|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in primo statu homo non
tantum de gratia habuisset quantum post peccatum. Ut enim philosophus
dicit, ridiculum est temperantiam et fortitudinem in diis ponere, cum
in eis passiones innatae et illatae non sint, circa quas fortitudo et
temperantia medium communicant. Sed in primo statu Adam hujusmodi
passionibus caruisset. Ergo et per consequens his virtutibus, quas
tamen homo post peccatum habuit gratuitas. Non ergo tot gratias homo
ante peccatum habuisset, sicut post habuit.
2. Praeterea, perseverantia quaedam virtus est, quam multi post
peccati statum habent. Haec autem Adae defuit, ut ejus casus
ostendit. Non igitur tot virtutes habuit quot homines in peccato nati
habent; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, plus indigenti Deus plus tribuit: quia misericordia
miseriam intuetur, ut dicit Bernardus. Sed homo plus indiget gratiae
auxilio post peccatum quam ante, cum magis in naturalibus infirmetur.
Ergo plus de gratia post peccatum homini confertur quam ante
contulisset.
4. Praeterea, Deus cum sit summe bonus, ut Augustinus dicit,
mala esse non permitteret, nisi esset adeo potens ut ex malis bonum
eliceret. Sed non ostenderetur perfecte divina bonitas, nisi bonum
quod ex malo Deus elicit, excederet illud bonum quod per malum
privatur. Ergo bonum hominis, quod ex peccato ejus Deus elicit,
excedit illud bonum quod ante peccatum erat, et est postmodum per
peccatum privatum; et sic major est gratia post peccatum quam ante.
5. Praeterea, tota plenitudo gratiae humani generis ex virtute
incarnationis et passionis Christi procedit; unde dicitur Joan. 1,
16: de plenitudine ejus omnes accepimus. Sed si Adam non
peccasset, Christus non fuisset incarnatus, ut quidam dicunt; vel
saltem non fuisset passus, ut omnes dicunt. Ergo non tanta plenitudo
gratiae fuisset in humano genere ante peccatum, sicut post.
1. Sed contra, Matth. 25, 15: dedit (...) unicuique
secundum propriam virtutem; et exponitur in Glossa de collatione
gratiarum. Virtus autem hominum naturalis, major erat ante peccatum
quam post. Ergo et plus de gratia consecuti fuissent ante peccatum
quam post.
2. Praeterea, nullus ex peccato reportat commodum. Sed si homo
post peccatum majorem gratiam haberet quam ante, commodum ex malo
reportaret. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod donorum gratuitorum quaedam ordinantur
absolute in perfectionem ejus cui conferuntur, quaedam autem ad
utilitatem aliorum, ut dicitur 1 Corinth. 12, 7: unicuique
datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Utilitas autem quaedam
est, ut defectibus proximorum subveniatur, sicut per operationem
signorum infidelitati succurritur: quia signa data non sunt fidelibus
sed infidelibus, 1 Corinth. 14: et similiter est etiam de
generibus linguarum, et de aliis hujusmodi donis. Et quia hujusmodi
defectus in primo statu non fuissent; ideo etiam nec talia dona homini
collata forent, quae contra hos defectus ordinantur. Dona vero
absolute in perfectionem recipientis ordinata sunt ea quibus homo in
actibus propriis perficitur et secundum animam et secundum corpus,
sicut est gratia gratum faciens, virtutes, donum scientiae et
sapientiae, et hujusmodi, et impassibilitas corporis; et in his homo
in primo statu, simpliciter loquendo, magis abundasset quam in secundo
statu post peccatum. Sed iste excessus potest considerari dupliciter;
vel intensive, vel extensive. Extensive quidem: quia plura de
hujusmodi homo in primo statu quam in secundo habuisset: habuit enim
impassibilitatem corporis, et perfectam obedientiam inferiorum virium
ad rationem, et hujusmodi, quae in hominibus post peccatum non
inveniuntur. Sed verum est quod etiam quaedam dona post peccatum sunt
quae imperfectionem annexam habent, quae aut in primo statu non
fuissent omnino; aut si fuissent, secundum alium modum et alios actus
fuissent; ut tamen hoc intelligatur de imperfectione, non quae naturam
consequitur, sed quae ex peccato consecuta est. Fides enim
imperfectionem habet consequentem naturam, cujus est divina quasi in
speculo intueri; et hoc etiam homini in primo statu congruisset, licet
vidisset clarius divina, ut supra dictum est. Et ideo fides in primo
statu fuisset etiam secundum ejusdem generis actum, quamvis perfectior
quam modo sit. Continentia vero, quae importat imperfectionem in
repugnantia passionum ex peccato causata, secundum quod philosophus
continentiam accipit in 7 Ethic., in primo statu non fuisset; et
similiter poenitentia, si specialis virtus ponatur, ad minus secundum
eosdem actus quos nunc habet; et similis ratio est de aliis similibus.
