|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non possit se
praeparare ad gratiam sine aliqua gratia. Primo per id quod dicitur
Hierem. 10, 23: non est in homine via ejus, nec viri est ut
dirigat gressus suos. Sed nullus praeparatur ad gratiam nisi gressus
ejus dirigantur, et viam salutis quaerat. Ergo non est in potestate
hominis ut se ad gratiam praeparet.
2. Praeterea, illud quod est in potestate hominis, non est
necessarium ut homo ab alio petat. Sed quod homo praeparetur ad
gratiam, petendum est a Deo, ut patet in Psal. 85, 2: deduc
me, domine, in via tua. Ergo praeparatio ad gratiam non est in
potestate hominis.
3. Praeterea, illud quod visibiliter factum est in quibusdam qui
gratiam consecuti sunt, probabile est etiam in aliis, saltem
invisibiliter, fieri; cum eadem ratio sit de uno et de omnibus. Sed
quidam, cum etiam gratiae resisterent, per speciale munus gratiae ad
gratiam praeparati sunt, ut patet in conversione Pauli. Ergo etiam
alii sine gratia, saltem gratis data, ad gratiam praeparari non
possunt.
4. Praeterea, Hebr. 11, 6: oportet accedentem ad Deum
credere quia est. Sed fides non potest haberi nisi per gratiam: Dei
enim donum est, ut ad Ephes. 11, 8 dicitur. Ergo cum nullus se
ad gratiam praeparet nisi accedendo ad Deum, videtur quod sine munere
gratiae homo se ad gratiam praeparare non possit.
5. Praeterea, Augustinus dicit, quod timor servilis inducit
caritatem sicut seta linum. Sed timor servilis est donum spiritus
sancti. Ergo per gratiam gratis datam homo praeparatur ad gratiam
gratum facientem.
1. Sed contra, Zachar. 1, 3, dicitur: convertimini ad me
(...) et ego convertar ad vos. Sed conversio quam nobis indicit,
non videtur esse aliud quam praeparatio ad receptionem gratiae. Ergo
hoc primo a nobis exigitur ut ad gratiam praeparemur, quam quod Deus
ad nos gratiam infundendo convertatur.
2. Praeterea, Anselmus dicit: quod aliquis non habeat gratiam non
est ex hoc quod Deus non velit eam dare, sed quia homo non vult
accipere. Ergo si homo vult accipere, Deus eam dabit. Sed illud
quod in voluntate hominis constitutum est, in potestate liberi arbitrii
est. Ergo in potestate liberi arbitrii est, ut homo ad gratiam se
praeparet.
Respondeo dicendum quod gratia dupliciter potest accipi: vel
quodcumque excitativum voluntatis exhibitum homini ab ipsa divina
providentia, qua omnibus rebus gratis impendit ex sua bonitate ea quae
ipsis conveniunt: vel aliquod donum habituale in anima receptum, quod
gratis a Deo confertur. Si ergo primo modo accipitur gratia, nulli
dubium est quod homo sine gratia Dei non potest se praeparare ad
habendum gratiam gratum facientem: ut enim in 8 Physic. ostenditur,
mutatio voluntatis effici non potest sine aliquo movente per modum
excitantis: omne enim motum necesse est ab alio moveri. Nec differt
quidquid sit illud quod hujusmodi variationis occasionem praebeat,
quasi voluntatem excitando; sive sit admonitio hominis, vel aegritudo
corporis, vel aliquid hujusmodi: quae omnia constat divinae
providentiae subjecta esse et in bonum electorum ordinata. Unde
quidquid illud fuerit quod hominem excitaverit ad convertendum se, ut
gratiam gratum facientem accipiat, gratia gratis data dici potest: et
sic sine gratia gratis data homo se ad gratiam non praeparat, etiamsi
gratia gratis data dicatur ipse actus liberi arbitrii, quem Deus in
nobis facit, quo ad gratiam gratum facientem praeparamur. Si autem
accipitur gratia pro aliquo munere habituali animae infuso, sic duplex
est opinio. Quidam enim dicunt, quod nullus potest se ad gratiam
