|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia nullum
bonum facere possit. Quia, sicut Joan. 15, 5, dicitur a
Christo discipulis: sine me nihil potestis facere. Sed Deus non
habitat in nobis nisi per gratiam. Ergo videtur quod sine gratia homo
nihil boni facere possit.
2. Praeterea, cogitatio boni praecedit operationem ejusdem. Sed
dicitur 2 Corinth. 3, 5: non sumus sufficientes aliquid cogitare
a nobis quasi ex nobis. Ergo videtur quod multo minus sine gratia
bonum operari possumus.
3. Praeterea, sicut dicit Augustinus ad Bonifacium Papam, non
potest homo aliquod bonum velle, nisi juvetur a Deo qui malum velle
non potest. Sed adjutorium ejus qui malum velle non potest, scilicet
Dei, est gratia ipsius. Ergo homo sine gratia bonum nec velle nec
facere potest.
4. Praeterea, non potest homo esse justus et bonus sine gratia.
Sed in hoc quod aliquis bona et justa operatur, justitia et bonitas
hominis attenditur. Ergo homo sine gratia non potest aliquod bonum
facere.
5. Praeterea, nihil potest in effectum qui est ultra suam
perfectionem. Sed boni actus excedunt bonitatem naturalium
potentiarum: quia computantur inter magna bona, cum potentiae inter
media bona computentur. Ergo homo per potentias naturales sine
additione gratiae non potest in bonam operationem.
1. Sed contra, nulli fit admonitio vel praeceptum de eo quod facere
non potest. Sed quotidie homines admonentur ut bona faciant. Ergo
bona facere est in eorum potestate, etiam sine gratia.
2. Praeterea, secundum Damascenum nulla res destituitur propria
operatione. Sed bona operatio hominis est propria ejus, idest
secundum rationem ordinatam, sicut et malum hominis est contra rationem
esse, ut Dionysius dicit. Ergo homo per se sine gratia adjuncta
potest in bonam operationem.
Respondeo dicendum, quod cum virtus essentiam consequatur, oportet
quod secundum diversitatem naturarum sit diversa facultas ad operandum:
quod quidam non attendentes, pari modo operationem liberi arbitrii et
rerum naturalium determinaverunt, credentes quod sicut lapis de
necessitate suam operationem habet, ut eat deorsum nisi aliquid
impediat, ita etiam homo necessario operationes suas exerceat secundum
congruentiam alicujus naturae in ipso existentis: et quia in homine
consideratur duplex natura; una scilicet intellectualis, ex qua inest
homini inclinatio ad appetendum per se desiderabilia et honesta; et
altera sensibilis, secundum quam pronus est ad appetendum et ad
concupiscendum ea quae sunt delectabilia secundum sensum, ideo ad haec
duo respicientes haeretici, contrarias haereses ex eadem radice
prodeuntes confecerunt: quorum quidam, scilicet Joviniani,
attendentes ad intellectualem naturam, hominem de necessitate bene
operari, et nunquam posse peccare asserebant; alii vero, scilicet
Manichaei, respicientes ad naturam sensibilem, quam secundum se malam
esse dicebant, et a malo Deo originem habuisse, dixerunt, quod homo
de necessitate peccat, nec bonum facere potest, in hoc penitus liberum
arbitrium utrique destruentes: non enim esset homo liberi arbitrii,
nisi ad eum determinatio sui operis pertineret, ut ex proprio judicio
eligeret hoc aut illud, ut supra dictum est. Et ideo alii naturam
liberi arbitrii salvare volentes, in alium errorem prolapsi sunt,
scilicet Pelagiani, facultatem liberi arbitrii ampliantes; dicunt
enim, quod quia liberum arbitrium de se non est determinatum ad aliquod
opus, sed ex ipso pendet determinatio cujuscumque operis; ideo homo
per liberum arbitrium in quodlibet bonum opus potest sine aliqua gratia
superaddita, etiam in opus meritorium, non attendentes quod opus
meritorium non determinet genus actus, sed efficaciam. Genera enim
actuum distinguuntur secundum diversitatem objectorum: et quia liberum
