|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod unus non possit alteri
primam gratiam promereri. Accidens enim non extendit se ultra suum
subjectum. Sed gratia, quae principium merendi est, accidens est.
Ergo efficacia merendi in alium non transit, ut scilicet unus alteri
gratiam mereri possit.
2. Praeterea, Christi meritum fuit perfectissimum. Si ergo per
alicujus meritum alicui gratia acquiratur, multo fortius hoc per
meritum Christi continget. Cum ergo meritum Christi sit
sufficientissimum, videtur quod quibus per meritum Christi gratia non
acquiritur, nullius meritis gratia acquiratur, praecipue quia pro
omnibus passus est, qui vult omnes homines salvos fieri.
3. Praeterea, inter alios actus maxime oratio meritoria videtur.
Sed una conditio orationis quam Augustinus ponit, est ut homo pro
seipso oret. Ergo videtur quod nullum meritum valeat nisi ei qui
meretur.
4. Praeterea, actus hominis magis prodest operanti quam aliis. Sed
homo sibi ipsi primam gratiam mereri non potest. Ergo multo minus
aliis.
5. Praeterea, illud quo posito vel remoto, nihilominus aliquid
accideret, non est causa ejus. Sed si iste paratus est ad gratiam,
consequetur eam; et si non est paratus, non habebit, sive alius
mereatur, sive non. Ergo videtur quod bonus actus unius non sit causa
meritoria gratiae alterius.
1. Sed contra est illud quod Augustinus dicit in 1 Lib. de
praedestinatione sanctorum, quod unus alii primam gratiam meretur.
2. Praeterea, Jac. ult. 16, dicit: orate pro invicem, ut
salvemini. Sed salus non est sine gratia. Cum igitur oratio
Ecclesiae causa esse non possit, videtur quod unus gratiam alteri
mereri possit.
Respondeo dicendum, quod insufficientia causae ex duobus contingere
potest: vel ex imperfectione causae, ut quando ignis est parvus qui
calefacere non potest; aut ex impedimento quod accidit circa effectum,
ut si ligna aqua humectantur; et ita cum meritum quodammodo sit causa
praemii, dupliciter contingit ut actus meritorius non sufficiat ad
praemii consecutionem: vel ex imperfectione actus, vel ex impedimento
ejus qui praemium consequi debet. Sed imperfectio actus potest esse
duplex: aut ita quod actus sit extra genus talis perfectionis quae
meritum causat, sicut sunt actus gratiam praecedentes; et hoc modo
dicitur quod actibus talibus non meretur quis gratiam sibi ex condigno,
sed solum ex congruo: aut est in genere talis perfectionis, quae tamen
propter sui parvitatem non sufficit ad merendum; et hoc modo dico quod
actus habentis gratiam se habent ad acquirendam gratiam alteri:
sufficit enim gratia ad hoc ut homo per eam sibi ipsi mereatur, sed
quod alteri mereatur, ad hoc non sufficit, nisi sit perfectissima
gratia, quae quodammodo in alios redundet: et propter hoc dicitur,
quod Christus, de cujus plenitudine omnes accipimus, Joan. 1,
omnibus ex condigno meruit; sed nullus alius alteri ex condigno
meretur, sed solum ex congruo; ita tamen quod est hic plus de ratione
meriti quam quando aliquis dicitur sibi mereri gratiam ex congruo.
Quantumcumque autem gratia perfecta sit quae opus meritorium causat,
potest impediri effectus meriti vel praemii, dummodo dicatur unus
alteri mereri. Sed dicitur aliquis alter vel alius dupliciter: vel
secundum subjectum, sicut sunt diversae personae, et hoc modo constat
quod etiam meritum Christi, nedum merita aliorum, in multis effectum
non consequitur, propter eorum indispositionem: aut secundum accidens
et secundum rationem, sicut dicitur quod Socrates in foro est alter a
seipso in domo, sicut ipse hodie est alter a seipso cras; et inde est
quod quando aliquis hodie meretur vitam aeternam ut habeat eam in fine
vitae suae, licet meritum sit sufficiens quantum in se est, tamen
potest impediri ne effectum consequatur, per peccatum quod intervenit
cras et post cras, ratione cujus dicitur praecedens meritum
mortificatum esse. Sed praemium illud quod quis sibi meretur, quod
est concomitans meritum, impediri non potest. Secundum hoc ergo patet
ex dictis quod aliquis alteri gratiam mereri potest ex congruo et non ex
condigno: nec tamen necessarium est quod ille gratiam accipiat, cum
aliquis ei gratiam meretur.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur quod accidens non excedit
suum subjectum, non intelligitur quod accidens non possit esse
principium actionis in aliud subjectum tendentis: quia hoc etiam falsum
est in omnibus actionibus naturalibus: sed quia accidens non habet esse
extra proprium subjectum, nec habet virtutem agendi nisi secundum
conditionem sui subjecti.
Ad secundum dicendum, quod meritum Christi est sicut radix omnium
meritorum, a quo omnium merita efficaciam trahunt; unde est quodammodo
sicut causa universalis, quam oportet ad effectus determinatos
applicari per causas particulares, sicut sunt sacramenta et orationes
Ecclesiae; et inde est quod non tantum Christum oramus, sed etiam
sanctos ejus, quorum meritis et precibus auxilium ejus percipimus.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus ponit conditiones orationis quam
necesse est modis omnibus exaudiri; et quia oratio quae pro altero
fit, potest impediri per indispositionem alterius, inde est quod
orationis conditionem ponit, ut pro se quis oret. Nec tamen sequitur
quod oratio unius alterum non juvet, si impedimentum non interveniat.
Ad quartum dicendum, quod quamvis plus prosit alicui suum opus quam
alienum, dummodo sit aequalitas in utroque, tamen opus alienum
informatum gratia plus accedit ad meritum condigni inquantum ex radice
gratiae procedit, quam opus proprium quod ex puris naturalibus
causatur.
Ad quintum dicendum, quod frequenter contingit quod per orationem
sanctorum hominibus offeruntur occasiones ut se ad Deum convertant et
ad gratiam recipiendam praeparent; qua praeparatione facta, et gratia
eis infunditur. Quamvis autem sanctis non orantibus homines
salvarentur, si se praepararent ad gratiam, non tamen sequitur quod
etiam praeparatis suffragia sanctorum non conferant: quia Deus hoc
modo praevidit et ordinavit ut per horum merita illi gratiam accipiant.
|
|