|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod gratia in anima
multiplicetur. Divisiones enim gratiarum sunt, ut 1 Corinth. 12
dicitur. Sed divisio est causa numeri et multitudinis; unde secundum
Isidorum numerus dicitur quasi nutus memoris, idest divisionis. Ergo
videtur quod in una anima inveniantur multae gratiae.
2. Praeterea, non potest idem esse prius et posterius, praecedens
et subsequens. Ergo cum in uno homine inveniatur gratia praeveniens et
subsequens, videtur quod oporteat plures gratias in uno et eodem homine
esse.
3. Praeterea, omnis forma multiplicatur secundum differentiam eorum
quae informat, cum diversorum diversae sint formae. Sed gratia est
forma virtutum. Ergo videtur quod cum virtutes sint diversae,
oporteat gratias esse multiplicatas.
4. Praeterea, ea quae differunt secundum genus, non reducuntur in
idem principium. Sed virtutes a donis etiam secundum genus differunt,
similiter a gratiis sacramentalibus. Ergo videtur quod a diversis
gratiis oriuntur.
5. Praeterea, gratia datur in diversis sacramentis; et una habita,
non habetur alia. Quaecumque autem hoc modo se habent quod unum est
sine altero, oportet esse numerata et distincta. Ergo videtur quod
gratia non manet tantum una sed per essentiam multiplicatur.
1. Sed contra, perfectio proportionatur perfectibili. Sed gratia
perficit immediate essentiam animae, ut dictum est. Cum igitur
essentia animae sit una multiplicata in potentiis, videtur quod etiam
gratia sit una multiplicata in virtutibus.
2. Praeterea, illud quod convenit diversis secundum eamdem
rationem, oportet quod ab uno principio procedat. Sed eadem ratio
merendi est in omnibus actibus meritoriis: cum igitur gratia sit
principium merendi, videtur quod gratia sit una tantum, non
multiplicata.
Respondeo dicendum, quod secundum illos qui dicunt, quod gratia et
virtus realiter non differunt, sed solum ratione, necesse est ponere
quod gratia multiplicetur per essentiam secundum numerum virtutum:
quamvis enim possint dicere, quod multiplicatio non contingit in
virtutibus secundum quod habent rationem virtutum; nihilominus tamen
oportet dicere quod sint plures gratiae per esse diversae. Sed
secundum opinionem quae ponit gratiam a virtute differentem, est
multiplex modus dicendi. Quidam enim, qui ponunt gratiam non esse
sicut in subjecto in essentia animae, necesse habent ponere quod sint
plures gratiae secundum numerum virtutum distinctae: non enim potest
esse ut idem accidens numero in diversis substantiis sit. Si autem
gratia ex eo quod est forma virtutum, ponitur in eodem subjecto in quo
est virtus, necesse est quod sit in qualibet potentia in qua est
virtus, vel per prius vel per posterius, secundum quod quaedam
virtutes per prius a gratia informantur quam aliae: non enim potest
dici, quod sit idem lumen numero quod colores diversorum corporum
informat, nisi secundum quod accipitur in uno subjecto continuo, quod
est aer: si enim consideretur ut receptum in superficiebus diversorum
corporum, oportet de necessitate quod secundum numerum multiplicetur,
cum accidens multiplicetur multiplicato subjecto. Quidam vero dicunt,
quod gratia est sicut in subjecto in essentia animae in qua omnes
potentiae sicut in centro colliguntur; unde sicut lineae et radii in
centro uniuntur, et secundum quod magis a centro elongantur, plus ab
invicem dividuntur; ita etiam gratia secundum quod in essentia animae
consistit, est una; multiplicatur autem secundum quod in diversas
potentias diffunditur, in quibus rationem virtutis accipit. Sed ista
opinio videtur supponere quod gratia et virtus non differant secundum
speciem vel rationem, sed solum secundum diversitatem subjecti. Si
enim alterius rationis est virtus a gratia, tunc ex multiplicatione
virtutum in potentiis non sequeretur multiplicatio gratiae: quia
diffusiones gratiae in potentiis nomen et rationem gratiae amitterent:
sicut si lumen a centro diffundatur per diversos radios, quamdiu manet
in ratione luminis, dicitur lumen multiplicari et dividi; sed si
secundum diversas lineas diffusionis luminis, lineae rationes
diversorum colorum acciperent, tunc diceretur quod lumen esset tantum
unum, scilicet quod est in centro, et quod colores in diversis lineis
causati essent multi: nisi forte dicant, quod diffusio gratiae in
potentias est praeter essentiam virtutum, sicut diffusio lucis super
colores, qui efficiuntur per eam visibiles actu, secundum quorumdam
opinionem, est praeter essentiam coloris, ut dictum est; ut sicut lux
super colores diffusa praebet coloribus quod sint visibiles actu, ita
diffusiones gratiae quasi quidam radii ejus praebeant virtutibus
efficaciam merendi: sic enim radius gratiae receptus in potentia
retineret rationem lucis, et differret a gratia quae est in essentia
animae, sicut lumen a luce; et ita gratia prout esset in essentia
animae esset una, sed gratiae diffusae in potentias essent multae.
