|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Angelis non possit
esse numerus. Numerus enim quantitas est. Sed quantitatis subjectum
est materia. Cum ergo in Angelis non sit materia, ut dictum est,
videtur quod nec numerus.
2. Praeterea, secundum philosophos, in his quae sunt sine materia,
non potest esse numerus, nisi secundum causam et causatum. Sed unus
Angelus non est causa alterius. Ergo si sunt sine materia, nullus
numerus in eis esse potest.
3. Praeterea, quanto aliquid est propinquius uni simplici, tanto
minus dividitur. Sed inter omnes creaturas natura angelica Deo est
propinquior, secundum Augustinum, qui dicit in Lib. Conf.: duo
fecisti, domine: unum prope te, scilicet Angelum: alterum prope
nihil, scilicet materiam. Ergo videtur quod vel non sit in eis
numerus aliquis, vel sit paucissimus.
4. Praeterea, cum partes universi sint ordinatae invicem juvantes se
mutuo, illud ex quo non provenit utilitas in partibus universi,
videtur esse frustra vel vanum, et sic omnino non esse. Sed
spiritualis substantia non juvat ad corporalem nisi movendo ipsam.
Ergo videtur quod non sunt plures substantiae separatae nisi quibus
expletur motus corporalis creaturae: et ita videtur quod numerus
Angelorum sit accipiendus secundum numerum motuum caeli, vel etiam
ipsorum mobilium. Ergo videtur quod numerus Angelorum determinatus
possit esse nobis.
5. Praeterea, de Angelis, secundum Dionysium nihil scire
possumus, nisi ea quae nobis in sacra Scriptura traduntur. Sed
Danielis 7, 10, dicitur: millia millium ministrabant ei, et
decies millies centena millia assistebant ei. Ergo videtur quod
numerus eorum sit nobis determinatus.
1. Sed contra, Hieronymus dicit, quod unaquaeque anima habet
Angelum bonum ad custodiam et malum ad exercitium sibi deputatum. Sed
numerus hominum in mundo simul viventium est nobis indeterminatus.
Ergo et numerus Angelorum custodum, qui sunt unius ordinis, et multo
fortius numerus omnium Angelorum.
2. Praeterea, Job 25, 3, dicitur: numquid est numerus militum
ejus? Milites autem ejus sunt Angeli, ut habetur Luc. 2, 13:
facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis. Ergo videtur quod
numerus eorum non sit nobis determinatus.
Respondeo dicendum, quod ratio humana deficit a cognitione
substantiarum separatarum, quae tamen sunt notissima naturae, ad quae
intellectus noster se habet sicut oculus noctuae ad lumen solis, ut
dicitur in 2 Metaphys.; et ideo dicitur in 11 de animalibus, quod
de eis valde pauca scire possumus per rationem; quamvis illud quod de
eis est scitum est valde delectabile et amatum. Et ideo philosophi de
illis nihil quasi demonstrative, et pauca probabiliter dixerunt: et
hoc ostendit eorum diversitas in ponendo numerum Angelorum. Quidam
enim posuerunt numerum substantiarum separatarum secundum numerum motuum
caeli, sicut Aristoteles in 12 Metaphys. Quidam secundum numerum
sphaerarum, ut Avicenna in sua Metaphysic. Quidam autem negaverunt
omnino aliquid esse incorporeum, sicut Empedocles et Democritus, et
Sadducaei Judaeorum. Quidam etiam posuerunt unum tantum esse
Angelum, qui diversa sortitur vocabula secundum diversos actus, sicut
quidam haeretici. Quidam vero posuit Angelos non in determinato
numero nobis; sed tantum per Angelos significari dicit in Scripturis
omnem virtutem vel corporalem vel spiritualem per quam Deus ordinem
suae providentiae explet, quasi divinae voluntatis nuntium; adeo quod
vim concupiscibilem nominat Angelum concupiscentiae: sed substantias
separatas dicit esse secundum numerum quem philosophi posuerunt; et
iste est Rabbi Moyses. Fides autem Catholica tenet numerum
substantiarum separatarum, quas Angelos dicimus, esse numerum Deo
finitum, sed nobis infinitum. Unde Gregorius dicit in Glossa
Danielis 7, quod excedit omnem materialem multitudinem, ut
Dionysius dicit, 14 cap. Cael. Hierar. Et hoc satis est
probabile. Videmus enim illa corpora quae nobilius divinam bonitatem
participant, scilicet caelestia, excedere quasi sine proportione
corpora generabilia et corruptibilia. Et hoc est, quia productionis
creaturarum causa est divina bonitas quam rebus communicare voluit;
unde videtur quod naturas spirituales, in quibus maxime sua bonitas
relucet, creavit in numero quasi improportionabiliter excrescente
numerum naturarum corporalium. Qualiter autem distinguantur ad
invicem, accipere possumus ex verbis Commentatoris in 3 de anima,
ubi dicit, quod si natura intellectus possibilis esset nobis ignota,
non possemus assignare numerum substantiarum separatarum. Unde dico,
quod secundum gradum possibilitatis permixtae in natura angelica est
eorum distinctio. Dictum est enim supra, quod ipsa natura vel
quidditas Angeli est possibilis respectu esse quod a Deo habet.
