|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo ante peccatum
gratiam non habuerit. Quicumque enim habet gratiam, potest proficere
ad meritum vitae, eo quod per gratiam meretur quis augmentum gratiae,
et ejus consummationem. Sed, ut supra Magister dixit, 24 dist.,
homo in primo statu non habuit unde ad meritum vitae proficere posset.
Ergo gratiam non habuit.
2. Praeterea, major est potestas gratiae quam naturae. Sed quanto
peccans est majoris potestatis, tanto gravius est peccatum ejus. Si
ergo homo a statu gratiae cecidisset, cum Angelus ante lapsum gratiam
non habuerit, ut multi dicunt, videtur quod peccatum hominis gravius
quam peccatum Daemonis fuisset, quod supra negatum est.
3. Praeterea, gratia magis convenit cum gloria quam cum natura.
Sed gratia tempore in homine gloriam praecedit. Ergo multo fortius
natura gratiam; et sic in primo statu gratiam non habuit.
4. Praeterea, gratia, quantum in se est, hominem in Deum
promovet. Cum igitur in homine ante statum peccati nihil esset trahens
ipsum inferius, videtur quod si gratiam habuisset, nunquam
peccavisset. Peccavit autem: igitur gratiam non habuit.
5. Praeterea, ea quae homo per primum peccatum amisit, sibi
restituta non sunt, sicut impassibilitas, et hujusmodi. Si ergo
gratiam in statu innocentiae habuisset, eam per peccatum amissam per
poenitentiam non recuperasset. Hoc autem falsum est, quia sic totum
humanum genus periret. Ergo gratiam in primo statu non habuit.
1. Sed contra, nullus spoliatur illis quae non habet. Sed homo per
peccatum fuit vulneratus in naturalibus, et spoliatus gratuitis, ut
dicitur in Glossa Luc. 10. Ergo gratiam habuit.
2. Praeterea, caritas nunquam est informis. In littera autem
probatur quod Adam in primo statu caritatem habuit. Ergo et gratiam,
sine qua non est caritas.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod homo in primo statu gratiam non habuit, nec virtutes
gratuitas. Omnes autem auctoritates sanctorum quas Magister in
littera inducit ad probandum homini virtutes infuisse, exponunt de
virtutibus naturalibus, quae in ipso propter integritatem humanae
naturae excellentissime erant. Sed hoc non videtur auctoritatibus
convenire, in quibus ponitur quod Adam caritatem habuit, quae sine
gratia non habetur; et plura alia dicuntur, quae non nisi extorte ad
virtutes naturales referri possunt. Alii vero distinguunt statum
innocentiae in duos status: dicunt enim, quod homo in principio
creationis suae sine gratia creatus est in naturalibus tantum;
postmodum vero ante peccatum gratiam consecutus est; et secundum hanc
distinctionem varia dicta sanctorum et doctorum concordare nituntur.
Sed istud non videtur convenire dictis sanctorum et doctorum, qui de
statu innocentiae quasi de uno statu non distincto loquuntur; et ideo
haec positio non magnae auctoritatis est. Ideo alii dicunt, quod homo
in principio creationis suae in gratia creatus est; et haec quidem
positio satis congruere videtur opinioni Augustini, qui ponit res
simul tempore perfectas fuisse et creatas, in materia et in forma.
Prima vero opinio magis congruere videtur opinioni aliorum sanctorum,
qui dicunt per successionem temporis res creatas perfectas fuisse.
Quae tamen harum opinionum verior sit, multum efficaci ratione probari
non potest, sicut nec aliquid eorum quae ex voluntate Dei sola
dependent. Hoc tamen probabilius est, ut cum homo creatus fuerit in
naturalibus integris, quae otiosa esse non poterant, quod in primo
instanti creationis ad Deum conversus, gratiam consecutus sit; et
ideo hanc opinionem sustinendo dicendum est.
Ad primum, quod sicut secundum Augustinum distinctio primorum dierum
attenditur secundum ordinem naturae, et non secundum successionem
temporis; ita etiam secundum ordinem naturae status in naturalibus
puris ad statum ejus in gratia comparatur; et non secundum ordinem
temporis: et sic intelligendum est, quod homo in statu naturalium,
intellectum non habuit unde proficere posset: quia dum gratiam habet,
non habet hoc ex naturalibus sed ex gratuitis. Vel dicendum, quod hoc
intelligendum est, quod homo non potuit proficere per se, etiam habita
gratia, ut beatitudinem consequeretur; et hoc supra Magister dixit
proficere ad meritum vitae.
Ad secundum dicendum, quod secundum tertiam opinionem tam homines quam
Angeli in gratuitis creati sunt; et ideo contra eam non est hujusmodi
objectio, sed contra secundam: quam sustinentes dicimus, quod
potentia naturalis hoc modo se habet ad gratiam, quod ipsa subministrat
substantiam actus, et gratia praebet efficaciam merendi, informando
actum: et sicut majoris perfectionis est forma actus quam ipsa
substantia ejus; ita e contrario major defectus est deficere in ipsa
substantia actus quam deficere in forma ipsius. Quamvis autem ponatur
homo gratiam habuisse, et in hoc Angelo superiorem fuisse; tamen
debilior fuit in potentia naturali; et ideo defectus potentiae
naturalis magis excusat peccatum hominis quam defectus gratiae peccatum
Angeli; unde simpliciter peccatum hominis minus quam peccatum Angeli
invenitur.
Ad tertium dicendum, quod per gratiam aliquis meretur gloriam, et
ideo convenienter gratia tempore gloriam praecedit. Sed per naturam
non meretur gratiam; unde nihil impedit ut simul cum natura gratia
infundatur.
Ad quartum dicendum, quod in illis quae agunt per necessitatem
naturae, oportet quod agens de necessitate agat secundum exigentiam
formae quae in ipso est, ut per calidum calefaciat. Hoc autem in
voluntariis non tenet: unde etiamsi homo gratiam habuerit, nihilominus
potest in contrarium actum transire.
Ad quintum dicendum, quod actus personales non attingunt naturam, sed
personam; et ideo Adam per poenitentiam quam de peccato egit, potuit
recuperare illa bona quae sibi ad actus personales data erant, sicut
gratiam et virtutes; non autem illa quae toti naturae collata erant,
ut immortalitas corporis, et obedientia inferiorum virium ad rationem,
et hujusmodi.
|
|