|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sint plures Angeli
unius speciei. Sicut enim Angelus est substantia simplex, ita et
anima. Sed omnes animae rationales sunt unius speciei. Ergo et omnes
Angeli.
2. Praeterea, perfectio una secundum speciem est eorum quae in
specie conveniunt. Sed omnes Angeli sunt perfectibiles una
perfectione secundum speciem, quae est gratia vel gloria. Ergo
videtur quod sint unius speciei.
3. Praeterea, divinae bonitatis, ut dictum est, proprium est
nobiliora in entibus magis multiplicare, ut bonitas sua magis
diffundatur. Sed in vilibus creaturis invenitur magna multitudo
participantium unam speciem. Ergo videtur quod multo fortius hoc sit
in Angelis.
4. Praeterea, secundum Boetium, nullius rei sine consortio potest
esse jucunda possessio. Sed in Angelis est maxima jucunditas, cum
delectatio sit de ratione felicitatis, secundum philosophum in 1
Ethic. Ergo videtur quod in Angelis sit multorum consortium in una
specie.
1. Sed contra, multiplicatio individuorum unius speciei non est nisi
ad conservandum speciei perpetuitatem, quae in uno salvari non potest:
unde in corporibus incorruptibilibus non est nisi unum individuum unius
speciei, ut sol et luna. Sed Angelus est substantia
incorruptibilis. Ergo non sunt plures Angeli unius speciei.
2. Praeterea, Angelus est perfectior quolibet corpore. Sed
aliquod corpus ad tantam perfectionem pervenit ut nihil suae naturae sit
extra ipsum, ut patet in his quae constant ex tota materia suae
speciei, ut patet in caelo, ut dicitur in 1 Cael. et Mund. Ergo
videtur quod multo fortius extra unum Angelum non sit aliquid suae
speciei.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Quidam enim
dixerunt, quod omnes Angeli sunt unius speciei, adeo quod etiam
Angelus et anima non differunt specie. Alii vero dicunt quod Angelus
et anima differunt specie, et Angeli unius ordinis ab Angelis
alterius ordinis; sed omnes qui sunt unius ordinis, sunt unius
speciei. Alii vero dicunt, quod nullus Angelus est unius speciei cum
alio: et haec opinio concordat cum dictis philosophorum, et etiam
Dionysii, qui ponit in 10 cap. Cael. Hierarch., in eodem
ordine esse primos, medios, et ultimos. Et huic necessarium est
consentire, tum ex immaterialitate, tum etiam ex incorporeitate. Si
enim immateriales ponuntur, cum nulla forma vel natura multiplicet
numerum nisi in diversitate materiae, oportet quod forma simplex et
immaterialis, non recepta in aliqua materia, sit una tantum: unde
quidquid est extra eam, est alterius naturae, eo quod distet ab eo
secundum formam, non secundum materiale principium, quod ibi nullum
est. Talis autem diversitas causat differentiam in specie. Unde
oportet quoslibet duos Angelos acceptos differre secundum speciem.
Hoc etiam de necessitate sequitur si ex materia componantur, dummodo
non ponantur corporea: quod sic patet. Quorumcumque materia secundum
esse differre ponitur, oportet, si ista materia est ejusdem ordinis in
utroque (sicut materia generabilium et corruptibilium est una) quod
diversae formae secundum quas diversum esse accipit, recipiantur in
diversis partibus materiae. Non enim una pars materiae, diversas
formas oppositas et disparatas simul recipere potest. Sed impossibile
est in materia intelligere diversas partes, nisi praeintelligatur in
materia quantitas dimensiva ad minus interminata, per quam dividatur,
ut dicit Commentator in libro de substantia orbis, et in 1
Physic., quia separata quantitate a substantia, remanet
indivisibilis, ut in 1 Phys. philosophus dicit. Sed nulla forma
recipitur in materia sub quantitate intellecta, nisi forma corporalis.
Ergo impossibile est duos Angelos communicare in materia, vel in
potentia unius ordinis. Sed omnis forma vel natura quae recipitur in
diversis gradibus potentiarum, recipitur secundum prius et posterius
secundum esse. Impossibile est autem naturam speciei communicari ab
individuis per prius et posterius, nec secundum esse, nec secundum
intentionem; quamvis hoc sit possibile in natura generis, ut dicitur
in 3 Metaph. Ergo impossibile est duos Angelos, si sunt
incorporei, esse unius speciei.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis anima sit forma simplex, sicut
et Angelus, tamen anima non recipit esse a Deo nisi in corpore:
quia, secundum Augustinum, et infundendo creatur, et creando
infunditur. Unde ex corpore recipit esse individuatum: quod quia non
dependet ex corpore, remanet individuatio, etiam destructo corpore.
Ideo Augustinus dicit, quod impossibilis est positio illorum
haereticorum qui dicunt, plures animas ante corpus creatas fuisse.
Sic autem non est in Angelo: et ideo non est ratio similis.
Ad secundum dicendum, quod hoc tenet in perfectionibus quae sunt de
natura rei, non autem in perfectionibus superadditis, quae non
sequuntur ex principiis naturae, quales sunt gratia et gloria.
Possunt enim etiam in corporibus diversa secundum speciem unum specie
colorem habere.
Ad tertium dicendum, quod perfectio universi essentialis non
attenditur in individuis, quorum multiplicatio ordinatur ad
perfectionem speciei, sed in speciebus per se. Unde magis apparet
divina bonitas in hoc quod sunt multi Angeli diversarum specierum,
quam si sint unius speciei tantum.
Ad quartum dicendum, quod delectatio, secundum philosophum in
Ethicis, sequitur operationem perfectam: et ideo ad jucunditatem
consortium exigitur in illa natura in qua non potest esse in uno
perfecta operatio sine alterius adjutorio, ut in hominibus, in quibus
unus per seipsum non sufficit ad operationem suae speciei: quod non
potest in Angelis poni: et ideo hujusmodi objectio est vana. Non
tamen negamus quin unus Angelus ab alio juvetur, cum inferiores per
superiores illuminentur; et in hac societate est jucunditas civium
caelestis curiae. Sed ad hoc non exigitur unitas speciei, sed
conformitas gratiae.
|
|