|
Postquam determinavit de gratia absolute, hic determinat de ea per
comparationem ad statum primi hominis in primo statu; et dividitur in
partes duas: in prima inquirit, an homo in primo statu gratiam
habuerit; in secunda determinat quam poenam pro peccato incurrerit,
ibi: in illius quoque peccati poenam ejectus est de Paradiso. Circa
primum duo facit: primo inquirit, an homo in primo statu gratia
eguerit; secundo an virtutes gratuitas habuerit, ibi: praeterea
quaeri solet utrum homo ante lapsum virtutes habuerit. In illius
quoque peccati poenam ejectus est de Paradiso. Hic determinat poenam
quam homo incurrit pro peccato, quo gratiam et virtutem amisit; et
dividitur in duo: primo determinat poenam; secundo ostendit veritatem
cujusdam quaestionis ex praedictis occasionatae, ibi: potest etiam
quaeri, utrum de ligno vitae ante peccatum comederit homo. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod Adam pro peccato et locum
deliciarum et cibum saluberrimum amisit; secundo quomodo impeditus est
ab ejus recuperatione, ibi: ne vero posset ad illud accedere,
collocavit Deus ante Paradisum Cherubin. Circa primum duo facit:
primo ostendit poenam ex verbis Scripturae; secundo movet quamdam
dubitationem ex verbis illis; quam primo movet, ibi: his verbis
insinuari videtur quod nunquam moreretur, si postea de illo ligno
sumpsisset; secundo solvit, ibi: sed quia per peccatum jam mortuum
corpus habebat, illa verba ex tali intellectu accipi possunt. Potest
autem quaeri, utrum de ligno vitae ante peccatum comederit homo. Hic
movet quamdam dubitationem ex praedictis occasionatam, scilicet an homo
ante peccatum de ligno vitae comederit; et primo determinat quod sic;
secundo movet iterum dubitationem contra haec ortam, et determinat
eam, ibi: quare ergo perpetua soliditate, et beata immortalitate
vestiti non sunt? Hic quinque quaeruntur: 1 an homo in statu
innocentiae gratia indiguerit; 2 an gratiam habuit; 3 si habuit,
utrum gratia humani generis, si in innocentia perstitisset, fuisset
major quam sit; 4 utrum actus humani fuissent efficaciores ad
merendum; 5 de poena quae in littera ponitur, hominem propter primam
transgressionem consecuta.
|
|