|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia non
possit peccatum vitare. Primo per hoc quod supra, dist. 25,
Magister dixit, quod homo ante reparationem gratiae, per liberum
arbitrium non potest non peccare etiam mortaliter. Ergo sine gratia
homo vitare non potest peccatum.
2. Praeterea, per peccatum in aliquo libertas arbitrii immutata
est. Sed homo in primo statu hoc habuit quod bonum facere poterat,
sed non meritorium in statu naturalium. Ergo saltem in hoc per
peccatum etiam immutatum est liberum arbitrium, quod homo vitare
peccatum non possit.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro de vera Relig., quod
natura superba necesse habet alii invidere: eadem autem ratione qui est
in uno peccato, necesse habet in aliud peccatum cadere. Sed quantum
ad praesentem statum, quilibet homo vel est in peccato, vel in statu
gratiae. Ergo videtur quod si non est in gratia, peccatum vitare non
possit.
4. Praeterea, habens pedem claudum, non potest ambulare nisi
claudicando. Sed peccatum est sicut quaedam curvitas voluntatis.
Ergo homo in statu peccati existens non potest non peccare.
5. Praeterea, mors ex peccato consecuta est, ut Rom. 5 dicitur.
Ergo ubi est necessitas moriendi, ibi est necessitas peccandi. Sed
in statu isto inest nobis necessitas moriendi. Ergo et necessitas
peccandi.
6. Quicumque tentationi resistit, tentantem vincit. Sed vincenti
praemium aeternum promittitur, Apocal. 2 et 3. Cum ergo ad
praemium aeternum nullus sine gratia venire possit, videtur quod nec
sine ea aliquis possit tentationi resistere, peccatum vitando.
1. Sed contra, Gregorius dicit, quod debilis est hostis qui non
potest vincere nisi volentem. Sed quod est per voluntatem, non est
per necessitatem. Ergo homo non necessario a peccato superatur; sed
illud vincere potest.
2. Praeterea, ubicumque est necessitas agendi, ibi est virtus
activa determinata ad unum. Sed hoc est contra rationem liberi
arbitrii. Ergo homo in peccato existens non habet necessitatem
peccandi: sed peccatum vitare potest.
Respondeo dicendum, quod, ut supra dictum est, quidam haeretici
posuerunt in nobis naturam quamdam esse malam, quae hominem necessario
ad peccandum impellit. Hic autem error, ut dictum est, omnino
liberum arbitrium excludit, et naturam rationis et voluntatis; unde
nec fidei nec philosophiae consonat. Alii vero naturam liberi arbitrii
servare volentes, dicunt quidem, quod homo secundum naturalem suam
virtutem hoc modo conditus est ut peccatum vitare possit; sed per
peccatum virtus illa adeo immutata est ut homo in peccato existens
vitare peccatum non possit, sed in aliud peccatum praecipitetur, nisi
per gratiam liberetur. Ne autem omnino peccatum necessarium ponere
videantur, dicunt, quod homo in peccato mortali existens potest quidem
hoc vel illud peccatum vitare, non tamen omnia; sicut etiam de
venialibus dicitur. Dicunt etiam, quod potest homo in peccato mortali
existens ad tempus stare, ne in peccatum cadat, sed non diu. Ista
autem positio multipliciter apparet falsa. Primo, quia cum peccatum
bona naturalia non tollat, sed diminuat; illud quod ad naturam
potentiae naturalis pertinet, homo per peccatum amittere non potest,
etsi in illo infirmetur. Cum igitur libera electio vel fuga boni seu
mali, ad naturam liberi arbitrii pertineat; non potest esse ut per
peccatum subtrahatur homini facultas fugiendi peccatum; sed solum quod
minuatur, ita scilicet quod illud peccatum quod homo ante vitare de
facili poterat, postmodum difficulter vitet. Similiter etiam quod
inducunt de peccato veniali, non est simile: quod enim non possumus
omnia venialia peccata vitare, sed singula, praecipue propter primos
motus dicitur, ad quos non requiritur deliberatio consensus; sed sunt
