|
Postquam determinavit de gratia secundum veritatem, hic excludit
quosdam errores circa gratiam; et dividitur in partes duas: in prima
excludit errorem Pelagii, qui gratiae derogabat; in secunda excludit
errorem Joviniani et Manichaei, qui negabant liberum arbitrium,
ibi: id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus quod
Hieronymus (...) docet. Prima dividitur in duas: in prima
narrat positiones Pelagii; in secunda inducit rationes ipsius, ibi:
quod vero dicunt, hominem sine gratia, per liberum arbitrium omnia
jussa implere, hujusmodi inductionibus muniunt. Ponuntur ergo quatuor
rationes: quarum prima est, quod sine gratia potest homo perfecte
legem Dei implere ex solo libero arbitrio, quamvis gratia ad hoc detur
ut facilius homo impleat, ad quod etiam nos Deus juvat instruendo per
suam legem; secunda positio consequens ex prima est, quod non
oportebat orare neque pro fidelibus neque pro infidelibus, cum ex
seipsis homines bene vel male operari habeant, et hoc ibi: destruunt
et orationes quas facit Ecclesia; tertia est, quia dicunt, quod homo
ex propriis actibus gratiam Dei meretur, ibi: gratiam Dei, qua
liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari; quarta
est, quia hominem sine peccato originali nasci dicunt, et hoc ibi:
parvulos etiam sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci.
Quod vero dicunt sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia jussa
implere, hujusmodi inductionibus muniunt. Hic ponitur confirmatio
praedictarum rationum; et dividitur in partes sex, secundum sex
auctoritates Augustini quae inducuntur, ex quibus error Pelagii
confirmari videtur; secunda incipit ibi: similiter etiam innitebatur
Pelagius verbis Augustini; tertia, ibi: alibi etiam Augustinus
dicit; quarta, ibi: sic etiam intelligendum est quod in eodem ait;
quinta, ibi: in expositione quoque quarumdam propositionum epistolae
ad Romanos quaedam Augustinus inserit quae videntur huic doctrinae
gratiae adversari; sexta, ibi: illud etiam diligenter est
inspiciendum. Hic quinque quaeruntur: 1 utrum sine gratia homo
aliquod bonum facere possit; 2 utrum sine gratia possit homo vitare
peccatum; 3 utrum homo sine gratia possit mandatum legis implere; 4
utrum sine gratia, saltem gratis data, possit se homo ad gratiam
praeparare; 5 utrum sine gratia possit homo scientiam veritatis
habere.
|
|