|
Haec est gratia operans et cooperans; de qua scilicet supra mentionem
fecit cum dixit: ipsa gratia praevenit ut pie vivamus, et subsequitur
ut semper cum illo vivamus. Voluntas est animi motus cogente nullo ad
aliquid non admittendum vel adipiscendum. Sciendum quod hic non
definit voluntatem quae est potentia, sed voluntatem quae est actus:
hoc enim commune est fere in omnibus potentiis animae, ut eodem nomine
potentia et actus nominetur: et sic fere per totum hic voluntas
accipitur. Sed ipsa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici.
De augmento gratiae eodem modo potest disputari sicut de augmento
caritatis, de quo supra dictum est, 1 Lib., dist. 17. Cetera
potest homo nolens; credere autem non nisi volens. Intelligendum est
de actibus exterioribus, non autem de interioribus: quia diligere
nullus potest nisi volens. Sequitur tardus aut nullus affectus. Iste
affectus est per modum operationis praecedentis habitum virtutis: quia
ex sola deliberatione rationis procedit: sed affectus perfectus qui
delectationem habet est in operatione quae sequitur habitum: quia
signum oportet habitus accipere fientem in opere delectationem, ut
philosophus dicit.
|
|