|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus defectus in nos
per originem veniens, rationem culpae habere possit. Ex hoc enim
aliquid culpabile vituperabile est, si malum sit, quod est in
potestate ejus qui de hoc culpatur: non enim vituperamur nisi ex his
quae in nobis sunt, ut philosophus in 3 Ethic. dicit. Sed illud
quod per originem trahitur non potest esse in potestate ejus qui illud
originaliter trahit. Ergo impossibile est quod aliquid per originem
tractum rationem culpae habeat.
2. Praeterea, secundum Augustinum omne peccatum est voluntarium,
adeo quod si non est voluntarium, non est peccatum. Sed illud quod
per originem trahitur, non potest esse voluntarium: quia actus
voluntatis originem volentis non praecedit. Ergo impossibile est
aliquid per originem tractum, esse peccatum vel culpam.
3. Praeterea, nullum accidens potest traduci, nisi subjectum suum
traducatur. Sed subjectum culpae est anima rationalis, quae cum non
sit ex traduce, ut supra probatum est, videtur quod nec aliquid per
originem tractum rationem culpae habere possit.
4. Si dicatur, quod traducitur peccatum per traductionem seminis;
contra. Nihil dat alteri vel efficit in altero quod ipsum non habet.
Sed semen non potest esse subjectum infectionis culpae. Ergo nec ex
eo culpa in animam devenire potest.
5. Praeterea, nobilius non patitur a minus nobili. Sed anima est
nobilior corpore. Ergo corpus non potest agere in animam, inficiendo
ipsam.
6. Praeterea, injustum est ut culpa patris in filium redundet, et
quod filius pro patre puniatur. Sed si ex hoc quod Adam peccavit, in
omnes culpa redundaret originaliter, sequeretur filium pro
transgressione patris puniri. Ergo hoc divinae justitiae non
competit.
1. Sed contra, ad Ephes. 2, 3, dicit apostolus: eramus natura
filii irae. Sed nullus est filius irae nisi per hoc quod culpam
habet. Ergo homo ex ipsa nativitate culpam contrahit.
2. Praeterea, sicut dicit Anselmus, homo si perstitisset,
justitiam originalem in qua creatus est, in filios profudisset. Sed
sicut se habet justus ad justos, ita et peccator ad peccatores. Ergo
etiam quia peccavit, culpam suam in alios generando transfudit.
Respondeo dicendum, quod circa hanc materiam duplex error tangitur in
littera. Unus est eorum qui simpliciter peccatum originale negabant,
sicut error Juliani et Pelagii: et hic error veritati fidei non
consonat: quia sacramentorum necessitatem et redemptionis tollit, quae
contra servitutem peccati, in qua nascimur, ordinata sunt. Alius est
error eorum qui peccatum originale nomine concedentes, secundum rem
negabant, dicentes, in puero nato nullam culpam esse, sed solum
obligationem ad poenam; et hoc manifeste justitiae divinae repugnat,
ut scilicet aliquis obligetur ad poenam qui culpam non habet, cum poena
juste non nisi culpae debeatur. Et ideo his evitatis, simpliciter
concedendum est, etiam culpam per originem trahi ex parentibus vitiatis
in pueris natis: quod qualiter sit, investigandum est. Sciendum est
igitur, quod haec tria, defectus, malum, et culpa, ex
superadditione se habent. Defectus enim simplicem negationem alicujus
boni importat. Sed malum nomen privationis est; unde carentia
alicujus, etiam si non sit natum haberi, defectus potest dici; sed
non potest dici malum, nisi sit defectus ejus boni quod natum est
haberi; unde carentia vitae in lapide potest dici defectus, sed non
malum: homini vero mors est et defectus et malum. Culpa autem super
hoc addit rationem voluntarii: ex hoc enim aliquis culpatur quod
deficit in eo quod per suam voluntatem habere potuit. Unde oportet
quod secundum hoc quod aliquid rationem culpae habet, secundum hoc
ratio voluntarii in ipso reperiatur. Sicut autem est quoddam bonum
