|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis gratiam mereri
possit. Justificatio enim non fit nisi per gratiam. Sed in littera
dicitur, quod fides meretur justificationem. Ergo per actum fidei
aliquis gratiam meretur.
2. Praeterea, aliquis bene utendo re temporali quam ab aliquo domino
accepit, meretur rem prius acceptam, ut equum, aut aliquid
hujusmodi. Sed usus gratiae non est minoris efficaciae in merendo quam
usus rei temporalis. Ergo aliquis bene utens gratia quam accepit,
ipsam meretur.
3. Praeterea, oratio qua quis orat pro se et de his quae expediunt
ad salutem, meretur exaudiri a Deo, ut Augustinus dicit. Sed si
aliquis in gratia existens oret ut si contingat eum a gratia decidere
gratia sibi reddatur, pro se petit maxime expediens ad salutem. Ergo
meretur gratiam recuperare.
4. Praeterea, si Deus dat alicui gratiam, aut dat digno, aut
indigno. Si dat indigno, insipiens et injustus est, quod impossibile
est. Ergo dat digno. Sed nullus est dignus habere aliquid, nisi qui
hoc meruit. Ergo quicumque accipit gratiam prius meruit eam.
5. Praeterea, non est minor ordo justitiae apud Deum in
distributione gratiae quam in distributione bonorum naturalium. Sed
Plato dicit, quod formae non dantur a datore, nisi secundum merita
naturae. Ergo nec gratia infunditur nisi secundum merita
recipientium.
1. Sed contra, illud quod meritis redditur, non gratis datur. Sed
quod gratis non datur non est gratia. Ergo gratia meritis non
redditur.
2. Praeterea, illud quod est principium omnis meriti, non cadit sub
merito. Sed gratia est hujusmodi. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod in omni qui meretur, exigitur ut actus ejus
sit aliquo modo proportionatus ad id quod meretur: nullus enim meretur
nisi id quod secundum suam conditionem potest eum contingere; sicut
servus non meretur a domino ut in hereditatem filiorum admittatur, sed
ut mercedem suam recipiat. Gratia vero omnino conditionem humanae
naturae excedit: quod patet ex ejus effectu, quia ducit in finem quem
nulla creata natura per se attingere potest, propter quod dicitur 1
Cor. 2, 9: quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Unde
donum gratiae nullo modo sub merito cadere potest ejus qui in puris
naturalibus est, et multo minus ejus qui in peccato deprimitur. Sed
tamen opera bona ante donum gratiae facta, praemio suo sibi
proportionato non carent: causant enim quamdam habilitatem ad gratiam,
et secum etiam quamdam honestatem et jucunditatem et pulchritudinem
habent, in quibus praecipue eorum praemium consistit; et aliqua etiam
per accidens causant, ut bonorum temporalium affluentiam, aut aliquid
hujusmodi: quia frequenter, ut Gregorius dicit, Deus in hoc mundo
remunerat eum qui praemium futurae gloriae non meretur, ut sic nullum
bonum irremuneratum inveniatur.
Ad primum ergo dicendum, quod pro tanto fides dicitur mereri
justificationem, quia in justificatione primo apparet motus fidei:
oportet enim accedentem ad Deum credere quia est; Hebr. 11, 6.
Non autem ita quod justificatio sub merito cadat.
Ad secundum dicendum, quod in justitia commutativa contingit quandoque
quod praemium, vel id quod est loco praemii, praecedat meritum, ut
patet in emptione et venditione: qui enim rem emptam prius accipit quam
pretium solvat, quodammodo praemium ante meritum accipit; quod etiam
magis patet in eo qui prius accipit praemium laboris sui quam laborem
impendat in obsequium alicujus. In justitia autem distributiva hoc non
potest accidere, eo quod ibi praemium redditur secundum gradum et
dignitatem personae; et ideo secundum illud quod praecedit meritum,
oportet quod praemium attendatur, ex quo quidam constituitur in tali
dignitate. Unde cum gratia per modum justitiae distributivae diversis
hominibus a Deo detur, non potest esse quod aliquis ex sequentibus
actibus mereatur gratiam prius acceptam.
Ad tertium dicendum, quod qui sic orat, non meretur sibi gratiam
restitui post amissionem: quia per sequens peccatum oratio praecedens
mortificatur, sicut et alia bona merita; nec oratio efficax est ad
petendum, quia non instanter orat, sed orationem peccando
interrumpit.
Ad quartum dicendum, quod indignum potest sumi dupliciter. Vel
negative tantum; et sic Deus dat gratiam indignis, quia his qui non
sunt sufficienter ad hoc digni, sed tamen habent aliquam dispositionem
ad recipiendum, ex quo dicuntur quodammodo ex congruo gratiam mereri;
nec ex hoc sequitur quod sit injustus, sed liberalis. Vel sumitur
contrarie, ut dicantur indigni qui habent voluntatem resistentem
gratiae; et talibus gratiam non infundit, quia ad virtutem non cogit,
ut Damascenus dicit.
Ad quintum dicendum, quod potentia materiae est proportionata ad
receptionem formae; ideo dispositiones ipsius et habilitates
convenienter possunt merita nominari. Sed gratia excedit omnem
proportionem naturae; unde actus naturales non possunt merita respectu
gratiae dici, sed dispositiones remotae tantum.
|
|