quidam subiti motus; unde dum homo uni obstare nititur, ex alia parte
alius motus insurgit. Sed peccatum mortale requirit consensum
determinatum; unde si potest vitare hoc et illud, potest eadem ratione
vitare omnia. Nec iterum potest dici, quod ad tempus vitet, et non
diu: quia liberum arbitrium resistens malo, non efficitur infirmum ad
malum vitandum, sed multo fortius; unde multo magis postea potest
vitare peccatum quam ante. Et ideo cum aliis dicendum est, quod
vitare peccatum intelligi potest dupliciter: aut peccatum jam
commissum, aut peccatum committendum. Si intelligatur de peccato jam
commisso, sic homo in peccato mortali existens, non potest peccatum
vitare sine gratia: quia non potest se a peccato praeterito absolvere,
et a reatu culpae, nisi per gratiam liberetur; et in hoc errabat
Pelagius aestimans hominem propriis virtutibus sine gratia posse se a
peccatis praeteritis absolvere satisfaciendo. Peccatum autem
committendum potest homo vitare etiam sine gratia, quantumcumque in
peccato mortali existat. Si tamen gratia intelligatur aliquis habitus
infusus, et non ipsa divina voluntas, per quam omnia bona causantur,
et mala repelluntur.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut videre dicitur dupliciter,
scilicet habere visum, et uti visu, ita et peccare; unde cum
dicitur, quod homo non potest non peccare ante reparationem,
intelligitur habere peccatum; sed non potest intelligi quod non possit
non uti peccato.
Ad secundum dicendum, quod libertas arbitrii immutata est per
peccatum, sed non ablata. Quod autem dicitur, ut liberum arbitrium
omnino non possit quod prius poterat, hoc ablationem facultatis
designat, et non solum diminutionem; sed hoc ad diminutionem pertinet
ut quod prius facile poterat, postmodum non sine difficultate et pugna
possit, quantum ad vitationem mortalium; sed venialia omnia non potest
vitare, propter rebellionem carnis ad spiritum.
Ad tertium dicendum, quod verbum Augustini non est intelligendum de
necessitate absoluta, sed conditionata, quae est necessitas finis.
Vir enim superbus si fini suo inhaerere vult, ut scilicet propriam
excellentiam quaerat, necesse habet ut invideat excellentiae aliorum,
quae propriae excellentiae derogat; sed qui semel per superbiam
peccavit mortaliter, non propter hoc necesse habet ut semper in actum
superbiae exeat: potest enim de uno peccato in contrarium peccatum
transire, vel in bonum ex genere; et ideo non est necessarium quod
invideat.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa tenet in illis quae agunt propter
necessitatem naturae, in quibus de necessitate operatio sequitur
secundum exigentiam perfectionis et defectum operantis: non autem tenet
in voluntariis: quia homo habens virtutem potest non uti virtute, sed
in contrarium usum exire: et similiter habens habitum vitiosum, potest
non uti habitu illo.
Ad quintum dicendum, quod mors non respondet pro poena cuilibet
peccato, sed peccato primae transgressionis, ex quo tota natura
infecta est; unde sicut a necessitate moriendi homo non liberatur nisi
per gratiam, ita et a necessitate subjacendi illi peccato per originem
a parentibus in posteros transfuso. Non tamen oportet quod homo
necessario in peccatum mortale actuale labatur.
Ad sextum dicendum, quod aliud est resistere peccato, et aliud
victoriam de peccato habere. Quicumque enim vitat peccatum, peccato
resistit; unde hoc potest fieri etiam sine gratia: nec oportet quod
tunc homo resistendo peccato, mereatur praemium aeternum. Sed ille
proprie vincit peccatum qui potest pertingere ad hoc contra quod est
pugna peccati. Hoc autem non potest esse nisi in eo qui opus
meritorium operatur; unde talis victoria vitam aeternam meretur, et
sine gratia non fit.
|
|