|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod alimentum in veritatem
humanae naturae non transeat. Quidquid enim sumptum emittitur, ad
veritatem humanae naturae non pertinet, quae semper eadem manet. Sed
omne quod per os sumitur, in ventrem vadit, et in secessum emittitur,
ut dicitur Matth. 15. Ergo nutrimentum quod per os sumitur, in
veritatem humanae naturae non transit.
2. Praeterea, veritas uniuscujusque rei est in eo quod secundum
speciem est. Illud autem quod per modum nutrimenti advenit, per modum
materiae se habet, ut in 2 de Gener. dicitur. Sed caro secundum
materiam non fit caro secundum speciem, ut ex 50 de Gener. patet.
Ergo nutrimentum in veritatem humanae naturae non transit.
3. Praeterea, illud ad veritatem humanae naturae pertinet in quo
calor conveniens radicatur. Sed tale humidum, ut medici dicunt,
consumptum non restauratur, ut patet in his qui tertia specie hecticae
laborant, quae incurabilis est ex eo quod tale humidum non
restauratur. Cum igitur omne illud in quod alimentum convertitur,
post consumptionem restaurari possit, videtur quod nutrimentum in id
quod proprie ad veritatem humanae naturae pertinet, non mutetur.
4. Praeterea, omne id in quod cibus convertitur, etiam per calorem
continuo agentem dissolvitur, ut fluens et refluens idem judicetur.
Sed non potest esse quod totum quod est in corpore, sit fluens et
refluens, ut probabitur. Ergo oportet aliquid in corpore esse
manens, in quod alimentum non convertatur. Hoc autem praecipue ad
veritatem humanae naturae pertinet. Ergo alimentum in id quod per se
est de veritate humanae naturae, non mutatur. Probatio mediae. Si
non esset aliquid permanens fixum in corpore humano, tunc contingeret
quod quaelibet pars ejus posset evanescere, aliquo alio in ejus locum
substituto; et per eamdem rationem sic contingeret in toto sicut in
qualibet ejus parte. Contingeret ergo quod de illa materia quae primo
fuit in corpore alicujus hominis, nihil in fine remaneret. Sed
varietas individui est ex varietate materiae. Ergo non esset unus
numero homo in fine vitae et in principio; quod est absurdum.
5. Praeterea, nulla virtus naturalis debilitatur multiplicata
materia sibi convenienti: sed solum per admixtionem alicujus extranei.
Sed virtus conversiva in homine debilitatur in fine vitae, alias homo
in infinitum posset augeri et vivere. Ergo hoc contingit per
admixtionem extranei. Sed nihil admiscetur ad materiam illam in qua
virtus conversiva prius fundabatur nisi quod est ex alimento generatum.
Ergo hoc quod est ex nutrimento generatum est extraneum ei in quo
veritas naturae fundatur, et sic idem quod prius.
6. Praeterea, natura facit unumquodque faciliori modo quo fieri
potest. Deus autem multo ordinatius quam natura operatur. Cum igitur
facilior modus augmentandi aliquid sit per multiplicationem materiae
quam per conversionem alterius in id quod augetur, videtur quod iste
modus divinae providentiae competat, ut scilicet corpus humanum
augeatur nullo exteriori in illud transeunte, sed sola ejus materia
multiplicata; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, ea quae sunt unius speciei, per eamdem rationem suum
complementum consequuntur. Sed quidam parvuli defuncti in
resurrectione perducentur in completam quantitatem, non per
multiplicationem nutrimenti sed per multiplicationem materiae. Ergo
etiam hoc modo alii homines in quantitatem completam perducentur; et
sic idem quod prius.
1. Sed contra est, quia, secundum philosophum 50 de Generat.,
nihil nutrit carnem nisi quod est potentia caro. Sed omne quod est in
potentia ad aliquid, mutatur in id per actionem ejus quod est in actu.
Ergo nutrimentum in illam carnem quae ad veritatem naturae pertinet
transmutatur.
2. Praeterea, nutrimentum in principio est dissimile, sed in fine
est simile: cum nihil nisi suo simili nutriatur et foveatur. Sed illa
sunt similia quae eamdem formam communicant. Cum igitur veritas
naturae a forma sit, videtur quod illud quod nutrit, in fine ad
veritatem naturae ipsius nutriti perducatur.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt multae opiniones. Quidam
posuerunt, ut in littera Magister sentire videtur, quod illud quod ex
parentibus decisum est, est illud solum in quo veritas hominis nati
consistit. Hoc autem in majorem quantitatem excrescit omnino
salvatum; ita quod nihil sibi additur, ut majorem quantitatem
recipiat; sed tota quantitas hominis completi per multiplicationem
illius materiae efficitur: et hoc tantum esse dicunt quod in
resurrectione resurget; reliquum autem quasi superfluum deponetur.
