quod si dicatur gratia cooperans secundum quod
causat quemcumque motum vel extrinsecum vel intrinsecum; sic dicitur
cooperans non quia non sit principalis causa in agendo, sed quia
liberum arbitrium ministrat substantiam actus, et a gratia est forma
per quam meritorius est; unde illud quod gratia ministrat, est sicut
ultimum complementum: et propter hoc dicitur cooperans, quasi complens
illud quod per liberum arbitrium ut praejacens exhibetur. Si autem
accipiatur cooperans prout respicit actum exteriorem tantum, sic
dicitur cooperans non propter principalitatem liberi arbitrii ad
gratiam, sed propter principalitatem actus ad actum: actus enim
interiores in moralibus potiores sunt exterioribus, ut philosophus
dicit; unde convenienter gratia secundum quod causat principalem
actum, dicitur operans; et secundum quod causat secundarium, dicitur
cooperans.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quantum ad illum modum acceptionis
gratiae praevenientis et subsequentis operans et cooperans praevenienti
et subsequenti non respondeat; tamen secundum alias acceptiones penitus
idem sunt: et hoc modo Magister in littera sumit.
|
|