|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod defectus quos sentimus,
non sint nobis quasi poena pro peccato primi hominis inflicta. Sicut
enim dicit Seneca, mors est hominis natura, non poena. Inter omnes
autem defectus mors major est; unde et finis terribilium a philosopho,
in 3 Ethicor., dicitur. Ergo nec etiam alii defectus poenae
deberent dici, qui naturam humanam consequuntur.
2. Praeterea, quaecumque inveniuntur in aliquibus ex eisdem
principiis creata, secundum rationem unam in illis inveniuntur, cum ex
unitate principiorum pendeat unitas rei. Sed mors, fames, sitis et
hujusmodi inveniuntur ex eisdem principiis in homine ex quibus in aliis
animalibus, scilicet ex pugna contrariorum, ex quibus corpus
componitur. Cum igitur in aliis animalibus non sint sub ratione
poenae, nec in homine tamquam poenae erunt.
3. Praeterea, non magis peccavit homo quam Angelus, immo minus,
ut supra dictum est, 21 distinct. Sed Angelus per peccatum nihil
amisit de bonis naturalibus sibi collatis, ut Dionysius dicit. Ergo
nec homo. Si igitur de natura hominis esset ut corpus suum esset
incorruptibile et impassibile, hoc per peccatum non amisisset. Cum
igitur amiserit, videtur quod non fuerit naturae, sed gratiae. Ergo
et privatio horum non sicut poena naturam consequitur, sed sicut
naturalis defectus.
4. Praeterea, omnis virtus naturaliter tendit in suum objectum.
Sed virtutis concupiscibilis objectum est delectabile secundum sensum.
Ergo quod concupiscibilis moveatur in illud, hoc non est poena, sed
hominis natura, et similiter de irascibili, et de aliis viribus. Sed
ex hoc causatur pugna virium inferiorum ad superiores quod unaquaeque
virtus in suum objectum movetur. Videtur ergo quod hujusmodi pugna sit
naturalis homini, et non poena ejus, sicut dicitur.
5. Praeterea, nulli dicitur esse poena, si non attingat ad illud
quod vires naturae suae excedit; sicut quod homo non potest volare,
non est sibi poena. Sed pertingere ad videndum Deum in sua essentia,
omnes vires humanae naturae excedit, alias homo ex naturalibus in illud
venire posset. Ergo nec carentia visionis divinae poena hominis dici
debet; et ita nihil eorum quae poena esse dicuntur primi peccati,
rationem poenae habere videntur.
6. Sed contra, omnis passio involuntaria, poena est. Sed mors est
passio maxime involuntaria, adeo quod nec senectus voluntatem non
moriendi Petro abstulerit, ut Joan. ult. in Glossa dicitur. Ergo
mors et alia hujusmodi sunt poenae.
7. Praeterea, ut philosophus dicit in 2 de anima, actus proprius
fit in propria materia; unde oportet perfectionem perfectibili
proportionatam esse. Sed anima rationalis, quae est perfectio
corporis humani, secundum suam naturam incorruptibilis est. Ergo et
corpus humanum naturaliter incorruptibile est. Si ergo corrumpitur,
hoc erit per defectum naturae: et ita erit poena.
8. Praeterea, potentius non vincitur a minus potenti: quia agens
est nobilius patiente; ut philosophus in 3 de anima dicit. Sed
corpus humanum est nobilius aliis inanimatis corporibus. Si ergo ab
eis patiatur, hoc erit per infirmitatem naturae ejus. Infirmitas
autem et defectus ejus quod secundum naturam in homine est, poena est.
Ergo passibilitas a talibus corporibus est in homine quasi poena.
Respondeo dicendum, quod ea quae sunt ad finem, disponuntur secundum
necessitatem finis, ut ex 2 Physic. patet. A finis autem ad quem
homo ordinatus est, est ultra facultatem naturae creatae, scilicet
beatitudo, quae in visione Dei consistit; soli enim Deo hoc
connaturale est, ut ex dictis in 23 dist. patet. Unde oportuit
naturam humanam taliter institui ut non solum haberet illud quod sibi ex
principiis naturalibus debebatur, sed etiam aliquid ultra, per quod
facile in finem perveniret. Et quia ultimo fini amore inhaerere non
poterat, nec ad ipsum tenendum pervenire nisi per supremam partem
suam, quae est mens et intellectus, seu ratio, in qua imago Dei
insignita est; ideo, ut illa pars in Deum tenderet, subjectae sunt
sibi vires inferiores, ut nihil in eis accidere posset quod mentem
retineret et impediret ab itinere in Deum: pari ratione corpus hoc
modo dispositum est ut nulla passio in eo accidere posset per quam
mentis contemplatio impediretur. Et quia haec omnia ex ordine ad
finem, ut dictum est, homini inerant; ideo facta deordinatione a fine
per peccatum, haec omnia in natura humana esse desiere, et relictus
est homo in illis tantum bonis quae eum ex naturalibus principiis
consequuntur. Et hoc expresse Dionysius dicit, sic inquiens:
proprium autem principium habens homo in generationibus
corruptibilibus, merito ad principii consequentem ductus est finem;
idest, hoc ex peccato meruit ut cum ex principiis suis, ex quibus
compositus est, sibi corruptio deberetur, reduceretur per peccatum ad
talem finem qui suis principiis congrueret: et hoc accipitur ex hoc
quod dictum est Genes. 3, 19: terra es, et in terram ibis.
