|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod originale peccatum non
sit concupiscentia, ut in littera dicitur. Nihil enim est causa sui
ipsius. Sed peccatum originale est causa concupiscentiae, ut patet ex
verbis apostoli Rom. 8, 8: peccatum occasione accepta per mandatum
operatum est in me omnem concupiscentiam. Ergo peccatum originale non
est concupiscentia.
2. Praeterea, nihil naturalium potest dici peccatum vel malum. Sed
concupiscibilis vis in homine est virtus naturalis. Ergo ipsa non
potest dici peccatum originale. Sed ipsa est per quam homo habilis est
ad concupiscendum. Ergo concupiscentia qua sumus habiles ad
concupiscendum, non est peccatum originale, ut in littera dicitur.
3. Praeterea, sicut per motum concupiscibilis perturbatur judicium
rationis, ita et per motum irascibilis. Sed peccatum originale
consistit in deordinatione ipsius animae, secundum quod inferiora
superioribus non obediunt. Ergo non solum concupiscentia, sed simili
ratione iracundia peccatum dici debet originale.
4. Praeterea, defectus qui ex origine trahitur, rationem culpae non
habet, ut dictum est, nisi secundum quod ex voluntate habentis naturam
consequitur. Sed multi defectus corporales ex voluntate illa
consequuntur, ut necessitas moriendi, et hujusmodi. Ergo non solum
concupiscentia, sed quodlibet istorum debet dici peccatum originale.
5. Praeterea, inter alia quae homo per peccatum amisit, etiam
scientia illa privatus est qua in primo statu pollebat. Sed defectus
scientiae ignorantia dicitur. Ergo ignorantia originale peccatum dici
debet, et non solum concupiscentia.
1. Sed contra est quod dicitur in Glossa Rom. 6: non regnet
peccatum in vestro mortali corpore, idest fomes peccati. Fomes autem
peccati concupiscentia est. Ergo peccatum videtur ipsa concupiscentia
esse.
2. Praeterea, sicut se habet concupiscentia actualis ad actuale
peccatum, ita se habet concupiscentia originalis ad originale
peccatum. Sed concupiscentia actualis est ipsum actuale peccatum.
Ergo et concupiscentia quae per originem trahitur, est originale
peccatum.
Respondeo dicendum, quod in quolibet peccato est invenire aliquid
quasi formale, et aliquid quasi materiale. Si enim consideremus
peccatum actuale, ipsa substantia actus deordinati materialiter in
peccato se habet: sed deordinatio a fine, formale in peccato est,
quia ex hoc rationem mali praecipue habet; unde dicitur, quod
conversio ad bonum commutabile, est ibi sicut materiale, et aversio a
bono incommutabili, est sicut formale: et hoc contingit ex hoc quod
etiam in actu perfectio virtutis ex ordine ad finem est forma actus.
Sicut autem peccatum actuale consistit in deordinatione actus, ita
etiam peccatum originale consistit in deordinatione naturae. Unde
oportet quod ipsae vires deordinatae, vel deordinatio virium, sint
sicut materiale in peccato originali; et ipsa deordinatio a fine sit
ibi sicut formale. Illa autem pars quae per se nata est conjungi
fini, est ipsa voluntas, quae habet ordinem finis omnibus aliis
partibus imponere; et ideo destitutio ipsius voluntatis ab illa
rectitudine ad finem quam habuit in institutione naturae, in peccato
originali formale est: et hoc est privatio originalis justitiae.
Vires autem appetitus sensibilis sunt natae recipere ordinem ad finem
ab ipsa voluntate, secundum quod sibi subjectae sunt; et ideo
subtractio illius vinculi quo quodammodo sub potestate voluntatis rectae
detinebantur, materiale in peccato est. Ex hac autem subtractione
sequitur quod unaquaeque vis in suum objectum inordinate tendat,
concupiscendo illud; et ideo concupiscentia qua habiles sumus ad male
concupiscendum, peccatum originale dicitur, quasi materiale in peccato
originali existens. Est enim considerare materiale et formale in
actibus moralibus sicut in rebus artificialibus, in quibus materia de
toto praedicatur; ut possit dici, cultellus est ferrum: et similiter
de peccato praedicari potest illud quod est materiale in ipso; et per
hunc modum peccatum originale concupiscentia dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod concupiscentia dicitur dupliciter;
scilicet ipse actus concupiscendi et ipsa habilitas ad concupiscendum,
et actus ex habilitate causatus; unde non est inconveniens, si
peccatum originale, quod concupiscentiam actualem causat, habitualis
concupiscentia esse dicatur.
Ad secundum dicendum, quod differt dicere potentem et habilem: quod
enim aliquis sit potens concupiscere, est ex potentia concupiscibili;
sed quod sit habilis ad concupiscendum, est ex aliquo habitu, vel ex
eo quod per modum habitus se habet. Contingit enim ut etiam privatio
aliqua habilitatem quamdam relinquat, in quantum privatur aliquid quod
impedimentum praestare posset: et ita dicitur concupiscentia habitualis
esse peccatum originale, non quidem vis concupiscibilis, neque iterum
aliquis habitus qui aliquid positive dicat; sed ipsa habilitas quae
relinquitur in inferioribus viribus ad inordinate concupiscendum, ex
hoc quod ab appetitu subtrahitur retinaculum rationis, quo detinebatur
ne effrenate posset in sua objecta tendere.
Ad tertium dicendum, quod concupiscentia non dicitur esse materiale in
peccato, secundum quod denominatur a vi concupiscibili, quae contra
irascibilem dividitur; sed secundum quod sumitur ab appetitu
sensualitatis, qui in utramque vim dividitur, scilicet irascibilem et
concupiscibilem.
Ad quartum dicendum, quod ut in 2 Physic. dicitur, peccatum
contingit in his quae ad finem ordinata sunt, secundum quod a suo fine
deficiunt; et ideo in partibus animae in illis praecipue est peccatum
hominis secundum quas homo ordinatur in finem: et quia appetitus est
tendens in finem, ideo in appetitu praecipue peccatum consistit. Ad
finem autem hominis ordinatur appetitus rationis, qui est voluntas,
immediate; appetitus autem sensibiles mediate, inquantum scilicet
ordinem finis ex voluntate rationis recipiunt, propter quod dicuntur
aliqualiter rationi obaudibiles, ut philosophus dicit in fine 1
Ethic.; et ideo defectus ordinis in appetitu voluntatis est formale
et completivum originalis peccati, quod est privatio rectitudinis
voluntatis, quae inerat secundum originalem justitiam; defectus autem
ordinis in appetitu inferiori, est materialiter in peccato se habens;
et hoc est concupiscentia, ut dictum est: et ideo nullus alius
defectus naturae ex parte rationis nec ex parte sensibilis partis
originale peccatum dicitur, nisi concupiscentia sicut materiale, et
privatio originalis justitiae sicut formale.
Ex quo patet responsio ad quintum: quia ignorantia non per se respicit
voluntatem; unde etiam defectus ille sicut et alii retinent rationem
poenae sed non culpae: et si inveniatur ignorantiam originale peccatum
dici, intelligendum est de ignorantia privante illam scientiam quae
includitur in originali justitia: nullus enim est justus vel
temperatus, qui non sit prudens, ut in 6 Eth. dicitur: et ad hoc
attendens Socrates dixit, omnem virtutem esse scientiam, et omne
vitium esse ignorantiam, ut ibidem narratur.
|
|