Sed hoc non potest stare: quia ad actum meritorium non requiruntur
nisi duo: unum est ut agens actum dignus vita aeterna habeatur; et ad
hoc sufficit gratia quae est in essentia animae animam gratificans;
aliud est ut actus ipse sit in debitum finem relatus, et debitis
circumstantiis vestitus; et ad hoc sufficit virtus; unde ad eliciendum
actum meritorium non requiritur aliquid praeter gratiam quae est in
essentia, et virtutem quae est in potentia animae, quasi aliqua
diffusio gratiae ab essentia animae perveniat in potentiam praeter
virtutem. Et ideo alii melius dicunt, quod scilicet gratia est una
tantum non multiplicata: virtutes autem sunt multae; quae quidem
virtutes in aliud genus cadunt, quamvis a gratia procedant; sicut
etiam potentiae animae ab una essentia procedunt, nec tamen est eadem
ratio potentiae et essentiae; et ideo potentiae multiplicantur, sed
essentia manet tantum una: quae omnes conveniunt in hoc quod convenit
eis secundum quod sunt in tali essentia: distinguuntur autem secundum
diversas rationes potentiarum; ita etiam et virtutes conveniunt in
ratione merendi quae convenit eis secundum hoc quod a gratia oriuntur;
differunt autem secundum proprias rationes, inquantum virtutes sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus large accipit gratiam pro
quolibet dono quod nobis gratis a Deo confertur: et haec quidem dona,
plura et divisa sunt. Sed nos hic loquimur de gratia prout est primum
donum, gratam faciens animam.
Ad secundum dicendum, quod quocumque modo distinguatur, maxime
quantum ad duas distinctiones, operans et cooperans, praeveniens et
subsequens, non differunt essentia, sed ratione tantum: una enim
forma est quae dat esse, et quae est principium operis: unus etiam
habitus est qui elicit actum extrinsecum et intrinsecum; unde eadem
gratia est operans et cooperans. Nec dicitur praeveniens et subsequens
propter ordinem gratiae ad gratiam, sed propter ordinem effectus ad
effectum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de forma quae est
intrinseca rei et quasi constitutiva ejus; sic autem gratia non dicitur
esse forma virtutum, sed quasi principium a quo virtutes formaliter
oriuntur.
Ad quartum dicendum, quod diversitas virtutum et donorum accipitur
tantum secundum diversitatem actuum. Conveniunt autem actus in ratione
merendi; unde oportet quod primum principium a quo rationem merendi
habent sit unum; et quod diversitas eorum in genere et in specie, sit
ex diversitate actuum et objectorum.
Ad quintum dicendum, quod gratia in diversis sacramentis datur ad
diversos effectus, secundum quod plures infirmitates ex peccato
consequuntur, contra quas praecipue gratiae sacramentales ordinantur:
et ideo sicut differt virtus a virtute per hoc quod ordinatur ad
diversum actum, ita etiam differt una gratia sacramentalis ab alia per
hoc quod ad diversos effectus ordinatur; unde sicut ex multiplicatione
virtutum non sequitur multiplicatio gratiae, ita etiam ex
multiplicatione sacramentorum non sequitur multiplicatio illius gratiae
de qua nunc loquimur: quia illae etiam perfectiones quae in diversis
sacramentis conferuntur, quaedam emanationes sunt illius gratiae de qua
nunc loquimur, sicut et virtutes. Sed quia non habent propria
nomina, ideo communiter nomine gratiae nuncupantur.
|
|