|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non possit
esse personalitas. Individuatio enim est de ratione personae, quia
persona est rationalis naturae individua substantia. Principium autem
individuationis est materia. Cum ergo Angelus materia careat, ut
dictum est, videtur quod ab eo personalitas excludatur.
2. Praeterea, omnis forma, quantum est de se, communicabilis est
et universalis. Sed Angelus est forma simplex. Ergo videtur quod
sit universale. Sed universalia non dicimus personas, ut dicit
Boetius. Ergo videtur quod Angelus non sit persona.
3. Praeterea, perfectio debet perfectibili proportionari. Sed
forma intelligibilis, quae est perfectio intellectus, non habet
rationem singularis, sed magis universalis. Ergo nec intellectus.
Sed Angeli sunt divini intellectus et divinae mentes, ut dicit
Dionysius. Ergo non sunt personae.
4. Praeterea, persona est rationalis naturae individua substantia.
Sed a Dionysio ponitur Angelus in ordine intelligibilium, quae supra
rationabilia consistunt. Ergo videtur quod Angelus non sit persona.
1. Sed contra, persona, secundum magistros, est hypostasis
proprietate distincta ad dignitatem pertinente. Sed Angelus, cum sit
quid subsistens, dicitur hypostasis, et ejus proprietates sunt
nobilissimae. Ergo videtur quod sit persona.
2. Praeterea, hoc idem habetur ex littera et ex dictis Richardi de
sancto Victore, qui secundum diversas proprietates, diversimode
personam ponit in homine, Angelo et Deo.
Respondeo dicendum, quod personalitas est in Angelo, alio tamen modo
quam in homine: quod patet, si tria quae sunt de ratione personae
considerentur, scilicet subsistere, ratiocinari, et individuum esse.
Subsistit enim homo in partibus suis, ex quibus componitur; sed
Angelus in natura sua simplici nullo indigens partium vel materiae
fundamento. Ratiocinatur homo discurrendo et inquirendo lumine
intellectuali per continuum et tempus obumbrato, ex hoc quod
cognitionem a sensu et imagine accipit: quia, secundum Isaac in
Lib. de Definit., ratio oritur in umbra intelligentiae; sed
Angelus lumen intellectuale purum et impermixtum participat; unde
etiam sine inquisitione deiformiter intelligit, secundum Dionysium.
Similiter incommunicabilitas est in homine ex hoc quod natura sua
receptibilis in materiae fundamento per materiam determinatur; sed in
Angelo in se determinata est ex hoc quod in aliquo sicut forma
determinabilis recipi non potest; et ex hoc ipso satis incommunicabilis
est, et non per determinationem recipientis: sicut et divinum esse est
proprium et determinatum non per additionem alicujus contrahentis, sed
per negationem omnis additi; unde dicitur in Lib. de causis, quod
individuatio sua est bonitas pura. Quare patet quod multo nobilior est
personalitas in Angelo quam in homine, sicut et cetera quae eis
conveniunt, secundum Dionysium.
Ad primum ergo dicendum, quod forma participabilis non individuatur
nisi per materiam, in qua accipit esse determinatum; sed forma quae
non est receptibilis, non indiget materia determinante, sed in sua
natura determinatur ad esse quod sibi non ad materiam dependens
acquiritur sicut formis corruptibilibus; nec in materia etsi non ad
materiam dependens, sicut animae rationali.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum; quia forma rationem
universalitatis habet ex hoc quod in pluribus est receptibilis.
Ad tertium dicendum, quod forma quae est recepta in intellectu,
potest dupliciter considerari: vel per comparationem ad rem cujus est
similitudo; et sic habet universalitatem: non enim est similitudo
hominis secundum conditiones individuantes, sed secundum naturam
communem: vel per comparationem ad intellectum in quo habet esse, et
sic est quid individuatum, quemadmodum intellectus; et alia numero
species intellecta hominis est in intellectu Socratis, et alia in
intellectu Platonis; unde non oportet intellectum non esse quid
determinatum et subsistens.
Ad quartum dicendum, quod rationale, secundum Dionysium, est in
Angelis et in Deo eminenter, secundum quem modum ipse intellectus
divinus et angelicus ratio nominatur.
|
|