Si autem excessus intensive consideretur, et praecipue quantum ad dona
gratum facientia, sic considerando statum ad statum, universaliter
homo ante peccatum ampliori gratia praeditus fuisset quam post. Sed
tantum non est inconveniens quod aliquis post statum peccati multo
majorem gratiam habeat quam aliqui habuissent etiam in primo statu, eo
quod gratiae non tantum dantur secundum mensuram naturalis virtutis,
seu capacitatis, sed secundum conatum, quem contingit esse majorem in
eo qui minoris virtutis est, sicut etiam dicitur de comparatione
hominum novi et veteris testamenti.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Angeli quos philosophus deos
vocat, sicut et Dionysius, hujusmodi virtutes cardinales non habeant
secundum eosdem actus quibus in nobis sunt, habent tamen eas secundum
quosdam eminentiores actus, et praecipue secundum quod constituuntur
eorum actus circa finem: et hoc modo in homine etiam ante statum
peccati fortitudo et temperantia esse potuisset. Tamen sciendum est,
quod alia ratio est de homine ante peccatum, et de Angelo et de homine
glorificato. Homo enim in primo statu quamvis hujusmodi passionibus
actu non subjaceret, tamen naturam habebat quae, quantum in se est,
his passionibus subjicibilis erat; et possibile erat eis subjici, si
peccaret, nondum homine confirmato. Sed homo glorificatus, etsi
naturam habeat cui, secundum se consideratae, natae sunt hujusmodi
passiones inesse, tamen per habitum gloriae omnino aditus his
passionibus tollitur. Angelus vero nec naturam nec passibilitatem
respectu harum passionum habet. Unde patet quod hujusmodi virtutes,
quantum ad actus qui sunt viae, nunc in nobis magis remotae sunt ab
Angelis quam ab hominibus glorificatis; et ab hominibus glorificatis
magis quam ab eis in primo statu existentibus.
Ad secundum dicendum, quod perseverantia dupliciter dicitur. Uno
enim modo est specialis virtus, cujus actus est habere propositum
semper in bono permanendi; et talem virtutem Adam habuit et multi qui
post corruerunt. Alio modo est quaedam circumstantia consequens
virtutes alias; et sic non ponit specialem virtutem, sed
continuationem quamdam virtutis usque ad mortem; et sic Adam in primo
statu perseverantiam non habuit.
Ad tertium dicendum, quod plus indigenti Deus plus tribuit, dummodo
sit magis ad recipiendum dispositus; alias non est verum. Tamen
sciendum est, quod cum indigentia dicatur respectu finis, ut dictum
est, non est dicendum, quod homo post peccatum magis eguerit gratia
quam ante. Illud enim ad quod per se gratia est ordinata, scilicet
gloria, supra vires hominis est, sive ante peccatum sive post
peccatum. Unde quantum ad hoc non magis indiget post quam ante; sed
quantum ad hoc ad quod per accidens gratia ordinatur, quod est remotio
mali, magis homo post peccatum indiget, et per respectum ad gloriam
attenditur mensura gratiae: quia per gratiam majorem, majorem quis
gloriam meretur; non autem per respectum ad remotionem peccati vel
infirmitatis: quia minima gratia sufficit ad delendum omnia peccata.
Unde non majori gratia indiget homo post peccatum quam ante; sed verum
est quod ad plura gratia indiget, quae tamen plura, quantalibet gratia
facere potest.
Ad quartum dicendum, quod Deus ex malo semper majus bonum elicit;
non tamen illi de necessitate in quo malum esse permittit, sed in
comparatione ad universum, cujus pulcritudo consistit ex hoc quod mala
esse sinuntur. Bonum autem universi praeponderat bono particularis
rei, sicut bonum gentis est divinius quam bonum hominis, ut in 1
Ethic. philosophus dicit.
Ad quintum dicendum, quod Christus ad hoc fuit passus ut hominis
naturam repararet. Unde per passionem Christi non apparet quod
majorem gratiam homo consecutus sit post peccatum quam ante fuisset sine
ea, loquendo de gratia in ordine ad praemium essentiale: quia aliquod
praemium accidentale homo per passionem Christi consequitur quod ante
peccatum non habuisset, scilicet gaudium de victoria Christi.
|
|