|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo in statu innocentiae
gratia non eguerit. Ad hoc enim gratia datur hominibus, ut Deo sint
accepti. Sed cum humana natura integra erat, sine aliqua corruptione
peccati, homo ex bonitate naturali Deo acceptus erat; omne enim
bonum, et praecipue malo impermixtum, Deo acceptum est. Ergo gratia
superaddita non indigebat.
2. Praeterea, gratia dividitur in operantem et cooperantem. Sed
non indigebat in statu illo gratia operante, quia impius non erat; cum
tamen effectus gratiae operantis sit de impio facere pium; nec iterum
cooperante, quia nullam difficultatem ad bonum agendum patiebatur;
gratia vero cooperans ad hoc datur ut homo bonum facile facere possit.
Ergo nulla gratia indigebat.
3. Praeterea, ut dicitur Deuter. 32, 4, Dei perfecta sunt
opera. Non autem esset in divinis operibus perfectio, si aliquis
gradus nobilitatis possibilis esset in creaturis qui institutus a Deo
non esset. Ergo omnis gradus bonitatis possibilis in creaturis in
rerum natura invenitur. Sed poterat Deus talem naturam condere quae
per propria naturalia vitam aeternam mereretur; alias non esset
omnipotens. Cum igitur nulla alia creatura hoc magis habere videatur
quam homo vel Angelus, videtur quod hoc eis conveniat; et ita si
natura humana pura esset, sicut in primo statu erat, homo gratia non
indigeret ad vitam aeternam promerendam.
4. Praeterea, poena nunquam praecedit culpam, cum sit effectus
ejus. Sed carentia visionis divinae est poena originalis culpae.
Ergo si in natura humana non fuisset culpa, nec etiam ibi fuisset
carentia divinae visionis. Sed poterat homo in statu innocentiae omni
culpa carere absque gratia. Ergo et gratia non indigebat ad hoc ut ad
Dei visionem perveniret.
5. Praeterea, ad hoc gratia datur homini, ut per eam Deo
configuretur et assimiletur. Sed ex conditione naturae suae homo ad
imaginem et similitudinem Dei factus est. Ergo si natura in eo
integra maneret, alia gratia non indigeret.
1. Sed contra, Rom. 6, 23, dicitur: gratia autem Dei vita
aeterna. Sed necesse erat homini ut ad vitam aeternam perveniret.
Ergo indigebat gratia, per quam ad eam pervenitur.
2. Praeterea, peccatum naturam humanam non mutavit; sed eadem manet
ante et post. Sed meritum vitae aeternae excedit virtutem naturae post
peccatum. Ergo etiam excedebat vires ejus ante peccatum; ergo
indigebat gratia, per quam vitam aeternam mereretur.
Respondeo dicendum, quod duplex est necessitas. Una absoluta, quae
est ex prioribus causis, ut ex materiali et formali, ex quibus
componuntur res; ut quod omne compositum ex contrariis necesse est
corrumpi, et hujusmodi. Alia vero est conditionata ex suppositione
finis; ut si serra debeat facere serrae opus, scilicet sectionem,
necesse est eam dentes ferreos habere. Haec autem necessitas est
duplex: quaedam scilicet sine qua non potest haberi finis intentus,
sicut sine cibo non potest haberi conservatio vitae; quaedam vero sine
qua non potest aliquis ad finem de facili pertingere, sicut dicitur
equus necessarius homini ad peragendum iter: et nomen utilitatis
commune est utrique modorum necessitatis ultimo positorum; sed nomen
indigentiae magis se habet ad primum modum eorum: illo enim proprie
dicimur indigere sine quo finem consequi non possumus. Secundum hoc
dico, quod homo ante peccatum gratia indigebat, quia sine gratia finem
vitae aeternae nullo modo consequi potuisset: ad finem enim non
pervenitur nisi per opera proportionata fini: vita autem aeterna est
finis omnino naturae humanae facultatem excedens; unde etiam
intellectum et desiderium superat: 1 Corinth. 2: oculus non
vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit quae
praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Ideo oportet quod opera per
quae ad vitam aeternam pervenitur, vires naturae humanae excedant;
unde in ea homo non potest sine aliquo dono naturalibus addito: et ideo
quantumcumque natura humana sit integra, nihilominus homo gratia
indiget ad vitam aeternam consequendam.
Ad primum ergo dicendum, quod unumquodque bonum Deus acceptat
secundum mensuram suae bonitatis; sed illud simpliciter a Deo
acceptari dicitur cui ab ipso praeparatur illa gloria qua ipse gloriosus
est, scilicet visio ejus per essentiam.
Ad secundum dicendum, quod homo ante peccatum etiam operante gratia
egebat. Gratiae enim operanti aliquid per se convenit, et aliquid per
accidens: per se enim sibi convenit ut hominem justum formaliter
faciat, et Deo gratum; sed hoc accidit sibi ut justum ex injusto
faciat ex parte subjecti, in quo injustitia invenitur; hoc etiam per
se est sibi conveniens ut ex non justo justum faciat, vel ex non grato
gratum, sicut albedinis est ex non albo facere album; sed hoc albedini
accidit ut ex nigro album faciat. Similiter etiam gratiae cooperantis
non est ut solam facilitatem faciat in operando hoc enim haeresis
Pelagiana ponebat sed ut efficaciam et virtutem quamdam novam operibus
hominum praebeat, scilicet merendi vitam aeternam.
Ad tertium dicendum, quod non potest esse aliqua creatura quae ex
propriis naturalibus vitam aeternam promereri possit, sicut non potest
esse aliqua creatura quae naturae divinae aequetur: nec hoc
omnipotentiae Dei derogat. Et hoc patet ex his quae supra dicta
sunt.
Ad quartum dicendum, quod carentia divinae visionis potest intelligi
dupliciter. Vel negative; et sic non est poena, sed defectus naturam
creatam consequens; nulla enim natura creata ex se sufficiens est ad
Dei visionem: et sic fuisset carentia divinae visionis in homine ante
peccatum, si gratiam non habuisset. Alio modo potest sumi privative,
ut intelligatur aliqua obnoxietas ad carendum Dei visione; et sic est
poena peccati, et in primo statu non fuisset.
Ad quintum dicendum, quod similitudo Dei quae convenit homini
secundum sua naturalia est alia ab illa qua homo assimilatur Deo per
gratiam. Nec est inconveniens ut homo in pluribus Deo assimiletur,
eo quod secundum quemlibet gradum bonitatis superadditum nova similitudo
in creaturis ad Deum consurgit.
|
|