gratum facientem praeparare, nisi per aliquod lumen menti infusum,
quod est donum gratiae gratis datae. Istud autem non videtur
conveniens: quia praeparatio quae est ad gratiam, non est per actus
qui sint ipsi gratiae aequandi aequalitate proportionis, sicut meritum
aequatur praemio; et ideo non oportet ut actus quibus homo se ad
gratiam habendam praeparat sint naturam humanam excedentes: sicut enim
natura humana se habet in potentia materiali ad gratiam, ita actus
virtutum naturalium se habent ut dispositiones materiales ad ipsam;
unde non exigitur ad hoc ut homo ad gratiam se praeparet, aliquod aliud
lumen gratiae praecedens. Et praeterea secundum hoc esset abire in
infinitum: quia illud etiam lumen gratiae gratis datae non datur alicui
nisi qui ad illud recipiendum se praeparavit; alias omnibus daretur:
quod non potest intelligi; nisi forte gratia gratis data dicatur
naturale lumen rationis, quod pertinet ad bona naturalia, et non ad
gratuita, nisi large accepta. Si autem praeparatione indiget talis
gratia gratis data, tunc redibit quaestio de ista praeparatione, utrum
in eam possit homo ex se, vel non: et sic vel abiretur in infinitum,
vel erit devenire ad aliquam gratiam ad quam homo per se praeparare
potest se. Sed non est ratio efficax quare hoc magis in una gratia sit
quam in alia. Et ideo aliis consentiendo dicimus, quod ad gratiam
gratum facientem habendam ex solo libero arbitrio se homo potest
praeparare: faciendo enim quod in se est, gratiam a Deo consequitur.
Hoc autem solum in nobis est quod in potestate liberi arbitrii
constitutum est.
Ad primum ergo dicendum, quod directio gressus spiritualis non potest
esse nisi a Deo, sine cujus providentia nullum bonum contingit. Nec
tamen oportet quod hoc per aliquem habitum infusum fiat, si directio
gressuum ad praeparationem ad gratiam gratum facientem praecedentem
referatur.
Ad secundum dicendum, quod homo non potest se ad gratiam praeparare,
nec aliquod bonum facere sine Dei auxilio; et ideo rogandus est ut nos
ad se convertat, et etiam alios. Nec tamen oportet quod illud
auxilium semper sit per aliquem habitum infusum; sed potest esse per
multa quae exterius sunt salutis occasio, et per ipsum actum interiorem
quem Deus in nobis causat.
Ad tertium dicendum, quod claritas illa quae circumfulsit Paulum,
fuit claritas corporalis, quae fuit quaedam occasio quae ipsum induxit
ut se ad gratiam habendam praepararet, dejiciendo ipsum et conterendo:
et cum se ad gratiam praeparavit, gratiam consecutus est. Non tamen
oportet quod antequam gratiam gratum facientem acceperit, sibi aliquod
lumen gratiae gratis datae infusum fuerit; unde non dicitur, quod
intus in ipso fulserit claritas sed quia eum circumfulsit, quasi
exterius. Ita etiam aliis qui ad Deum convertuntur, occasiones
salutis Deus praeparat.
Ad quartum dicendum, quod etiam ad fidem habendam aliquis se
praeparare potest per id quod in naturali ratione est; unde dicitur,
quod si aliquis in barbaris natus nationibus, quod in se est faciat,
Deus sibi revelabit illud quod est necessarium ad salutem, vel
inspirando, vel doctorem mittendo. Unde non oportet quod habitus
fidei praecedat praeparationem ad gratiam gratum facientem; sed simul
homo se praeparare potest ad fidem habendam, et ad alias virtutes et
gratiam habendam.
Ad quintum dicendum, quod quamvis per timorem servilem caritas
inducatur; tamen non est necessarium ut timor servilis caritatem
praecedat; timor enim servilis semper cum peccato mortali habetur.
Multi autem caritatem consecuti sunt qui nunquam mortaliter
peccaverunt. Unde objectio nihil probat ad propositum.
|
|