|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia Dei
praecepta implere non possit. Qui enim mandata Dei servat, vitam
aeternam meretur, ut dicitur Luc. 10, 28: hoc fac, et vives.
Sed hoc non potest homo sine gratia. Ergo nec mandata legis implere.
2. Praeterea, caritas non potest sine gratia haberi. Sed dilectio
caritatis est in praecepto, Matth. 22. Ergo praecepta non possunt
sine gratia impleri.
3. Praeterea, ut supra Augustinus probavit, virtutes in nobis
solus Deus operatur. Sed actus virtutum sunt in praecepto. Ergo
praecepta ex nobis ipsis implere non possumus.
4. Praeterea, expresse hoc videtur per illud actuum 15, 10:
hoc est onus quod neque nos neque patres nostri portare potuimus. Sed
onus illud sunt praecepta legis. Ergo praecepta legis homo per se
implere non potest.
5. Praeterea, nullus damnatur nisi pro peccato omissionis vel
transgressionis. Sed nullus damnatur qui praecepta legis implet. Si
ergo homo potest sine gratia praecepta legis implere, cum etiam possit
sine gratia, ut dictum est, peccatum mortale vitare, videtur quod
homo possit sine gratia damnationem penitus vitare. Sed quicumque non
damnatur, est in gloria. Ergo homo sine gratia poterit ad gloriam
pervenire: quod est omnino haereticum.
1. Sed contra, Hieronymus, dicit: qui Deum dicit praecipere
impossibilia, anathema sit. Sed impossibile est homini illud quod
implere non potest. Ergo mandata Dei homo per se implere potest.
2. Praeterea, Deus non est magis crudelis quam homo. Sed homini
imputatur in crudelitatem, si obliget aliquem per praeceptum ad id quod
implere non possit. Ergo hoc de Deo, nullo modo est aestimandum; et
ita sine gratia homo per se legis praecepta implere potest.
Respondeo dicendum, quod de praeceptis legis dupliciter contingit
loqui: aut quantum ad id quod directe cadit in praecepto, aut quantum
ad intentionem legislatoris. Directe autem cadit in praecepto actus
virtutis quantum ad substantiam operis; et non quantum ad modum
agendi, quem circa ipsum virtus ponit: hoc enim directe alicui
praecipitur quod statim in ipso est ut faciat illud. Non autem est in
homine ut faciat actum virtutis eo modo quo virtuosus facit, prius quam
virtutem habeat, vel acquisitam vel infusam. Sed intentio
legislatoris est, ut in 2 Ethic. dicitur, cives facere bonos, et
per assuetudines operum quae praecipiuntur, inducere ad virtutem: et
huic consonat verbum apostoli 1 Timoth. 1, 5: finis praecepti
caritas est; ad hoc enim data sunt praecepta legis, ut homines in
dilectionem Dei et proximi instituantur. Est ergo intentio
legislatoris non tantum ut haec opera fiant, sed ut ex caritate fiant.
Dicendum est ergo, quod praecepta legis, quantum ad id quod directe
sub praecepto cadit, potest aliquis implere per liberum arbitrium sine
gratia gratis data vel gratum faciente; si tamen gratia accipiatur pro
aliquo habitu infuso: sed quantum ad intentionem legislatoris, sine
gratia impleri non possunt: quia donum caritatis non inest nobis ex
nobis, sed a Deo infusum. Sed si gratia pro divina voluntate gratis
in nobis omnia bona causante, accipiatur, tunc dicendum, quod neutro
modo homo sine gratia praecepta implere potest; et ideo Pelagius
erravit, qui simpliciter impleri praecepta legis posse sine gratia
posuit.
Ad primum ergo dicendum, quod praecepta legis non qualitercumque
observata in vitam aeternam inducunt; sed solum secundum quod opera
quae praecipiuntur, caritate informata sunt secundum quod cadunt sub
intentione legislatoris; et hoc modo planum est quod sine gratia
servari non possunt.
Ad secundum dicendum, quod sicut aliarum virtutum actus dupliciter
considerari possunt, vel secundum quod sunt a virtute, vel secundum
quod antecedunt virtutem; ita etiam est de caritate; potest enim
aliquis, etiam caritatem non habens, diligere proximum et Deum,
etiam super omnia, ut quidam dicunt: et hoc diligere intelligitur
actus caritatis sub praecepto directe cadere, et non solum secundum
quod a caritate procedit.
Ad tertium dicendum, quod actus virtutum non sunt in praecepto,
secundum quod a virtute procedunt, sed quantum ad substantiam operis,
ut dictum est, secundum quod contingit aliquem facere justa, etiamsi
non faciat ut justus facit.
Ad quartum dicendum, quod hoc dictum est propter multitudinem
praeceptorum veteris legis, praecipue quantum ad caeremonialia, quae
nunquam multitudo populi observaverat, et non nisi cum magna
difficultate observari poterant.
Ad quintum dicendum, quod homo etsi nunquam transgrederetur vel
omitteret, nihilominus tamen peccato originali subjectus esset, a quo
non nisi per gratiam liberari potest: pro quo merito subiret
damnationem, et etiam ad legitimam aetatem deveniens in hoc ipso
peccaret quod se ad gratiam non praepararet; unde etiam pro tali
negligentia puniretur. Si autem praepararet se faciendo quod in se
est, proculdubio gratiam consequeretur per quam vitam aeternam mereri
posset.
|
|