|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Angelus et anima specie
non differant. Quaecumque enim conveniunt in ultima differentia
constitutiva, sunt eadem specie, quia ipsa est quae complet rationem
speciei. Sed Angelus et anima sunt hujusmodi. Ergo non differunt
secundum speciem. Probatio minoris. Ultima differentia constitutiva
sumitur ab eo quod nobilissimum in re est, cum se habeat ad genus et
differentias praecedentes proportionabiliter sicut forma ad materiam.
Sed Angelus et anima conveniunt in eo quod est nobilissimum in
utroque, scilicet in intellectu. Ergo conveniunt in ultima
differentia constitutiva.
2. Si diceres, quod ultima differentia constitutiva Angeli est
intellectuale, quod ab intellectu sumitur, ultima autem differentia
animae est rationale, sicut etiam Dionysius, videtur distinguere
ordinem intellectualium et rationabilium: contra. Ea quae conveniunt
communiter in duobus, non distinguunt inter ipsa. Sed intellectus non
tantum ponitur in Angelis sed etiam in anima, ut patet in 3 de
anima: similiter et ratio non tantum animae sed etiam Angelo
convenit; unde Gregorius in Homil. Epiph. Angelum animal
rationale vocat; et supra Magister creaturam rationalem in Angelum et
animam distinxit. Ergo Angelus et anima non differunt penes rationale
et intellectuale.
3. Si diceres, quod distinguitur penes unibile corpori et non
unibile: contra. Quidquid consequitur rem habentem esse completum,
non distinguit eam essentialiter a re alia: quia omnia hujusmodi quae
sic consequuntur rem, sunt de genere accidentium. Sed unio ad corpus
est quaedam relatio quae consequitur animam habentem in se esse
completum ad corpus non dependens; alias sine corpore esse non posset.
Ergo hoc quod est unibile corpori, non distinguit essentialiter vel
secundum speciem animam ab Angelo.
4. Praeterea, differentia specifica non assignatur alicui rei nisi
secundum quod est in genere ut species: quia differentia est qua
abundat species a genere. Sed anima inquantum est forma talis
corporis, non est in genere substantiae ut species, sed ut
principium. Cum ergo unibilitas non conveniat animae nisi secundum
quod est forma, videtur quod esse unibile non possit esse distinguens
secundum speciem animam ab Angelo.
5. Praeterea, ea quorum est unus finis, non differunt specie, cum
cuilibet rei proprius finis respondeat. Sed idem est finis Angeli et
animae rationalis; scilicet beatitudo aeterna, ut supra, distinct.
1, Magister dicit; quod etiam haberi ex eo potest quod dicitur
Matth. 23, 30: erunt sicut Angeli Dei in caelo. Ergo
Angelus et anima non differunt specie.
1. Sed contra, plus differt anima ab Angelo, quam unus Angelus ab
alio. Sed unus Angelus differt ab alio secundum speciem, ut dictum
est. Ergo multo fortius anima ab Angelo.
2. Praeterea, eidem formae vel perfectioni respondet idem
perfectibile. Sed anima et Angelus sunt quaedam formae, prout
communiter omnes substantias a materia separatas formas dicimus, quarum
formae materiales sunt imagines, ut Boetius in Lib. 1 de Trinit.
