|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod poena hominis
inconvenienter in littera determinetur pro peccato primae
transgressionis. Illud enim quod propter hominem factum est, in
aliquo homini servire debet. Sed Paradisus terrestris propter hominem
factus est, sicut aliae creaturae. Cum igitur homini inde ejecto in
nullo serviat, videtur quod inde expelli non debuerit.
2. Praeterea, propter peccatum hominis, tota natura deteriorata
est, quae propter hominem facta est, ut dicit Glossa Rom. 8.
Multo ergo magis locus ille in quo peccatum commissum est, scilicet
Paradisus terrestris, infici debuit. Sed homini infecto debetur
locus infectus. Ergo post peccatum de Paradiso terrestri expelli non
debuit.
3. Praeterea, ut supra Magister dixit, dist. 17, Paradisus
terrestris de se locus inaccessibilis est. Ergo frustra apponuntur
custodiae, ne homo ad illum accedere possit, ad quem etiam sine illis
pervenire non valeret.
4. Praeterea, homo post peccatum statim necessitati mortis addictus
fuit. Sed ex quo necessitatem moriendi habuit, non poterat non mori.
Ergo frustra dominus dixit, Gen. 3, 22: videte ne forte sumat
de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
5. Praeterea, lignum vitae non habuisset majorem effectum in homine
post peccatum quam ante. Sed homo ante peccatum de ligno vitae
edidit, ut in littera dicitur, nec tamen in aeternum vixit. Ergo
etiam licet post peccatum de eo comedisset, non in aeternum vixisset.
6. Si dicatur, quod lignum vitae hunc effectum non habebat, nisi
frequenter sumptum; contra. Causa multiplicata, non variat effectum
secundum speciem. Si ergo semel sumptum immortalitatis causa non
erat, videtur quod nec etiam si frequenter sumeretur.
1. Sed contra, id quod innocentiae debebatur, non debuit remanere,
innocentia amissa. Sed locus ille et cibus innocentiae debebatur.
Ergo post peccatum homo utroque privari debuit.
2. Praeterea, magis erat proprius locus Angeli caelum Empyreum in
quo creatus est, quam hominis Paradisus terrestris, in quo positus
est homo extra ipsum creatus. Sed Angelus post peccatum de caelo
Empyreo dejectus est. Ergo et homo post peccatum de Paradiso
terrestri expelli debuit.
Respondeo dicendum, quod ad felicitatem seu ad beatitudinem aliquid
pertinet quod est de substantia ejus, sicut visio Dei, gaudium, et
hujusmodi; aliquid autem correspondet sibi per modum congruentiae,
sicut beatitudini sanctorum respondet locus excellentissimus, qui est
caelum Empyreum. Ita etiam ad statum innocentiae, in qua quodammodo
homo beatus erat, ut dicit Augustinus, quaedam pertinebant quasi
essentialiter, sicut immortalitas, et obedientia virium inferiorum ad
rationem, et hujusmodi; sed quaedam alia pertinebant per modum
cujusdam congruentiae. Immortali enim vitae et ab omni inquietudine
segregatae debebatur locus temperatissimus et deliciis plenus, qualis
est Paradisus terrestris. Unde sicut post peccatum dejectus est a
statu illo innocentiae in quem elevatus erat supra conditionem naturae
suae absolute consideratae; ita etiam et locum amisit qui illi
excellentiae debebatur; et in locum ubi formatus fuerat, dejectus
est.
Ad primum ergo dicendum, quod Paradisus terrestris quamvis non
serviat homini quasi in usum ejus veniens, servit tamen sibi ad
instructionem ejus proficiens; sicut homo ex hoc ipso quod in
Scriptura cognoscit se tali loco per peccatum privatum, ad peccatum
vitandum incitatur, et ad miseriam suam cognoscendam.
Ad secundum dicendum, quod sicut peccati infectio non venit ad
creaturas alias nisi per creaturam rationalem peccantem; ita etiam illa
infectio sive corruptio non in irrationalis creaturae poenam ordinatur;
unde non oportet quod locus ille per peccatum inficiatur in quo homo et
Angelus peccavit, scilicet Paradisus terrestris, et caelum
Empyreum, sed illa loca quae peccantibus deputata sunt post peccatum.
Ad tertium dicendum, quod illa impedimenta ratione quorum
inaccessibilis dicitur Paradisus terrestris, forte hic gladius
flammeus vocantur: quia praecipue locus ille inaccessibilis videtur
propter intemperatum calorem in locis intermediis; et ideo non sequitur
quod hujusmodi impedimenta superflua sint.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo post peccatum lignum vitae
sumpsisset, mortem evadere non potuisset; potuisset tamen mortem
differre; ita ut vita ejus auxilio ligni vitae prolongaretur, sicut de
Enoch et Elia creditur, et hoc homini non expediebat, ut tamdiu in
hac misera vita permaneret. Et verba illa domini sunt magis accipienda
per modum compassionis quam insultationis. Vel potest dici sicut dicit
Magister in littera.
Ad quintum dicendum, quod etsi homo ante peccatum de ligno vitae
sumpsisset, non tamen immortalitatem consecutus fuisset, quam lignum
vitae conferre non potuit, nisi frequenter sumptum.
Et ideo ad sextum dicendum, quod lignum vitae non erat causa per se
immortalitatis, ut ex praedictis patet, sed potius erat ut dispositio
quaedam. Dispositio autem non perducit ad effectum nisi multiplicata,
sicut patet in qualitatibus activis et passivis, quae sunt
dispositiones ad formam elementi: non enim inducitur forma elementi
nisi quando perducitur materia ad intensionem qualitatum illarum.
|
|