|
Praemittendum est tria esse genera bonorum. Sciendum est, quod ista
divisio boni est secundum quantitatem ipsius non absolutam, sed in
comparatione ad hominem; unde contingit quod idem secundum diversas
comparationes sub diversis membris cadat: potentiae enim naturales
hominis comparatae ad ipsum cujus sunt media, bonae sunt, quia sine
eis non recte vivitur; contingit tamen eis recte non uti; comparatae
vero ad alium cadunt sub minimis bonis, quia sine auxilio alterius
hominis homo potest bene vivere. Sumitur divisio ista secundum
diversos gradus in approximatione ad ultimam perfectionem hominis, quae
consistit in operatione perfecta, secundum quam contingit recte
vivere; ad quam homo quibusdam juvatur quasi organice et
instrumentaliter, ut philosophus dicit, sicut sunt bona fortunae,
quae quidem non pertinent ad necessitatem recte vivendi, cum sine eis
recta vita esse possit; sed sunt sicut expedientia ad rectam vitam, ut
homo facilius operetur, his quasi adminiculis sustentatus. Quaedam
vero sunt quae per se conferunt ad rectam vitam, sicut ministrantia
substantiam actus; et hujusmodi computantur inter media bona, sine
quibus nullus recte vivit, quibus tamen aliquis potest etiam perverse
vivere. Aliqua vero sunt quae conferunt ad rectam vitam, quasi dantia
perfectionem ipsi actui, recte informando ipsum, sicut sunt habitus
virtutum et gratiarum; et haec magna bona dicuntur, quia
propinquissima sunt operationi perfectae in qua est ultima hominis
perfectio. Virtutibus nemo male utitur. Verum est quasi habitu
informante usum: utitur tamen eis aliquis male quasi objecto. Et
bonus usus liberae voluntatis qui virtus est; idest actus virtutis, ut
Magister in fine exponit. Si igitur gratia quae sanat et liberat
voluntatem hominis, virtus est (...) consequitur ut virtus non sit
ex libero arbitrio. Hic expresse videtur Magister hujusmodi opinionis
esse quod gratia et virtus sint idem; nisi forte hoc exponeretur, quia
gratia in operationem non nisi mediante virtute procedit: sed tamen
supposito quod gratia non sit virtus, eadem Magistri rationis vis
erit: non enim minus est manifestum de gratia quam de virtute, quod a
solo Deo in nobis sit. Unde apparet vere quia caritas est spiritus
sanctus. Hic loquitur Magister secundum suam opinionem quam in 1
Lib. supponit, scilicet caritatem in nobis nihil aliud quam spiritum
sanctum esse. Non autem oportet hoc de caritate opinari, quia ipsa
virtutes informat et sanctificat, sicut hic concludere videtur: hoc
enim contingit ex hoc quod caritatis objectum est finis ultimus; unde
ipsa mediante omnes virtutes ad ultimum ordinantur.
|
|