dicit. Cum ergo animae respondeat hoc perfectibile quod est corpus
humanum, Angelo vero vel nullius vel alterius speciei, ut corpus
aereum, secundum quod Augustinus videtur dicere, vel etiam corpus
caeleste secundum opinionem Avicennae et quorumdam philosophorum;
videtur quod anima et Angelus non sunt unius speciei.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Quidam enim
dicunt, quod anima non est in genere substantiae sicut species, sed
sicut principium, cum sit forma; unde non proprie dicitur anima specie
differre vel convenire cum alia substantia; sed proprie dicitur, quod
secundum animam compositum ab alia vel cum alia substantia convenit
specie vel differt. Sed hoc non videtur esse necessarium: quia, ut
Avicenna dicit in sua Metaph., ad hoc quod aliquid sit proprie in
genere substantiae requiritur quod sit res quidditatem habens, cui
debeatur esse absolutum, ut per se esse dicatur vel subsistens: et
ideo duobus modis potest contingere quod aliquid ad substantiae genus
pertinens, non sit in genere substantiae sicut species: vel quia res
illa non habet quidditatem aliam nisi suum esse; et propter hoc Deus
non est in genere substantiae sicut species, ut ipse Avicenna dicit:
vel quia res illa non habet esse absolutum, ut ens per se dici possit;
et propter hoc materia prima et formae materiales non sunt in genere
substantiae sicut species, sed solum sicut principia. Anima autem
rationalis habet esse absolutum, non dependens a materia; quod est
aliud a sua quidditate, sicut etiam de Angelis dictum est: et ideo
relinquitur quod sit in genere substantiae sicut species, et etiam
sicut principium, inquantum est forma hujus corporis: et inde venit
ista distinctio, quod formarum quaedam sunt formae materiales, quae
non sunt species substantiae; quaedam vero sunt formae et substantiae,
sicut animae rationales. Secunda opinio est eorum qui dicunt, animam
et Angelum unius speciei esse: quod nullo modo potest esse, si ab
anima et Angelo compositio formae et materiae removeatur, ut supra de
Angelis dictum est. Et ideo tertia opinio communior est, cui
assentiendum videtur, quod anima et Angelus specie differunt. Quibus
autem differentiis specificis distinguantur, diversimode assignatur.
Quidam enim assignant eas specie distingui, per hoc quod est unibile
corpori et non unibile. Alii vero per hoc quod est rationale et
intellectuale esse. Tertio secundum hoc quod est habere intellectum
possibilem respectu superiorum tantum; quod convenit Angelo; qui a
superiori, scilicet Deo vel Angelo, illuminationem recipit: et
secundum hoc quod est habere intellectum possibilem respectu superiorum
et inferiorum, quod convenit animae humanae, quae etiam a superioribus
illuminatur, et a phantasmatibus cognitionem recipit. Quarto secundum
hoc quod est habere vertibilitatem immutabilem, quod Angelo convenit,
eo quod immutabiliter adhaereat bono vel malo ad quod se semel per
electionem convertit; vel habere mutabilem vertibilitatem, quod homini
convenit, qui de bono in malum converti potest, et e contrario.
Quinto secundum virtutem interpretativam: quia, secundum
Damascenum, Angelus interpretatur vel loquitur quibusdam nutibus et
signis intellectualibus sine vocis expressione, ut infra patebit; homo
autem loquitur voce expressa. Nec est mirum quod sic diversimode
Angeli et animae differre assignantur: quia differentiae essentiales,
quae ignotae et innominatae sunt, secundum philosophum designantur
differentiis accidentalibus, quae ex essentialibus causantur, sicut
causa designatur per suum effectum; sicut calidum et frigidum
assignantur differentiae ignis et aquae. Unde possunt plures
differentiae pro specificis assignari, secundum plures proprietates
rerum differentium specie, ex essentialibus differentiis causatas;
quarum tamen istae melius assignantur quae priores sunt, quasi
essentialibus differentiis propinquiores. Cum ergo substantiarum
simplicium, ut dictum est de Angelis, sit differentia in specie
secundum gradum possibilitatis in eis, ex hoc anima rationalis ab
Angelis differt, quia ultimum gradum in substantiis spiritualibus
tenet, sicut materia prima in rebus sensibilibus, ut dicit
Commentator in 3 de anima. Unde quia plurimum de possibilitate
habet, esse suum est adeo propinquum rebus materialibus, ut corpus
materiale illud possit participare, dum anima corpori unitur ad unum
esse: et ideo consequuntur istae differentiae inter animam et
Angelum, unibile, et non unibile, ex diverso gradu possibilitatis.