arbitrium ad nullum objectum determinatum est, ideo in quodlibet genus
actus ex se potest, ut videlicet facere fortia, et justa, et
hujusmodi. Sed actus meritorius habet efficaciam excedentem naturalem
virtutem inquantum est efficax ad illud praemium consequendum quod
facultatem naturae excedit; et ideo quod opus sit meritorium, non
potest liberum arbitrium ex seipso, nisi sublevetur per habitum qui
etiam naturae facultatem excedat, qui gratia dicitur. Et ideo
secundum fidem Catholicam, in medio contrariarum haeresum incedendum
est, ut scilicet dicamus hominem per liberum arbitrium et bona et mala
facere posse; non tamen in actum meritorium exire sine habitu gratiae:
sicut etiam non potest homo sine habitu virtutis acquisitae talem actum
facere qualem facit virtuosus quo ad modum agendi, licet possit tale
facere quantum ad genus operis: ut ly per se non excludat divinam
causalitatem, secundum quod ipse Deus in omnibus operatur ut
universalis causa boni, ut dicitur Isai. 26, 13: omnia opera
nostra operatus es in nobis domine; sed excludit habitum aliquem
creatum naturalibus superadditum.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dixit Magister, gratia
dupliciter dicitur: uno modo donum gratuitum; alio modo ipse Deus
gratis dans. Dona autem gratuita proprie dicuntur quae naturalibus
superaddita sunt: sine quibus donis homo multa bona facere potest,
quamvis non meritoria; nihil tamen boni potest facere sine gratia
Dei, secundum quod intelligitur gratia ipse Deus gratis dans, eo
quod ipse est principium omnis boni non tantum in hominibus sed etiam in
aliis creaturis: et sic intelligendum est quod dicitur: sine me nihil
potestis facere; et sic etiam potest intelligi quod apostolus dicit,
quod non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis.
Vel intelligendum est de cogitatione illorum quae ad fidem pertinent,
quae capacitatem naturalis rationis excedunt; et ad haec homo
sufficiens non est sine gratia fidei.
Unde patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod Deus non tantum juvat nos ad bene agendum
per habitum gratiae, sed etiam interius operando in ipsa voluntate,
sicut in qualibet re operatur, et exterius occasiones et auxilia
praebendo ad bene agendum; et sine his omnibus nullus bene facere
potest: oportet enim quod sicut motus difformes regulantur a motu
uniformi, ita voluntates nostrae, quae in bonum et malum flecti
possunt, dirigantur ab illa voluntate quae non nisi recta esse potest.
Vel dicendum, quod intelligit de bono meritorio.
Ad quartum dicendum, quod aliquis potest dici justus dupliciter: vel
justitia civili, vel justitia infusa. Justitia autem civili potest
aliquis justus effici sine aliqua gratia naturalibus superaddita; non
autem justitia infusa. Neutra tamen justitia consistit in hoc quod est
justa operari: non enim quicumque justa operatur, justus est, sed qui
haec operatur sicut justus, ut 2 Ethic. dicitur. Unde non
sequitur, si etiam justitia civilis sine gratia haberi non posset,
quod homo per liberum arbitrium non posset justa operari.
Ad quintum dicendum, quod bonum opus dicitur dupliciter. Vel opus
quod est a virtute procedens, ea informatum; et hoc opus bonum
naturalem perfectionem rationis excedit, sive sit virtus acquisita,
sive infusa; unde talis actus non elicitur a potentia nisi sit per
habitum virtutis perfecta. Est autem aliud bonum opus etiam virtutem
antecedens, quod virtutem acquisitam causat, et ad infusam disponit,
ut patet in eo qui justa operatur non sicut justus, quia
indelectabiliter; et talis operatio naturalem perfectionem rationis non
excedit, quia tota rectitudo hujus operis est secundum regulam
rationis, in qua sunt principia juris, quibus opus bonum regulatur;
nisi forte secundum quod quaelibet operatio excedit potentiam, sicut
complementum ejus.
|
|