Invenitur enim natura cui possibilitas admiscetur plus et plus distans
ab actu, secundum quod recedit a similitudine divinae naturae, quae
est actus tantum. Illa ergo quidditas est actus completus praeter quam
non est suum esse, scilicet natura divina: et ista quidditas simplex
quae est propinquior per similitudinem ad divinum esse, minus habet de
potentia et plus de actu, et est Deo vicinior, et perfectior: et sic
deinceps, quousque veniatur ad illam naturam quae est in ultimo gradu
possibilitatis in substantiis spiritualibus; adeo quod non acquiritur
sibi esse nisi in altero, quamvis esse suum ad illud non dependeat;
scilicet intellectus humanus, qui, secundum Commentatorem, est
ultimus in ordine naturarum intellectualium, sicut materia prima in
ordine corporalium.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in primo libro dictum est, unum
dicitur dupliciter. Uno modo secundum quod convertitur cum ente, quod
non determinatur ad aliquod genus, et similiter nec multitudo sequens
ad tale unum; et talis multitudo ponitur in Angelis, quae non
sequitur divisionem quantitatis vel materiae, sed distinctionem
naturarum. Alio modo dicitur unum quod est principium numeri, qui est
discreta quantitas, causatus ex divisione materiae vel continui: et
talis non est nisi in materialibus.
Ad secundum dicendum, quod etiam secundum philosophos qui distinguunt
numerum substantiarum separatarum per causam et causatum, causa et
causatum non sunt per se distinguentia, sed secundum eos consequuntur
ad principia distinctionis; cum enim distinctio sit, per se loquendo,
per hoc quod est major vel minor compositio, et secundum distantiam
potentiae et actus, secundum eos, sequitur quod illud quod est plus in
actu, sit causa ejus quod est minus, secundum quem modum dicunt
multitudinem ab uno primo simplici processisse; quem tamen modum dicit
Commentator in 11 Metaphys., insufficienter probatum, et concedit
ab uno primo simplici immediate potuisse plura procedere: ita et nos
concedimus omnes naturas intellectuales immediate a Deo processisse
distinctas secundum ordinem sapientiae disponentis diversos gradus
naturarum spiritualium. Et ideo remoto quod infidelitatis est,
scilicet ordine causalitatis ab Angelis, et retento quod fidei
consonat, scilicet gradu simplicitatis, habebimus eumdem modum
distinctionis quem ipsi habuerunt.
Ad tertium dicendum, quod ex ratione illa probatur simplicitas
angelicae naturae, et praecipue illius quae in ea suprema est; sed
pluralitas gradus ab ea non tollitur. Praeterea non est loquendum de
Angelis sicut de divina natura, specialiter cum plures Angeli non
tantum numero, sed specie differant, ut dicetur.
Ad quartum dicendum, quod Angeli non sunt facti propter motum
corporalium, quia nihil fit propter vilius se: unde si sunt aliquae
substantiae non moventes, non sequitur quod sint superfluae.
Nihilominus tamen dicendum, quod ex omnibus substantiis illis provenit
aliqua utilitas per juvamentum in rebus corporalibus: quia inferiores
Angeli in motu sphaerarum Deo ministrant, sicut a quibusdam dicitur,
et probabile videtur, cum Gregorius dicat corporalem creaturam per
spiritualem administrari. Illuminatio autem inferiorum Angelorum est
a Deo per proximos et medios, ut dicit Dionysius, et ita omnes
influentiam habent super motum corporalium, vel ad minus quantum ad
custodiam hominum, quae pertinet ad ultimum ordinem.
Ad quintum dicendum, quod verba ista aliter a Gregorio et a Dionysio
exponuntur; et quantum ad aliquid eodem modo: in hoc enim conveniunt
quod Angelorum numerus non est determinatus nobis; sed in hoc
differunt, quia Dionysius vult, quod cum dicitur, millia millium,
unum mille multiplicat aliud, ac si diceret, millesies mille; et sic
aequalis numerus importatur, cum dicitur, millia millium primo, et
decies centena millia secundo, quod habet una littera. Tantum enim
est decies centum millia, quantum millies millia. Et secundum hoc
datur intelligi quasi aequalis numerus ministrantium et assistentium.
Vel secundum aliam litteram quae habet, millia millium ministrabant
ei, et decies millies centena millia assistebant ei, datur intelligi,
quod numerus assistentium excedit numerum ministrantium propter suam
nobilitatem: quod consonat ei quod supra dictum est secundum
intentionem Dionysii, quod scilicet nobiliores creaturae plures sunt.
Unde dicit, quod in hoc verbo maximus numerus apud nos nomen proprium
habens, scilicet mille, multiplicatur per omnes maximos numeros,
scilicet limites nominatos, scilicet per seipsum, cum dicitur millia
millium; per denarium cum dicitur, decies millies; per centenarium
cum dicitur centena millia; in quo ostenditur maxima numerositas
excedens nostrum intellectum. Sed Gregorius vult quod sit constructio
partitiva cum dicitur millia millium, quasi diceret, millia de numero
millium: unde vult quod datur intelligi major numerus ministrantium
quam assistentium, per hoc quod ad administrantes ponitur numerus non
determinatus, et ad assistentes determinatus.
|
|