|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non possit ex
condigno vitam aeternam mereri per actus virtutis. Primo per id quod
habetur ad Rom. 8, 18: non sunt condignae passiones hujus
temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Sed per
passiones quas sancti sustinent maxime merentur. Ergo videtur quod
nullus ex condigno vitam aeternam mereatur.
2. Praeterea, condignum importat aequalitatem dignitatis. Sed
impossibile est quod actus humanus aequetur in dignitate praemio vitae
aeternae, quod est ipse Deus. Ergo videtur quod nullus ex condigno
vitam aeternam mereri possit.
3. Praeterea, ille qui reddit quod debet, non meretur ulterius
praemium. Sed homo bene operans reddit quod debet, ut dicitur Luc.
17, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite:
servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Ergo videtur
quod nullus ex condigno, recte vivendo, vitam aeternam mereatur.
4. Praeterea, a quocumque quis meretur, ille debitor sibi
efficitur; quia praemium merito debetur. Sed Deus non potest effici
debitor. Ergo apud ipsum nihil ex condigno mereri possumus.
5. Praeterea, nullus meretur praemium apud eum qui ejus opere nec
juvatur, nec juvari potest. Sed Deus nostris bonis operibus non
juvatur, quia bonorum nostrorum non eget, ut in Psal. 15 dicitur.
Ergo videtur quod apud ipsum mereri non possumus.
1. Sed contra, nihil ex justo judicio redditur, nisi quod quis
meretur. Sed vita aeterna corona justitiae dicitur, quia pro ea
redditur ex justo judicio, sicut depositum redditur; 2 Timoth. 4,
8: in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi
dominus in illa die justus judex. Ergo aliquis coronam justitiae
meretur.
2. Praeterea, sicut se habet culpa ad poenam, ita et opus virtutis
ad gloriam. Sed culpa ex condigno poenam aeternam meretur. Ergo et
actus virtutis ex condigno vitam aeternam meretur.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim
dicunt, quod aliquis vitam aeternam non potest mereri ex condigno, sed
ex congruo. Alii vero dicunt, quod etiam ex condigno potest quis
vitam aeternam mereri per actus virtutum. Dicitur autem aliquis mereri
ex condigno, quando invenitur aequalitas inter praemium et meritum,
secundum rectam aestimationem; ex congruo autem tantum, quando talis
aequalitas non invenitur, sed solum secundum liberalitatem dantis munus
tribuitur quod dantem decet. Videntur autem utrique quantum ad aliquid
verum dicere. Est enim duplex aequalitas, scilicet aequalitas
quantitatis, et aequalitas proportionis. Secundum quantitatis
aequalitatem ex actibus virtutum vitam aeternam ex condigno non
meremur: non enim tantum bonum est in quantitate actus virtutis,
quantum praemium gloriae, quod est finis ejus. Secundum autem
aequalitatem proportionis ex condigno meremur vitam aeternam.
Attenditur enim aequalitas proportionis, quando aequaliter se habet
hoc ad illud, sicut aliud ad alterum. Non autem majus est Deo vitam
aeternam tribuere, quam nobis actum virtutis exhibere; sed sicut hoc
congruit huic, ita illud illi: et ideo quaedam proportionis aequalitas
invenitur inter Deum praemiantem et hominem merentem; dum tamen
praemium referatur ad idem genus in quo est meritum: ut si praemium est
quod omnem facultatem humanae naturae excedit, sicut vita aeterna,
meritum etiam sit per talem actum in quo refulgeat bonum illius habitus
qui divinitus infunditur, Deo nos consignans. Illi tamen qui dicunt
nos ex condigno vitam aeternam posse mereri, verius dicere videntur.
Cum enim sit duplex species justitiae, ut in 5 Ethic. philosophus
dicit, scilicet justitia distributiva, et commutativa, quae est in
contractibus, ut in emptione, et venditione, justitia commutativa
respicit aequalitatem arithmeticam, quae tendit in aequalitatem
quantitatis: justitia vero distributiva aequalitatem respicit
geometricam, quae est aequalitas proportionis. In redditione autem
praemii ad merita magis servatur forma distributionis, cum ipse
unicuique secundum opera sua reddat, quam commutationis, cum Deus a
nobis nihil accipiat; quamvis a sanctis quandoque inveniatur
metaphorice dictum, quod bonis operibus regnum caelorum emitur,
inquantum Deus accipit opera nostra, ut acceptans ea: et ideo verius
dicitur quod ex condigno meremur quam quod non ex condigno.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus per dictum suum intendit
excludere aequalitatem quantitatis; quia non est tanta acerbitas
praesentium passionum quam gaudium futurae gloriae.
Ad secundum dicendum, quod non requiritur ad condignitatem
distributivae justitiae aequalitas quantitatum, sed proportionis
tantum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod etiam reddendo quod debet, meretur
aliquis: in hoc enim aliquis apud Deum meretur in quo etiam vitae
laudabilis apud homines constituitur. Actus autem justitiae est
laudabilis, sicut et aliarum virtutum; unde etiam actus justitiae
meritorius est quamvis quidam hoc quondam negaverunt et tamen actus
justitiae in redditione debiti, etiam quod homini debetur, consistit;
quamvis enim illud quod reddit, quod debitum est alteri, suum non
sit; nihilominus tamen modus operationis in quo fundatur, et jus
merendi, et laus, ipsius reddentis est, qui voluntarie et propter
bonum justitiae reddit.
Ad quartum dicendum, quod Deus non efficitur debitor nobis, nisi
forte ex promisso, quia ipse bona operantibus praemium repromisit: et
ideo non est inconveniens, si ab ipso quis mereri possit, ex quo
aliquo modo debitor est. Vel dicendum, quod in justitia commutativa
ille apud quem quis meretur, efficitur debitor ei qui meretur, ut
patet in illis qui operationes suas locant in servitium aliorum; sed in
justitia distributiva non requiritur ratio debiti ex parte ejus qui
distribuit: potest enim ex liberalitate aliqua distribuere, in quorum
tamen distributione justitia exigitur, secundum quod diversis, prout
eorum gradus exigit, proportionabiliter tribuit.
Ad quintum dicendum, quod illud tenet in justitia commutativa, sed in
distributiva non est necessarium.
|
|