|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquis non possit
gratiae augmentum mereri. Efficacia enim merendi attenditur secundum
quantitatem radicis. Sed si aliquis per actum minoris gratiae majorem
gratiam meretur, efficacia merendi excederet radicem gratiae. Ergo
non contingit augmentum gratiae mereri.
2. Praeterea, quilibet actus meritorius meretur hoc quod sub merito
cadit. Si ergo contingit augmentum gratiae mereri, sequitur quod
quolibet actu meritorio gratia augmentabitur; quod falsum est.
3. Praeterea, ex eisdem principiis ex quibus aliquid innascitur, et
augmentatur. Cum igitur principium gratiae sub merito non cadat,
videtur quod nec augmentum ejus.
4. Praeterea, nullus meretur illud quod est in ejus potestate. Sed
in potestate habentis gratiam est ut non tantum in eo quod est
persistat, sed ut in melius proficiat. Ergo ipsum profectum gratiae
non contingit mereri.
5. Praeterea, actus remuneratus non expectat ulterius praemium.
Sed si contingeret augmentum gratiae mereri, gratia augmentata actus
ille remuneratus foret. Ergo ei ulterius praemium non deberetur, quod
est inconveniens.
1. Sed contra est, quod Augustinus dicit, quod gratia meretur
augeri ut aucta mereatur et perfici; et ita augmentum gratiae sub
merito cadit.
2. Praeterea, magis est gratiam perfici quam gratiam augeri. Sed
gloria cadit sub merito, quae nihil aliud est quam perfecta gratia.
Ergo et augmentum gratiae sub merito cadit.
Respondeo dicendum, quod sicut culpae redditur duplex poena: una quae
comitatur ipsam culpam, ut conscientiae remorsus, et hujusmodi,
secundum quod Augustinus dicit in Lib. 1 Confess., quod
inordinatus animus sibi ipsi est poena; alia quae infligitur exterius a
judice Deo vel homine: ita etiam duplex est praemium respondens
merito: unum quod comitatur ipsum actum meritorium, ut ipsa delectatio
boni operis, et similia; aliud quod pro bono opere redditur a Deo vel
homine, ut vita aeterna et quidquid hoc modo redditur. Ad hoc autem
duplex praemium diversimode actus meritorius ordinatur: quia ad primum
praemium est proportionatus secundum formam suam: verbi gratia, ex hoc
ipso quod est actus ab habitu perfecto procedens, delectabilis est;
unde in principium actus reducitur sicut in causam: sed ad praemium
quod exterius redditur, ordinatur secundum proportionem dignitatis
tantum; ut qui tantum meruit, tantum remuneretur in quocumque bono,
et qui tantum peccavit tantum puniatur. Secundum hoc ergo dico quod
per actum meritorium contingit mereri augmentum gratiae sicut praemium
concomitans naturam actus meritorii, cum naturale sit ut omnis actus
possit in acquisitionem vel augmentum similis habitus vel effective vel
dispositive.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis praemium quod quis meretur, sit
majus quam gratia qua meretur, non tamen sequitur quod sit major
efficacia merendi in actu quam exigat gratia informans actum. Constat
enim quod per actum meritorium caritate informatum meretur quis
caritatem perfectam, qualis est caritas patriae, quae longe major est
caritate viae eliciente actum meritorium. Cum enim dicitur, quod
efficacia merendi in actu meritorio respondet quantitati gratiae, non
intelligitur commensuratio quantitatis praemii ad principium merendi
secundum aequalitatem, sed proportionalitas quaedam actus meritorii ad
principium merendi: quia quanto caritas et gratia major est, tanto
contingit per actum meritorium majus praemium mereri.
Ad secundum dicendum, quod quando actus meritorius se habet ad
praemium solum in ratione meriti, tunc verum est quod sicut quis per
unum actum ejusdem rationis meretur praemium, ita et per alium. Secus
autem est quando actus meritorius se habet ad praemium non solum ut
meritum, sed quodammodo ut causa; et sic se habet actus meritorius ad
augmentum gratiae; unde non oportet quod quilibet actus meritorius
augmentum gratiae mereatur: quia non in quolibet actu meritorio
invenitur illa conditio per quam ex actu consequitur augmentum habitus;
sed solum in illo actu quo quis utitur accepta gratia secundum
proportiones suarum virium, ut in nullo gratiae Dei desit per
negligentiam, ut in 1 Lib., dist. 17, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod tam augmentum gratiae quam etiam ipsius
infusio est a Deo: sed tamen aliter se habent actus nostri ad
infusionem gratiae et augmentum ipsius: quia ante infusionem gratiae
homo nondum est particeps divini esse; unde actus sui sunt omnino
improportionati ad merendum aliquod divinum, quod facultatem naturae
excedat: sed per gratiam infusam constituitur in esse divino; unde jam
actus sui proportionati efficiuntur ad promerendum augmentum vel
perfectionem gratiae.
Ad quartum dicendum, quod homo habens gratiam non dicitur posse
proficere in melius, quasi ipse gratiam sibi augmentet, cum augmentum
gratiae a Deo sit; sed quia homo potest per gratiam acceptam augmentum
gratiae mereri, disponendo se, ut majoris gratiae capacior fiat.
Ad quintum dicendum, quod praemium concomitans actum non excludit
ulterius praemium quod per actum redditur; sicut per hoc quod aliquis
delectationem ex actu virtutis sentit, non amittit vitae aeternae
praemium, cum non sit eadem ratio praemii utrobique. Ita etiam per
hoc quod actum meritorium sequitur augmentum gratiae, non impeditur
remuneratio quae consistit in adeptione gloriae.
|
|