Ponunt etiam, alimenti sumptionem necessariam esse, non quidem ad
augmentum ut nutritiva augmentativae deserviat, neque iterum ad
restaurationem deperditi, sed solum in fomentum caloris naturalis,
sicut quando liquefit aurum, admiscetur sibi plumbum, ne aurum
consumatur, sed solum plumbum. Haec autem positio irrationalis
videtur ex duobus; scilicet ex parte ejus quod augetur, et ex parte
alimenti quod advenit. Non enim potest fieri augmentum, nisi secundum
hoc, quod materia quae primo est terminata sub parvis dimensionibus,
postmodum ad majores dimensiones perducitur. Hoc autem non potest
fieri nisi dupliciter: vel ita quod de materia sit tantum sub magnis
dimensionibus quantum sub parvis; et talis mutatio de parvo in magnum
necessario fit per rarefactionem: densum enim et rarum in hoc differunt
quod in raro est parum de materia sub magnis dimensionibus, et in denso
multum sub parvis, ut ex 4 Physic. patet. Vel ita quod plus de
materia sit sub magnis quam sub parvis. Hoc autem non potest
contingere, nisi vel quia est materia de novo creata, vel per hoc quod
illud quod erat materia alterius corporis, efficitur materia hujus, in
hoc illo corpore transmutato. Unde etiam Augustinus super Genes. ad
litteram Lib. 10 dicit, quod nihil est absurdius quam putare ullum
esse corpus quod, manente naturae suae quantitate undique crescat,
nisi rarescat, cum nullum fiat augmentum corporis nisi per additionem
vel rarefactionem. Augmentum autem corporis humani constat quod per
rarefactionem non fit: nec iterum per additionem materiae de novo
creatae, quia materiam omnium simul creavit Deus, ut sancti dicunt.
Restat ergo ut fiat augmentum humani corporis per hoc quod additur
materia quae suberat formae alterius corporis, illo corpore in corpus
humanum secundum veritatem converso: et hoc est nutrimentum. Nec
potest exponi dictum Augustini, ut quidam dicunt, quod Augustinus
loquatur secundum communem modum quo res crescunt: quia secundum hoc
probatio sua contra Tertullianum nihil valeret, qui ponebat animam
crescere, sed nullo modo diminui. Magis autem communis est modus
augmenti quo corpus humanum crescit, quam quo anima cresceret: simul
enim, etiam secundum Tertullianum, crescente corpore crescit anima.
Nec iterum potest dici, sicut dicunt, quod facienda est vis in hoc
quod dicit: manente sua quantitate; ut sit sensus: corpus manens in
sua quantitate, ita quod quantitas ejus non sit augmentata neque per
additionem neque per multiplicationem, non crescit nisi per
rarefactionem. Cum igitur augmentum proprie sit quantitatis, non
potest intelligi quod corpus crescat, et maneat ejus quantitas secundum
eamdem dimensionem; sed oportet intelligi quod dicit, manente
quantitate naturae suae, ut nulla quantitas adjiciatur, vel quae
ejusdem naturae sit, sicut aurum adjungitur auro, vel quae eamdem
naturam in ipsa conjunctione accipiat, sicut cibus advenit carni.
Unde per hoc quod dicitur: manente naturae suae quantitate, non
removetur nisi additio similis in natura. Si enim intenderet removere
multiplicationem, tunc probatio sua nihil valeret: quia multo
probabilius posset dici, si anima esset corpus, quod per
multiplicationem quam ponunt, cresceret, quam dicatur de corpore
hominis: quia spiritualior est. Ex parte autem ejus quod additur,
apparet etiam falsitas: quia si sumptio alimenti non esset per se
intenta a natura, sed per accidens tantum, ut scilicet alicui nocivo
occurreret, scilicet calori naturali digerenti, et si transmutatio
cibi non esset per se necessaria ad corpus humanum; tunc calor
convertens esset superfluus: et sic in operibus naturae a Deo
institutae multa superflua invenirentur. Sustinentes tamen hanc
positionem tres modos adinveniunt in ejus assertionem, quorum quemlibet
facile est confutare. Quidam namque dicunt, quod haec talis
multiplicatio fit miraculose operatione divina, sicut etiam panes
evangelici multiplicati sunt, Joan. 6. Sed istud expressam
continet falsitatem, dum opus naturae in miraculum convertitur. Et
praeterea etiam in illorum panum multiplicatione non est remotum, immo
forte est necessarium, factam fuisse additionem materiae per
conversionem aliorum corporum in panes virtute divina. Istam autem
conversionem cibi in carnem veram, natura facere potest, quae
transmutat id quod est in potentia in id quod est in actu; quamvis,
successive compleat quod Deus subito facit. Quod autem naturae
possibile est, operationi naturae a Deo committitur, qui unicuique
dat perfectionem secundum quod capax est; unde non oportet ad miraculum
confugere. Alii dicunt, quod cum in corpore humano sit multum de
quinta essentia, multiplicatio corporis humani est, secundum quod
multiplicatur quinta essentia; unde sicut lux solis multiplicatur in
seipsa diffusa per aerem; ita etiam corpus humanum sine additione
alicujus extrinseci. Sed haec adinventio continet duas falsitates.
