|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus non sit habitus.
Ultimum enim rei non ponitur in alio genere quam res ipsa. Sed, ut
in 1 caeli et Mund. philosophus dicit, virtus est ultimum in re de
potentia. Ergo non est in genere habitus, sed in genere potentiae.
2. Praeterea, potentiae naturales non sunt magis perfectae quam
potentiae rationales. Sed potentiae naturales possunt in suos actus
sine habitibus mediis, ut patet in duro et molli. Ergo multo fortius
hoc possunt rationales potentiae; ergo virtus vel est potentia, vel
est actus.
3. Si dicatur, quod in potentiis rationalibus requiruntur habitus,
ut potentiae determinentur ad unum; contra. Potentia determinata ad
unum, semper est in suo actu, nec in alteram partem inclinari potest.
Sed potentia rationalis perfecta per virtutem moralem, non est semper
in suo actu, cum non contingat semper agere, secundum philosophum in
1 de somno et Vigil.; et quamvis etiam esset in aliquo actu, posset
nihilominus in contrarium actum inclinari. Ergo potentia rationalis
non determinatur ad unum per habitum.
4. Praeterea, praemium respondet merito. Sed meritum est ipse
actus bonus liberi arbitrii. Cum igitur virtuti et gratiae debeatur
praemium, videtur quod virtus vel gratia sit actus.
5. Praeterea, medium est ejusdem generis cum extremis. Sed virtus
est media inter passiones, ut in 2 Ethic. patet. Ergo videtur quod
virtus non sit in genere habitus, sed in genere passionis vel actus;
nam et actiones animae passiones dicuntur, ut in 6 Princip.
dicitur.
1. In contrarium est quod philosophus in 2 Eth. dicit, quod
virtus est habitus electivus in medietate consistens et cetera.
2. Praeterea, ex virtutibus sumus boni. Sed bonitatem gratuitam
non habemus ex actibus. Ergo virtus et gratia non est actus.
Respondeo dicendum, quod cum effectus proportionetur suae causae,
oportet actum potentiae rationalis ipsi potentiae proportionatum esse.
In actu autem virtutis non solum consideratur substantia ipsius actus,
sed etiam modus agendi: non enim qui caste operatur quocumque modo,
castus est, sed qui faciliter et delectabiliter, ut ex 1 Eth.
habetur. Delectatio autem ex convenientia causatur, sicut et in
sensibilibus patet quod conjunctio convenientis cum convenienti facit
delectationem. Oportet ergo quod actus virtutis procedat a potentia
adaptata et assimilata ad hunc actum. Hoc autem potentia rationalis
non habet ex seipsa, cum sit ad utrumlibet. Oportet ergo aliquid
potentiae superaddi, ut perfectionem ejus, per quod talem actum
educat, undecumque causetur: et hoc dicimus esse habitum virtutis; et
ideo dicit philosophus in 2 Ethic., quod signum generati habitus
oportet accipere fientem in opere delectationem. Hinc etiam est quod
potentia perfecta per habitum virtutis tendit in actum consimilem per
modum cujusdam naturae: propter quod dicit Tullius quod virtus est
habitus, modo naturae, rationis consentaneus: sicut enim gravitas
deorsum tendit, ita castitas casta operatur. Hinc etiam est quod in
natura completa, cujus potentia ad malum flecti non potest, non
requiritur habitus quo mediante agat, quia ipsa potentia ex seipsa
proportionata est ad actum perfectum, ut in Deo patet. Et sic patet
quod prima opinio veritatem continet; secunda vero et a dictis
sanctorum discordat, et philosophiae non convenit, sed ex quibusdam
auctoritatibus prave intellectis ortum habuit.
Ad primum ergo dicendum, quod ultimum quod est aliquid rei, non
reducitur in aliud genus, sed est in eodem genere, vel per se, sicut
ultima pars lineae, vel per reductionem, sicut punctus ad lineam: sic
autem virtus non est ultimum potentiae; sed dicitur ultimum ejus per
respectum ad actum: quia altissimum in quod potentia elevari potest,
est actus quem virtus elicit.
Ad secundum dicendum, quod potentiae naturales sunt determinatae ad
suos actus ex seipsis, unde non indigent habitu determinante, sicut
potentiae rationales, quae ad utrumlibet sunt.
Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt, quod virtutes habent quosdam
actus qui continui sunt, nec in eis est interpolatio, quamvis a nobis
non sentiatur; non enim virtutes posse otiosas esse aestimant. Sed
actus est duplex: scilicet primus, ut esse est actus formae; et talis
actus virtutis continuus est; manente enim castitate continue manet
esse castum; et actus secundus, qui est operatio; et hunc non
contingit continuum esse; hic enim actus non tantum est virtutis, sed
potentiae quam perficit; sicut nulla forma quae non est per se
subsistens, habet operationem praeter communicationem subjecti, nec
contingit actum aliquem esse vel operationem ex libero arbitrio, et
praecipue cum electione, sine qua virtutis actus esse non potest, quin
a nobis percipiatur. Et ideo aliter dicendum est, quod natura
potentiae per habitum non tollitur, potentiae autem rationalis natura
est ut cogi ad unum non possit; unde etiamsi virtute perficiatur, in
ipsa erit agere vel non agere, vel hoc aut contrarium agere; et non
oportet quod continue sequatur inclinationem virtutis; habet enim actus
virtutis aliquid a potentia, ut scilicet ex necessitate non sit, et
aliquid ab habitu, ut scilicet faciliter fiat.
Ad quartum dicendum, quod alio modo respondet praemium gratiae et
merito: gratiae enim respondet et virtuti sicut ei unde in actu est
efficacia merendi; unde secundum quod ex majori gratia procedit actus
virtutis, efficacior est in merendo: ipsi autem actui, qui meritum
dicitur, respondet sicut ei quo per se meretur; quia, ut in 1
Ethic. dicitur, quemadmodum in Olympiadibus non optimi et fortissimi
coronantur, sed agonizantes; horum autem quidam, scilicet qui
vincunt; ita et eorum qui in vita bonorum et optimorum operantes,
illustres fiunt; quod etiam sententiae apostoli congruit, 2 Timoth
- 2, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit.
Ad quintum dicendum, quod medium dicitur de virtute dupliciter:
scilicet essentialiter, et effective. Essentialiter quidem non est
medium inter duas passiones, sed inter duos habitus vitiosos, quibus
aliqualiter ad passiones nos habemus. Nec hoc est essentiale virtuti,
cum aliqua virtus inveniatur quae hoc modo non est medium, scilicet
justitia, ut ex 5 Ethic., patet. Justitiae enim quasi aequalitati
et medio opponitur abundantia ejus qui plus habet quam justum sit, qui
ex hoc ipso injustus est, vitium injustitiae habens; et etiam defectus
illius qui defraudatus est, qui defectus vitium in eo non est; et ita
justitia non est medium inter duo vitia. Effective vero dicitur medium
inter passiones, quia in passionibus medium invenit; unde non oportet
quod sit in genere passionis.
|
|