|
Ut sine hac credant hominem posse facere omnia Dei mandata.
Intelligebant, ut simpliciter impleri possint, secundum quod sunt
efficacia ad vitam aeternam promerendam. Ad hoc tamen juvante nos per
suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere et quae sperare
debeamus. Ex hoc patet quod Pelagius ponebat eorum quae in lege
sunt, aut quae ad fidem pertinent, cognitionem a nobis haberi non
posse per naturalem virtutem rationis; et in hoc recte sentiebat.
Recte a mortalibus vivi non potest. Ut intelligatur rectitudo quae
est necessaria ad opus meritorium. Nec tamen sequitur, si hoc non
potest homo sine gratia, quod non possit cavere transgressionem
futuram, sicut Pelagius videbatur arguere, ex uno aliud volens
concludere. Id enim contra Manichaeos dixit. Videtur quod haec
responsio nihil valeat: quia dictum Augustini etsi obviet positioni
istorum, nihilominus potest confirmare positionem quam Pelagius
astruere videbatur; et videtur quod obviet per rationem eamdem. Sed
dicendum, quod non sequitur: quia opinio Manichaei erat quod voluntas
erat determinata ad unum faciendum; quod si esset, ab ea ratio culpae
et laudis et vituperii auferretur, sicut ab illis quae agunt per
necessitatem naturae. Sed quod fides Catholica ponit, hominem non
posse se a peccato liberare, quod incurrit vel per actum proprium, vel
per originem vitiatam, non est ex determinatione voluntatis ad unum,
sed ex ejus insufficientia ad per se acquirendum illud sine quo a
peccato liberari non potest, nec divina mandata implere perfecte,
scilicet gratiam. Unde non eodem modo auctoritas Augustini utrique
obviat. In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem.
Sciendum, quod immutatio voluntatis in melius dupliciter potest
intelligi. Vel secundum bonitatem civilem; et sic homo per potestatem
naturalem quam a Deo accepit, potest voluntatem mutare in melius;
sicut in praedicamentis dicitur, quod pravus ad meliores exercitationes
deductus, et doctrinas, proficiet ut melior sit. Vel secundum
bonitatem gratuitam, ut scilicet acquirat gratiam quam prius non
habuit; et hoc non potest ex potestate naturali, sed ex potestate
gratiae per quam meretur gratiae augmentum et consummationem.
|
|