Secundum hoc ergo dico, quod isti defectus possunt ad naturam humanam
dupliciter comparari: vel ad eam, secundum quod in principiis
naturalibus suis tantum consideratur, et sic proculdubio non sunt
poenae ejus, sed naturales defectus, sicut etiam esse ex nihilo, vel
indigere conservatione, est defectus quidam naturalis omnem creaturam
consequens et nulli est poena: vel ad eam, prout instituta est; et
sic proculdubio poena sunt sibi: quia etiam ex privatione ejus quod
gratis alicui conceditur postquam concessum est, puniri dicitur
aliquis.
Ad primum ergo dicendum, quod Seneca et alii philosophi
consideraverunt naturam humanam secundum ea quae ex principiis suis
naturalibus ipsam consequuntur: statum enim illum primae conditionis
scire non potuerunt, quem non nisi fides tenet; et ideo de morte non
nisi sicut de naturali defectu locuti sunt; quamvis etiam naturalis
defectus aliquo modo poena dici possit.
Ad secundum dicendum, quod alia animalia non sunt ordinata in finem
qui facultatem naturalem ipsorum excedat; et ideo in illis tantum bonis
creata sunt quae eis ex principiis naturalibus debentur; unde non est
similis ratio de homine, et de aliis animalibus.
Ad tertium dicendum, quod bona naturalia debentur dupliciter. Vel
prout sunt in se considerata, secundum quod naturae debentur ex
propriis principiis; et sic nec homo nec Angelus per peccatum aliquid
naturalium amisit; vel in aliquo diminutus est: quia Dionysius etiam
integra data naturalia in Angelis peccantibus permanere dicit. Vel
secundum quod ordinantur in finem ultimum; et hoc modo in utroque bona
naturalia diminuta sunt quidem, non penitus amissa, inquantum uterque
factus est minus habilis et magis distans a finis consecutione: et
propter hoc etiam homo gratuitis spoliatus dicitur et in naturalibus
vulneratus, Luc. 10 in Glossa.
Ad quartum dicendum, quod quandocumque multa conveniunt ad
constitutionem alicujus, alicui eorum potest aliquid secundum se
convenire naturaliter secundum naturam propriam, et aliquid convenit
sibi secundum naturam totius; sicut patet de elementis in mixtionem
corporis venientibus. Secundum hoc ergo dico, quod vis
concupiscibilis naturale habet hoc ut in delectabile secundum sensum
tendat; sed secundum quod est vis concupiscibilis humana, habet
ulterius ut tendat in suum objectum secundum regimen rationis; et ideo
quod in suum objectum tendat irrefrenate, hoc non est naturale sibi
inquantum est humana, sed magis contra naturam ejus inquantum
hujusmodi: et secundum hoc rationem poenae habere potest, maxime
considerata natura humana, secundum quod tota est sub regimine
rationis, ut in prima conditione fuit.
Ad quintum dicendum, quod quamvis natura humana per se non possit in
visionem Dei pertingere, potest tamen ad eam pervenire cum adjutorio
gratiae, et ex se habet habilitatem ut in illam perveniat; et
similiter etiam ex his quae sibi gratis in prima conditione collata
fuere, majorem habilitatem habebat; cujus habilitatis diminutio,
poena est hominis, si ad institutionem ejus referatur: et sic carentia
divinae visionis poena dicitur, secundum quod non nominat negationem
tantum, sed etiam privationem quamdam cum quadam obnoxietate, ut supra
dictum est. Et quia aliae rationes videntur concludere, quod etiam
humanae naturae in suis principiis consideratae isti defectus sint
poena; ideo ad eas etiam respondendum est.
Dicendum ergo ad sextum, quod involuntariorum illa tantum rationem
poenae habent quae sunt voluntati subjicibilia; voluntas enim non
tantum est possibilium, sed etiam impossibilium; et ideo si alicui sit
involuntarium illud quod potestati voluntatis non subjacet, non propter
hoc rationem poenae habet, sicut quod aliquis est brevis nimis in
statura, vel aliquid hujusmodi: et hoc modo mors et alia hujusmodi
involuntaria sunt.
Ad septimum dicendum, quod inter animam et corpus oportet esse
proportionem, sicut potentiae ad actum, non autem sicut convenientium
in eadem natura, seu proprietate: non enim oportet quod si anima est
sine quantitate, etiam corpus sit hujusmodi: similiter non oportet
quod si anima est incorruptibilis naturaliter, corpus etiam hujusmodi
sit.
Ad octavum dicendum, quod quamvis corpus hominis simpliciter nobilius
sit corpore ignis urentis vel ferri secantis, inquantum est nobiliori
forma perfectum; nihil tamen prohibet illa corpora nobiliora esse
secundum quid, inquantum scilicet hoc habent in actu quod corpus
humanum habet in potentia, ut caliditatem, vel aliquid hujusmodi.
|
|