|
Postquam determinavit lapsum humanae naturae quantum ad peccatum
primorum parentum; in parte ista incipit determinare, quomodo natura
humana vitiata est in posteris, et dividitur in partes duas: in prima
determinat de peccato quod a primis parentibus in posteros eorum
transivit per carnis originem, scilicet de peccato originali; in
secunda determinat de peccato quod transivit in posteros per imitationem
operis, scilicet de peccato actuali, 34 dist.: post praedicta, de
peccato actuali diligenti indagine quaedam consideranda sunt. Prima
dividitur in duas: in prima determinat de peccato originali,
ostendendo, an sit, et quid sit; in secunda determinat quasdam
conditiones ejus, 31 distinct.: nunc superest investigare,
qualiter peccatum a patribus traducatur in filios. Prima dividitur in
duas: in prima determinat de peccato originali secundum veritatem; in
secunda excludit quasdam objectiones, quibus peccati originalis
traductio impugnatur, ibi: quod ergo ait, per inobedientiam unius
multi constituti sunt peccatores, eo sensu dictum esse intelligendum
est, quia ex inobedientia Adae (...) processit originale
peccatum. Prima dividitur in duas: in prima ostendit aliquod peccatum
a primis parentibus in posteros transire; in secunda inquirit, quid
sit illud, ibi: hic primo videndum est, quod fuit illud peccatum.
Et dividitur in partes duas: in prima inquirit an sit peccatum
actuale, vel non, quod dicit apostolus per unum hominem in mundum
intravisse: ostendens quod est peccatum originale, et non actuale; in
secunda iterato inquirit, quod sit illud originale peccatum, ibi:
quod diligenter investigandum est quid sit. Circa primum tria facit:
primo movet quaestionem; secundo excludit falsam opinionem quorumdam,
hoc exponentium de peccato actuali tantum, ibi: quibusdam placuit de
peccato actuali Adae illud accipere; tertio ostendit, hoc intelligi
de originali peccato, ibi: et est illud peccatum originale. Quod
diligenter investigandum est quid sit. Hic inquirit, quid sit
peccatum originale, et dividitur in partes duas: in prima inquirit,
quid sit secundum genus moris; in secunda, quid sit secundum genus
naturae, ibi: nunc superest videre quid sit ipsum originale peccatum.
Circa primum duo facit: primo ponit quorumdam opinionem, qui peccatum
originale reatum tantum esse dicebant, et non culpam; secundo ostendit
peccatum originale culpam esse, ibi: sed quod originale peccatum culpa
sit, pluribus sanctorum testimoniis edocetur. Quod ergo ait, per
inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores, eo sensu dictum
esse intelligendum est, quia ex inobedientia Adae processit originale
peccatum. Hic excludit objectiones peccatum originale impugnantes, et
dividitur in duas: in prima excludit objectiones quae impugnant directe
peccatum originale; in secunda excludit objectionem quae impugnat
peccatum originale quantum ad causam ejus, quae est carnis traductio,
ibi: ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam
verborum sectatores sic objiciunt. Circa primum duo facit: primo
excludit objectionem Pelagii ex auctoritate procedentem; secundo
excludit objectiones duas Juliani qui ratiocinando originale peccatum
impugnabat, quarum prima incipit ibi: unde Augustinus Juliano
haeretico (...) respondens aperte asserit, peccatum originale ex
voluntate Adae processisse. Ad hoc autem quod diximus in Adam fuisse
omnes homines, quidam verborum sectatores sic objiciunt. Hic excludit
objectiones eorum qui peccatum originale impugnant ex parte causae
ejus, quae est carnis traductio ex uno, in quo omnes materialiter
fuerunt: et circa hoc tria facit: primo movet objectionem; secundo
ponit responsionem, ibi: quibus responderi potest; tertio ponit
responsionis confirmationem, ibi: quod vero nihil extrinsecum in
humani corporis naturam transeat, veritas in Evangelio significat.
Hic est duplex quaestio. Prima de peccato originali. Secunda de
traductione carnis. Circa primum quaeruntur tria: 1 an pro peccato
primorum parentum, in nos isti defectus devenerunt quos sentimus,
sicut necessitas moriendi, et hujusmodi, per modum quo poena
consequitur culpam; 2 utrum defectus aliquis ex primis parentibus in
nos devenire potuerit qui rationem culpae habeat; 3 supposito quod
sic, quaeritur, quid sit originalis culpa, quae a parentibus
contrahitur.
|
|