|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sine gratia homo nihil
verum scire possit. Primo per id quod dicitur 1 Cor. 12, 3:
nemo potest dicere, dominus Jesus, nisi in spiritu sancto; ubi dicit
Ambrosius quod omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto
est. Sed spiritus sanctus non habitat in nobis nisi per gratiam.
Ergo nullum verum dici aut sciri, sine gratia potest.
2. Praeterea, revelatio divina non fit nisi per infusionem alicujus
luminis gratis dati. Sed Rom. 1 dicitur quod illis, scilicet
philosophis, revelavit ea quae etiam naturali ratione cognoverunt.
Ergo nulla cognitio veritatis potest esse sine aliquo lumine gratiae
infuso.
3. Praeterea, facilior via est cognoscendi aliquid per doctrinam
quam per inventionem. Sed, sicut Augustinus in Lib. de magistro
dicit, nullus potest discere exterius, nisi interius Deus doceat;
unde patet quod per doctrinam cognitionem veritatis homo habere non
potest nisi per gratiae auxilium interius operantis. Ergo multo minus
per inventionem; et ita nullo modo: quia omne quod quis novit,
discens vel inveniens novit, ut philosophus dicit.
4. Praeterea, sicut se habet lux corporalis ad visum, ita se habet
lux spiritualis ad intellectum. Sed nihil potest videri corporaliter
nisi per influxum lucis corporalis, et praecipue maxime lucentis, quod
est sol. Ergo nihil potest intelligi nisi per influxum luminis
spiritualis a Deo; et hoc est gratia: ergo nullum verum sine gratia
sciri potest.
5. Praeterea, quaecumque sunt in genere aliquo, reducuntur sicut in
causam in unum primum, quod est maximum in genere illo. Sed primum in
genere intellectivorum est ipse Deus. Ergo est maxime intelligens,
et causa intelligendi omnibus intelligentibus. Sed non causat aliquid
in nobis nisi aliquid influendo. Ergo non possumus aliquod verum
intelligere sine infusione alicujus gratiae.
1. Sed contra, Damascenus dicit, quod nulla res destituitur
propria operatione. Sed intelligere verum est propria operatio
intellectus. Ergo sine omni gratia superaddita veri cognitionem habere
potest.
2. Praeterea, non est impotentior intellectus in intelligendo quam
sensus in sentiendo. Sed sensus sine gratia potest sentire
sensibilia. Ergo et intellectus sine gratia potest intelligere
intelligibilia.
Respondeo dicendum, quod verorum quaedam sunt naturali rationi
proportionata, quaedam naturalem rationem excedunt. Illa naturalem
rationem excedunt quae non possunt concludi ex primis principiis per se
notis. Cum enim prima principia sint sicut instrumenta intellectus
agentis, ut Commentator dicit in 3 de anima, oportet ea esse
proportionata virtuti ejus, sicut organa corporalia sunt proportionata
virtuti motivae; unde quae ex primis principiis concludi non possunt,
naturale lumen intellectus excedunt. Hujusmodi autem sunt ea quae
fidei sunt, et futura contingentia, et hujusmodi: et ideo horum
verorum cognitio sine lumine gratiae gratis datae haberi non potest,
sicut lumen fidei, et etiam prophetiae, et aliquid hujusmodi. Si
autem loquamur de illis veris quae naturali rationi proportionata sunt,
sciendum est quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, ut
supra dictum est, quod intellectus agens est unus omnium, intellectum
agentem Deum esse dicentes: et cum intellectus agens se habeat hoc
modo ad intelligibilia sicut lucidum ad visibilia, volunt quod sicut
non potest videri aliquid visibile nisi per emissionem radii
corporalis, ita non possit intelligi aliquid intelligibile sine nova
emissione radii spiritualis, qui est gratia gratis data. Sed haec
positio conveniens non est, ut supra dictum est, dist. 17, qu.
2, art. 2: non enim intellectus agens est aliqua substantia
separata, vel Deus, ut quidam theologi dicunt, vel intellectiva, ut
plures philosophorum, ut supra dictum est, sed naturalis virtus ipsius
rationalis animae. Nec tamen oportet, hac positione supposita, ut
semper nova infusio gratiae fieret in cujuslibet veri cognitione; eo
quod infusio et emanatio spiritualium donorum non est successiva per
modum motus; sed est fixa et permanens; unde secundum unam
irradiationem spiritualem, intellectus possibilis ad omnia sibi
proportionata cognoscenda perficeretur. Aliorum vero opinio est, quod
intellectus agens sit quaedam potentia animae rationalis; et hanc
sustinendo, non potest rationabiliter poni, quod oporteat ad
cognitionem veri, talis de quo loquimur, aliquod aliud lumen
superinfundi: quia ad hoc verum intelligendum sufficit recipiens
speciem intelligibilem, et faciens speciem esse intelligibilem in
actu: et utrumque est per virtutem naturalem ipsius animae rationalis;
nisi forte dicatur, quod intellectus agens insufficiens est ad hoc; et
ita natura humana aliis imperfectior esset, quae non sibi sufficeret in
naturalibus operationibus. Et ideo dicendum est, quod haec vera,
sine omni lumine gratiae superaddito, per lumen naturale intellectus
agentis cognosci possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Deus operatur in natura, et
continet virtutem naturalem; ita etiam operatur in intellectu, et
continet virtutem intellectivam: unde sicut nullum opus naturale est
nisi in Deo sicut in continente, nec ambulatio, nec aliquid
hujusmodi; ita etiam nec cognitio veritatis est nisi in spiritu
sancto, qui in intellectu operatur, et ipsum conservat.
Ad secundum dicendum, quod sicut ibidem in Glossa exponitur, pro
tanto dicitur eis Deus revelasse, quia naturalem rationem eis dedit,
et creaturas condidit, in quibus majestas creatoris cognosci poterat,
et non per aliquod lumen gratiae naturali lumini superadditum.
Ad tertium dicendum, quod sicut dicit Augustinus, 1 de doctrina
Christ., ille qui docet, similis est ei qui movet digitum ad aliquid
ostendendum; unde sicut homo potest exterius movere digitum ut aliquid
ostendat, non autem potest conferre virtutem visivam; per quam ille
qui docetur, doctrinam visibilem advertat; ita etiam potest homo
exterius verba proferre, quae sunt signa veritatis, non tamen veri
intelligendi virtutem praebere, quae a solo Deo est. Pro tanto ergo
dicitur ipse solus Deus docere, quia vim intelligendi in nobis
continet et causat; non ex hoc quod in qualibet cognitione veritatis
novum lumen gratiae superinfundat. Qualiter autem diversimode Deus,
Angeli et homo docere dicuntur, dictum est supra, dist. 9.
Ad quartum dicendum, quod ipsum lumen intellectus agentis est quaedam
irradiatio primae lucis; secundum quod Dionysius dicit, quod omnes
bonitates in creaturis participatae, sunt quidam radii divinae
bonitatis; et ideo non oportet quod huic irradiationi aliud lumen
superaddatur in his quae naturali rationi sunt subdita.
Ad quintum dicendum, quod ipse Deus est causa cujuslibet nostrae
cognitionis. Non tamen oportet quod hoc fiat per influxum alicujus
gratiae, sed per influxum naturalis luminis, quod quidem lumen ab ipso
est.
|
|