Item ex eodem sequuntur aliae differentiae, rationale et
intellectuale: quia ex hoc quod Angelus plus habet de actu quam
anima, et minus habet de potentia, participat quasi in plena luce
naturam intellectualem (unde intellectualis dicitur); anima vero quia
extremum gradum in intellectualibus tenet, participat naturam
intellectualem magis defective quasi obumbrata: et ideo dicitur
rationalis, quia ratio, ut dicit Isaac oritur in umbra
intelligentiae. Tertia vero distinctio sequitur ex prima et secunda:
ex hoc enim quod anima corporis forma et actus est, procedunt ab
essentia ejus quaedam potentiae organis affixae, ut sensus, et
hujusmodi, ex quibus cognitionem intellectualem accipit, propter hoc
quod rationalis est habens cognitionem decurrentem ab uno in aliud; et
sic a sensibilibus in intelligibilia venit, et per hoc ab Angelo
differt, qui non a sensibilibus discurrendo ad intelligibilia,
cognitionem accipit. Quarta autem distinctio sequitur ex secunda:
quia dicitur, quod per hoc quod Angelus intellectum deiformem habet,
convertitur ad quodcumque immobiliter; per quod ab anima dicitur
Angelus differre, quae non intellectu deiformi, sed per inquisitionem
rationis cognitionem habet. Quinta etiam sequitur ex prima: quia
propter hoc quod anima corpori unitur, potest vocem corporalem
formare, non autem Angelus. Unde patet quod istarum distinctionum
prima melior est, quia accipitur secundum esse animae, quod primum
est; secunda autem et tertia accipiuntur penes virtutem cognoscitivam
vel intellectivam tantum, sicut secunda, vel penes intellectivam simul
et sensitivam, sicut tertia. Quarta autem accipitur penes virtutem
appetitivam; quia electio ad appetitum pertinet, ut dicit philosophus
in Ethicis, per quam anima mutabiliter convertitur. Unde cum
appetitiva posterior sit cognitiva, haec minus valet quam
praecedentes. Quinta accipitur penes virtutem motivam: formatio enim
vocis est per motum corporalem membrorum. Motiva autem posterior est
cognitiva et appetitiva; unde minus valet inter alias.
Ad primum ergo dicendum, quod differentia non est nobilior genere,
sicut natura una est nobilior altera, vel sicut forma una nobilior est
alia: quia differentia nullam formam dicit, quae implicite in natura
generis non contineatur, ut dicit Avicenna: genus enim non significat
partem essentiae rei, sed totum. Sed dicitur genere nobilior, sicut
determinatum indeterminato; et per hunc modum habere intellectum sic,
est nobilius quam habere intellectum simpliciter; et habere sensum
sic, quam habere sensum simpliciter: et ideo anima et Angelus non
conveniunt in eo quod per modum istum est nobilissimum in eis; unde non
oportet quod conveniant in differentia ultima specifica, et ita sint
idem specie.
Ad secundum dicendum, quod in homine est intellectus; non tamen
propter hoc in ordine intellectualium proprie ponitur: quia illa
substantia intellectualis dicitur cujus tota cognitio secundum
intellectum est, quia omnia quae cognoscit, subito sine inquisitione
sibi offeruntur: non autem ita est de cognitione animae, quia per
inquisitionem et discursum rationis ad notitiam rei venit: et ideo
rationalis dicitur, quia ejus cognitio secundum terminum tantum et
secundum principium intellectualis est: secundum principium, quia
prima principia sine inquisitione statim cognoscit (unde habitus
principiorum indemonstrabilium intellectus dicitur): secundum terminum
vero, quia inquisitio rationis ad intellectum rei terminatur; et ideo
non habet intellectum ut naturam propriam, sed per quamdam
participationem. Ratio autem et de Deo et de Angelis dicitur; tamen
alio modo sumitur, secundum quod scilicet omnis cognitio immaterialis
ratio potest dici, prout dividitur ratio contra sensum, et non contra
intellectum.
Ad tertium dicendum, quod unibilitas non est propria differentia
essentialis; sed est quaedam designatio essentialis differentiae per
effectum, ut dictum est.
Et per hoc etiam patet responsio ad quartum; quia illud quod convenit
animae inquantum est forma, est effectus differentiae essentialis.
Ad quintum dicendum, quod ea quae differunt specie, differunt
secundum finem proximum, qui est permanentia vel operatio rei, ut in
2 Cael. et mundi dicitur. Possunt tamen convenire in fine ultimo,
et hujusmodi finis est beatitudo.
|
|