|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus sit compositus
ex materia et forma. Quidquid enim est in genere aliquo, participat
rationem illius generis. Sed ratio substantiae, secundum quod est
praedicamentum, est quod sit composita ex materia et forma. Boetius
enim dicit in Comment. praedicamentorum quod Aristoteles, relictis
extremis, scilicet materia et forma, agit de medio, idest de
composito, cum de substantia determinat. Cum ergo Angelus sit in
praedicamento substantiae, videtur quod ex materia et forma
componatur.
2. Praeterea, quaecumque sunt in aliquo genere uno, communicant
uniformiter principia illius generis. Sed principia generis
substantiae sunt materia et forma. Cum ergo corpora quae sunt in
genere substantiae, communicent ista principia, ita quod ex eis
componuntur, videtur quod etiam Angelus, qui est in eodem genere, ex
materia et forma componatur.
3. Praeterea, ubicumque inveniuntur proprietates materiae,
invenitur materia; cum proprietates materiae rei non sint a re
separatae. Sed recipere, substare, et hujusmodi, sunt proprietates
materiae. Ergo cum inveniantur in Angelo, videtur quod Angelus sit
ex materia compositus.
4. Praeterea, omne quod est, vel est tantum actus, vel tantum
potentia, vel utrumque. Sed Angelus non est actus purus, quia sic
non differret a Deo: nec est potentia pura, quia sic non differret a
materia prima: et praeterea nullam operationem haberet. Ergo est
compositus ex actu et potentia: et hoc est componi ex materia et
forma: ergo et cetera.
5. Praeterea, in libro de causis, dicitur, quod omne creatum
compositum est ex finito et infinito. Sed Angelus est ens creatum.
Ergo ex infinito, quod est materia, compositus est.
6. Item dicit Boetius in Lib. de Trinit., quod forma simplex
subjectum esse non potest. Sed Angelus est subjectum gratiae. Ergo
non est tantum forma, sed etiam habet materiam partem sui.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit in 4 cap. de Div.
Nom., quod Angeli intelliguntur immateriales et incorporales.
2. Praeterea, Boetius dicit in Lib. de duabus naturis, quod
omnis natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento.
Sed Angelus est substantia incorporea. Ergo materiam pro fundamento
non habet.
Respondeo dicendum, quod circa hanc materiam tres sunt positiones.
Quidam enim dicunt quod in omni substantia creata est materia, et quia
omnium est materia una; et hujus positionis auctor videtur Avicebron,
qui fecit librum fontis vitae, quem multi sequuntur. Secunda positio
est quod materia non est in substantiis incorporeis, sed tantum est in
omnibus corporibus, etiam una; et haec est positio Avicennae.
Tertia positio est quod corpora caelestia et elementa non communicant
in materia: et haec est positio Averrois, et Rabbi Moysis, et
videtur magis dictis Aristotelis convenire; et ideo istam eligimus,
quantum ad praesens pertinet, dicentes, quod quidquid sit de
corporalibus, in Angelis nullo modo potest esse materia: tum ratione
intellectualitatis; tum etiam ratione incorporeitatis; quod enim
nullum intellectuale sit materiale, communiter a philosophis tenetur.
Unde etiam ex immaterialitate divina ejus intellectum concludunt. Et
ratio satis manifesta est; quia materia prima recipit formam, non
inquantum est forma simpliciter, sed inquantum est haec: unde forma
existens in materia non est intellecta nisi in potentia, quia cognosco
esse formae, inquantum est forma; et ideo si intellectus aliquis
poneretur habens materiam, forma existens in eo non esset intellecta in
actu: et sic per formam illam non intelligeret. Hujus etiam signum
est, quod forma materialis non efficitur intellectualis, nisi quia a
conditionibus materiae abstrahitur; et sic efficitur perfectio
intellectus proportionata sibi: unde oportet intellectum non materialem
esse: et hoc non sequitur materiam ex parte alicujus formae, cum omnis
forma per abstractionem a conditionibus materiae intelligibilis fiat;
sed consequitur eam secundum se, et virtualiter, sive sit sub forma
corporali, sive spirituali. Secundo incorporeitas repugnat materiae:
cum enim uni perfectibili debeatur una perfectio, et in materia prima
non sit ulla diversitas, oportet quod omnis forma antequam possit in ea
esse ulla diversitas, nec intelligi, investiat eam totam. Sed ante
corporeitatem non potest intelligi aliqua diversitas, quia diversitas
praesupponit partes, quae non possunt esse nisi praeintelligatur
divisibilitas quae consequitur quantitatem, quae sine corporeitate non
est. Unde oportet quod tota materia sit vestita forma corporeitatis;
et ideo si aliquid est incorporeum, oportet esse immateriale. Et
tamen aliquam compositionem in Angelo ponimus: quae qualis sit, sic
investiganda est. In rebus ex materia et forma compositis, natura
rei, quae quidditas vel essentia dicitur, ex conjunctione formae ad
materiam resultat, ut humanitas ex conjunctione animae et corporis.
