|
Postquam distinxit gratiam in operantem et cooperantem, hic quaerit ad
quod genus reducatur, utrum scilicet sit actus vel qualitas mentis;
ponens eamdem quaestionem de gratia et virtute: vel quia eadem ratio
est de utroque, vel forte quia hujusmodi opinionis fuit quod gratia a
virtute non differt. Dividitur autem in partes duas: in prima movet
dubitationem; in secunda determinat eam, ibi: hic videndum est quid
sit virtus. Ubi etiam secundum quosdam, 27 distinctio incipit.
Circa primum duo facit: primo movet quaestionis dubitationem, ibi:
ut autem hoc aperte insinuari valeat, praemittendum est, tria esse
genera bonorum. Ubi quamdam contrarietatem ex dictis Augustini
colligit. Primo enim ponit verba ejus in quibus dicitur, opus
virtutis esse bonum usum liberi arbitrii; secundo ibi: quaeritur autem
in quibus bonis contineatur liberum arbitrium, ponuntur quaedam verba
ejusdem, in quibus dicit, bonum usum liberi arbitrii esse virtutem;
quae duo adversantur: quia opus virtutis non est virtus: unde si usus
liberi arbitrii est virtus, non est opus virtutis. Hic videndum est,
quid sit virtus. Hic determinat dubitationem: et primo determinat
secundum unam opinionem, quod virtus, sive gratia, non sit actus;
secundo determinat secundum aliorum opinionem, quod virtus sit actus,
ibi: alii vero dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum.
Prima pars dividitur in duas: in prima ostendit quod virtus seu
gratia, non est actus: quo supposito, ostendit secundo, quomodo per
gratiam quis mereri dicitur; quod dubium ex praedicta determinatione
relinquitur, cum omne meritum in actu consistat, ibi: cum vero ex
gratia dicuntur esse bona merita, et incipere; aut intelligitur gratia
gratis dans, idest Deus, vel potius gratis data. Circa primum
intendit talem rationem. Virtutis causa Deus in nobis est, et non
nos. Sed cujuslibet actus nostri causa nos sumus. Ergo nullus actus
est virtus. Si ergo gratia est virtus, vel aliquid simile virtuti,
gratia non est actus. Circa hoc aliter hoc modo procedit. Primo
probat hanc, quod virtutem solus Deus in nobis operetur. Secundo
assumit hanc, quod actus quilibet in nobis causatur ex libero
arbitrio, ibi: si igitur gratia quae sanat et liberat voluntatem
hominis, virtus est (...) consequitur ut virtus non ex libero sit
arbitrio. Tertio concludit propositum, ibi: propterea quidam non
inerudite tradunt, virtutem esse bonam mentis qualitatem, sive
formam, quae animam informat. Primum ostendit tripliciter: primo de
virtute in communi per ejus definitionem; secundo de virtute justitiae
per auctoritatem Augustini, ibi: sicut de virtute justitiae
Augustinus docet; tertio de virtute fidei, quam etiam gratiam
nominari dicit, ibi: nam de gratia fidei Ephesiis scribens
apostolus, similiter fidem non ex homine, sed ex Deo tantum esse
asserit. Cum ergo ex gratia dicuntur esse bona merita, et incipere;
aut intelligitur gratia gratis dans, idest Deus, vel potius gratia
gratis data. Ostenso quod gratia non sit actus, hic ostendit quomodo
per eam quis mereri dicitur; et dividitur in partes duas: in prima
ostendit propositum; in secunda ex dictis colligit dubitationis
solutionem, ibi: ex praemissis jam innotescere nobis aliquatenus
potest, qualiter gratia praeveniens meretur augeri. Circa primum tria
facit: primo ostendit quod principaliter causa meriti est gratia;
secundo ostendit, quomodo per eam quis mereri dicitur, inquantum
videlicet per ejus actum quis meretur, ibi: cum ergo dicitur fides
mereri justificationem et vitam aeternam, ex ea ratione dictum
accipitur, quia per actum fidei meretur illa; tertio concludit
propositum, ibi: ex muneribus itaque virtutum boni sumus. Alii vero
dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum. Hic determinat
quaestionem secundum aliam opinionem in contrariam partem; et circa hoc
tria facit: primo ponit eorum opinionem; secundo ponit probationes
ipsorum, ibi: quod autem virtutes sint motus mentis, testimoniis
sanctorum astruunt; tertio ponit responsiones ad illas probationes
secundum primam opinionem, ibi: quibus aliis respondentes, praemissa
verba Augustini ita intelligenda fore inquiunt. Hic quaeruntur sex:
1 in quo genere sit virtus, utrum scilicet in genere actus, vel
habitus; 2 de definitione virtutis quam Augustinus in littera ponit;
3 utrum contingat secundum actum virtutis et gratiae ex condigno vitam
aeternam mereri; 4 utrum possit aliquis sibi mereri gratiam; 5 utrum
possit aliquis sibi mereri gratiae augmentum; 6 utrum unus possit alii
primam gratiam mereri.
|
|