|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli non reducantur
in unum genus. Quaecumque enim sunt unius generis, communicant in una
potentia generis, ut dicitur in 10 Metaphysic.: sed Angeli non
communicant in una potentia generis, quia immateriales sunt. Ergo
videtur quod non sint unius generis.
2. Praeterea, quaecumque exeunt ab aliquo communi, per divisionem
exeunt ab illo, et prius erant in illo in potentia. Sed Angelus non
exit de potentia in actum nisi sumatur potentia agentis; alias esset
generabilis et corruptibilis: nec iterum est ponere aliquod unum
secundum rem in plures Angelos divisum: hoc enim non posset esse,
nisi illud unum esset quantum. Ergo non inveniuntur plures Angeli
unius generis.
3. Praeterea, omne genus univoce et aequaliter praedicatur de suis
speciebus. Sed essentialia Angelorum quae consequuntur naturam
communem in ipsis, inveniuntur in Angelis secundum magis et minus, ut
in littera dicitur. Ergo videtur quod non sint unius generis.
4. Praeterea, quod differt ab alio in specie, si communicat cum eo
genere, oportet esse compositum ex genere et differentia. Sed
compositio generis et differentiae praesupponit compositionem formae et
materiae, ut videtur: quia, secundum Avicennam, differentia sumitur
ex principiis formalibus rei, genus autem ex materialibus: unde in 5
Metaph., dicuntur esse genere unum quae in materia conveniunt. Ergo
videtur, cum Angelus non sit compositus ex materia et forma, et unus
differat in specie ab alio Angelo, quod non possit etiam in genere
convenire.
1. Sed contra, genus substantiae est tantum genus unum. Sed
quilibet Angelus est in genere substantiae. Ergo videtur quod in
genere uno conveniant.
2. Praeterea, differentia addita generi constituit speciem. Sed
incorporeum, secundum Porphyr., est differentia substantiae. Ergo
substantia incorporea est species substantiae. Praedicatur autem de
multis Angelis specie differentibus. Ergo est genus subalternum. Et
ita in genere subalterno etiam Angeli conveniunt.
Respondeo dicendum, quod secundum Avicennam, omne id quod habet esse
aliud a sua quidditate, oportet quod sit in genere; et ita oportet
quod omnes Angeli ponantur in praedicamento substantiae. Haec est
enim ratio substantiae, prout est praedicamentum, secundum
Avicennam, quod sit res quidditatem habens, cui debeatur esse per
se, non in alio, scilicet quod sit aliud a quidditate ipsa: et ideo
ex ipsa possibilitate quidditatis trahitur ratio generis: ex
complemento autem quidditatis trahitur ratio differentiae, secundum
quod appropinquat ad esse in actu; sed hoc differenter contingit in
substantiis compositis et simplicibus: quia in compositis possibilitas
est ex parte materiae, sed complementum est ex parte formae; et ideo
ex parte materiae sumitur genus, et ex parte formae differentia: non
autem ita quod materia sit genus, aut forma differentia, cum utrumque
sit pars, et neutrum praedicetur; sed quia materia est materia
totius, non solum formae; et forma perfectio totius, non solum
materiae; ideo totum potest assignari ex materia et forma et ex
utroque. Nomen autem designans totum ex materia, est nomen generis;
et nomen designans totum ex forma, est nomen differentiae; et nomen
designans totum ex utroque, est nomen speciei: et hoc patet si
consideretur quomodo corpus est genus animati corporis, et animatum
differentia: semper enim invenitur genus sumptum ab eo quod materiale
est, et differentia ab eo quod est formale: et inde est quod
differentia determinat genus sicut forma materiam. In simplicibus
autem naturis non sumitur genus et differentia ab aliquibus partibus,
eo quod complementum in eis et possibilitas non fundatur super diversas
partes quidditatis, sed super illud simplex: quod quidem habet
possibilitatem secundum quod de se non habet esse, et complementum
prout est quaedam similitudo divini esse, secundum hoc quod
appropinquabilis est magis et minus ad participandum divinum esse; et
ideo quot sunt gradus complementi, tot sunt differentiae specificae.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod conveniant nisi in una
intentione potentiae, quae est possibilitas recipiendi esse a Deo, in
quo subsistant sine quantitate et materia.
Et per hoc patet responsio ad secundum: quia non oportet esse unam
numero potentiam quae dividatur in omnes Angelos, vel in qua prius
fuerint in potentia quam in actu.
Ad tertium dicendum, quod genus praedicatur aequaliter de speciebus
quantum ad intentionem, sed non semper quantum ad esse, sicut in
figura et numero, ut in 3 Metaph. dicitur. Sed hoc in speciebus
non contingit, ut ibidem dicitur: unde ex hoc sufficienter posset
probari quod non sunt unius speciei, non autem quod non sunt unius
generis, cum conveniant in genere, ad quod se habent omnes Angeli
sicut diversae species numerorum se habent ad numerum, quarum una
secundum esse est prior alia.
Ad quartum patet responsio per ea quae dicta sunt.
|
|