De ratione autem quidditatis in quantum est quidditas, non est quod
sit composita; quia nunquam inveniretur simplex natura, quod ad minus
in Deo falsum est: nec est de ratione ejus quod sit simplex, cum
quaedam inveniatur composita, ut humanitas. Esse autem secundum quod
dicitur res esse in actu, invenitur ad diversas naturas vel quidditates
diversimode se habere. Quaedam enim natura est de cujus intellectu non
est suum esse, quod patet ex hoc quod intelligi potest cum hoc quod
ignoretur an sit, sicut Phaenicem, vel eclipsim, vel aliquid
hujusmodi. Alia autem natura invenitur de cujus ratione est ipsum suum
esse, immo ipsum esse est sua natura. Esse autem quod hujusmodi est,
non habet esse acquisitum ab alio; quia illud quod res ex sua
quidditate habet, ex se habet. Sed omne quod est praeter Deum habet
esse acquisitum ab alio. Ergo in solo Deo suum esse est sua quidditas
vel natura; in omnibus autem aliis esse est praeter quidditatem, cui
esse acquiritur. Sed cum quidditas quae sequitur compositionem
dependeat ex partibus, oportet quod ipsa non sit subsistens in esse
quod sibi acquiritur, sed ipsum compositum, quod suppositum dicitur:
et ideo quidditas compositi non est ipsum quod est, sed est hoc quo
aliquid est, ut humanitate est homo; sed quidditas simplex, cum non
fundetur in aliquibus partibus, subsistit in esse quod sibi a Deo
acquiritur; et ideo ipsa quidditas Angeli est quo subsistit etiam
ipsum suum esse, quod est praeter suam quidditatem, et est id quo
est; sicut motus est id quo aliquid denominatur moveri; et sic
Angelus compositus est ex esse et quod est, vel ex quo est et quod
est: et propter hoc in Lib. de causis dicitur, quod intelligentia
non est esse tantum, sicut causa prima; sed est in ea esse, et
forma, quae est quidditas sua: et quia omne quod non habet aliquid ex
se, sed recipit illud ab alio, est possibile vel in potentia respectu
ejus, ideo ipsa quidditas est sicut potentia, et suum esse acquisitum
est sicut actus; et ita per consequens est ibi compositio ex actu et
potentia; et si ista potentia vocetur materia, erit compositus ex
materia et forma: quamvis hoc sit omnino aequivocum dictum: sapientis
enim est non curare de nominibus.
Ad primum ergo dicendum est, quod de ratione substantiae est quod
subsistit quasi per se ens; et ideo forma et materia, quae sunt pars
compositi, cum non subsistant, non sunt in praedicamento substantiae
sicut species, sed solum sicut principia. Quod autem hoc subsistens
habeat quidditatem compositam, non est de ratione substantiae: unde
non oportet illud quod est in praedicamento substantiae, habere
quidditatem compositam; sed oportet quod habeat compositionem
quidditatis et esse: omne enim quod est in genere, sua quidditas non
est suum esse, ut Avicenna dicit. Et ideo non potest Deus in
praedicamento substantiae poni: unde Boetius intendit dicere, quod
inter tria haec, scilicet materiam, formam, et compositum, ex his
solum compositum est in genere substantiae sicut species; non autem
intendit quod omne quod est in genere substantiae, sit compositum ex
materia et forma.
Ad secundum dicendum, quod aliqua sunt unius generis logice loquendo,
quae naturaliter non sunt unius generis, sicut illa quae communicant in
intentione generis quam logicus inspicit, et habent diversum modum
essendi: unde in 10 Metaph. dicitur, quod de corruptibilibus et
incorruptibilibus nihil commune dicitur, nisi communitate nominis: et
ideo non oportet Angelos cum corporalibus eadem principia communicare,
nisi secundum intentionem tantum, prout in omnibus invenitur potentia
et actus, analogice tamen, ut in 12 Metaph. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Commentator in 3 de anima,
recipere, et omnia hujusmodi, dicuntur aequivoce de materia et
intellectu: materia enim prima recipit formam non prout est forma
simpliciter, sed prout est hoc, unde per materiam individuatur; sed
intellectus recipit formam inquantum est forma simpliciter, non
individuans eam, quia forma in intellectu habet esse universale; unde
etiam philosophus ibidem dicit, quod intelligere, pati quoddam est;
sed communiter et aequivoce dictum; unde ex hoc non ponitur compositio
vel materialitas substantiae intellectualis.
Ad quartum jam patet responsio per ea quae dicta sunt; ostensum est
enim quod in Angelo est potentia et actus; non tamen sicut partes
quidditatis; sed potentia tenet se ex parte quidditatis, et esse est
actus ejus.
Ad quintum dicendum, quod objectio procedit ex falso intellectu
litterae: non enim est sensus quod ens creatum componatur ex finito et
infinito sicut ex partibus integralibus, sed sicut ex partibus
subjectivis: quia entis creati quoddam est finitum, sicut
incorruptibile, et quoddam infinitum, sicut corruptibile, quod non
est determinatum ad esse tantum, sed quandoque est et quandoque non
est: unde in quodam Comment. Lib. de causis exponitur infinitum
idest potens esse vel non esse. Vel dicendum, quod componitur ex
infinito, scilicet ex potentia, et finito, scilicet ex actu.
Ad sextum dicendum, quod forma omnino simplex, quae est suum esse,
sicut essentia divina, de qua Boetius ibi loquitur, nullo modo potest
esse subjectum; sed forma simpliciter subsistens quae non est suum
esse, ratione possibilitatis quam habet, potest subjectum esse; sed
aequivoce a modo quo materia vel materiale subjectum dicitur, ut dictum
est.
|
|