quod respicit naturam, et quoddam quod respicit personam; ita etiam
est quaedam culpa naturae et quaedam personae. Unde ad culpam
personae, requiritur voluntas personae sicut patet in culpa actuali,
quae per actum personae committitur; ad culpam vero naturae non
requiritur nisi voluntas in natura illa. Sic ergo dicendum est, quod
defectus illius originalis justitiae quae homini in sua creatione
collata est, ex voluntate hominis accidit: et sicut illud naturae
donum fuit et fuisset in totam naturam propagatum, homine in justitia
persistente; ita etiam et privatio illius boni in totam naturam
perducitur, quasi privatio et vitium naturae; ad idem enim genus
privatio et habitus referuntur; et in quolibet homine rationem culpae
habet ex hoc quod per voluntatem principii naturae, idest primi
hominis, inductus est talis defectus.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale, cum non sit vitium
personae ut persona est, sed quasi per accidens, inquantum persona
habet talem naturam; ideo non oportet quod sit in potestate hujusmodi
personae, hunc defectum habere vel non habere; sed sufficit quod sit
in potestate alicujus qui est natura illa: quia ex hoc quod habens
aliquam naturam peccavit, natura infecta est; et per consequens
inficitur in omnibus illis qui ab illo naturam trahunt. Et ideo potest
dici culpa naturae, cum aliquis in natura illa subsistens, per
voluntatem defectum istum in totam naturam causaverit.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod peccatum originale non traducitur per
traductionem sui subjecti, quod est anima rationalis, sed per
traductionem seminis: quia ex quo anima patris per peccatum infecta
fuit, sequitur etiam inordinatio in corpore, subtracto illo ordine
quem natura instituta prius acceperat: et ita etiam ex semine illo
generatur corpus tali ordine destitutum; unde et anima quae tali
corpori infunditur, deordinationem culpae contrahit ex hoc ipso quod
hujusmodi corporis forma efficitur; cum oporteat perfectionem
perfectibili proportionatam esse: sicut propter aliquam corruptionem
seminis contingit non tantum defectus in corpore prolis ex illo semine
generatae, ut lepra, podagra, vel aliqua hujusmodi infirmitas; sed
etiam defectus in anima, ut patet in his qui a nativitate naturaliter
sunt stolidi.
Ad quartum dicendum, quod licet semen non habeat in se infectionem
culpae in actu, habet tamen in virtute; sicut etiam patet quod ex
semine leprosi generatur filius leprosus, quamvis in ipso semine non
sit lepra in actu: est enim in semine virtus aliqua deficiens, per
cujus defectum contingit defectus leprae in prole. Similiter etiam ex
hoc ipso quod in semine est talis dispositio, quae privatur illa
impassibilitate et ordinabilitate ad animam, quam in primo statu corpus
humanum habebat, sequitur quod in prole, quae est susceptiva
originalis peccati, efficiatur originale peccatum in actu.
Ad quintum dicendum, quod anima non inficitur per infectionem
corporis, quasi corpore agente in animam; sed per quamdam
collimitationem unius ad alterum: quia forma recipitur in materia
secundum conditionem ipsius materiae, cum omne quod est in altero, sit
in eo per modum recipientis: et ideo ex hoc ipso quod corpus illa
virtute privatur qua perfecte erat subjicibile animae, sequitur etiam
quod anima illa virtute careat qua perfecte corpus subditum regat: et
talis defectus originalis justitiae, culpa est naturae, prout
consideratur consequens ex voluntate alicujus habentis naturam, ex quo
natura traducta est.
Ad sextum dicendum, quod injustum esset quod filius pro peccato patris
poenam sentiret, nisi etiam peccatum patris in filium transiret, ut
jam filius non pro peccato patris, sed pro peccato proprio, quod
originaliter trahit, puniatur.
|
|