|
Ostenso quando et ubi Angeli creati sunt, hic inquirit, quales
effecti sunt; et dividitur in tres partes: in prima inquiritur quales
effecti sunt quantum ad perfectionem naturae; in secunda quales quantum
ad gratiam, vel culpam, ibi: illud quoque investigatione dignum
videtur; in tertia quales quantum ad gloriam vel miseriam, 4 dist.,
ibi: post haec videndum est, utrum perfectos et beatos creavit Deus
Angelos, an miseros et imperfectos. Prima in duas: in prima
ostendit quot fuerunt naturales perfectiones Angelis in principio
creationis collatae; secundo ostendit qualiter ad invicem secundum
istas operationes comparentur, ibi: hic considerandum est. Et circa
hoc duo facit: primo ostendit in quibus erant inaequales; secundo
ostendit in quibus erant aequales, ibi: et sicut in praedictis Angeli
differebant, ita et quaedam communia et aequalia habebant. Circa
primum duo facit: primo ostendit eos fuisse inaequales in
perfectionibus naturalibus; secundo ostendit quod secundum gradum
naturalium, fuit etiam in eis gradus gratuitorum donorum, ibi: ad
hunc ergo modum credendum est illas spirituales naturas, convenientes
suae puritati et excellentiae (...) differentias accepisse. Hic
quaeruntur sex: 1 utrum Angeli sint adeo simplices, quod non sint
compositi ex materia et forma; 2 utrum sit in eis personalitas; 3
utrum sit in eis aliquis numerus, et quis est iste; 4 utrum omnes
sint unius speciei; 5 si non, utrum sint unius generis; 6 de
differentia Angeli et animae rationalis.
|
|