Prima est, quia corpus quintae essentiae non venit in compositionem
humani corporis nisi secundum virtutem tantum: cum neque sit
commiscibile, neque divisibile, neque extra locum proprium possit
esse. Secunda est, quia diffusio lucis non est per multiplicationem
alicujus materiae, cum lumen non sit corpus; sed est multiplicatio
formalis tantum; sicut est etiam in qualibet alteratione et
generatione, quod agens multiplicat formam suam in materia. Alii vero
alium modum adinveniunt: dicunt enim quod materia prima, quantum in se
est, caret omni quantitate et forma; ergo aequaliter se habet ad
recipiendum omnes quantitates, sicut ad recipiendum omnes formas.
Unde quantumcumque parum sit de materia prima in quovis parvo corpore,
potest recipere quantamlibet quantitatem; adeo quod ex grano milii
totus mundus fieri potest. Nec mirum, cum ex materia punctali totus
mundus sit factus; cum enim materia quantitate careat, indivisibilis
est, et ad modum puncti se habens. Iste autem modus multipliciter
deficit. Primo, quia imaginatur indivisibilitatem materiae ad modum
puncti, ut sic ex materia mundus sit factus per quamdam quasi
extensionem, sicut si res parva in magnam extendatur. Hoc autem non
est verum. Materia enim dicitur indivisibilis per negationem totius
generis quantitatis. Punctus autem est indivisibilis sicut quantitatis
principium, situm determinatum habens. Unde ex materia res quanta
efficitur, non per extensionem (loquendo de materia prima) cum
extensio non sit nisi ejus quod alicujus quantitatis erat, sed per
quantitatis susceptionem. Secundo, etsi prima materia, prout in se
consideratur, nullam quantitatem habeat, non tamen sequitur quod sit
in potentia respectu cujuslibet quantitatis imaginabilis. Cum enim
quantitates determinatae et omnia alia accidentia secundum exigentiam
formae materiam recipiant, eo quod subjecta materia cum forma est causa
eorum quae insunt, ut in 1 Physic. dicitur, oportet quod materia
prima ad nullam quantitatem sit in potentia, nisi quae competat formae
naturali, quae in materia esse potest. Materia vero prima non est in
potentia ad alias formas nisi ad illas quae sunt in rerum natura, vel
per principia naturalia educi possunt. Si enim esset aliqua potentia
passiva in materia cui non responderet aliqua potentia activa in rerum
natura, illa potentia passiva esset superflua, ut Commentator dicit:
et ideo materia prima non est receptibilis majoris quantitatis quam
quantitatis mundi: propter quod in 3 Phys. dicitur, quod non est
possibile magnitudinem augeri in infinitum, loquendo naturaliter.
Tertio, quia si materia eadem quae primo sub parvis dimensionibus
erat, sub majoribus dimensionibus fiat, non potest hoc accidere nisi
per rarefactionem, ut dictum est: et iste modus non competit in
augmentatione corporis humani, ut per se patet. Quarto, quia quando
loquimur de materia existente in hac re, jam dimittimus considerationem
materiae absolute: non enim potest accipi illud materiae quod est in
hac re, nisi secundum quod est divisum ab illa parte materiae quae est
in re alia. Divisio autem non accidit materiae, nisi secundum quod
consideratur sub dimensionibus saltem interminatis: quia remota
quantitate, ut in 1 Physicor. dicitur, substantia erit
indivisibile. Unde consideratio materiae hujus rei est consideratio
non materiae absolute, sed materiae sub dimensione existentis. Unde
non oportet ut quod convenit materiae in quantum est absoluta et prima,
conveniat materiae existenti in hac re, prout accipitur ut in hac re
existens: quia ex hoc ipso receditur a consideratione materiae primae.
Unde materia quae est in hac re existens, non est in potentia ad totam
quantitatem mundi, sed usque ad determinatum quid, quantum per
rarefactionem potest consequi; et hoc non excedit raritatem ignis;
quia nulla raritas potest esse major, ut Commentator in 4 Physic.
dicit. Et sic patet quod haec positio tam in se falsitatem continet
quam etiam in modis adinventis ad ejus expositionem. Et ideo aliorum
positio est, concedentium quidem cum primis quod aliquid est in humano
corpore, et similiter in aliis corporibus quae nutriuntur, quod quidem
semper manet fixum toto tempore vitae, secundum determinatam partem
materiae (in quo principaliter veritatem humanae naturae consistere
dicunt): aliquid autem est aliud quod superfluit et refluit; id est
advenit et consumitur: hoc autem est quod ex cibo generatum est.
Differunt tamen a primis in hoc quod dicunt, sumptionem alimenti non
solum in fomentum caloris naturalis necessariam esse, sed etiam in
augmentum quantitatis: non enim posset illud quod primo a generantibus
decisum est (quod quidem permanens esse dicunt) in tantam quantitatem
extendi, quanta est quantitas humani corporis, nisi adderetur aliqua
materia quae simul cum materia praeexistente quantitatem totam reciperet
sine aliqua rarefactione. Et hoc quidem quod est permanens, dicitur
diffundi per totum, et similiter illud quod est adveniens et recedens
ad modum qui contingit in mixtione vini et aquae; vinum enim non
excrescit in majorem quantitatem nisi per additionem aquae, quae quidem
in vinum convertitur; ita tamen quod virtus vini semper in illa parte
materiae manet magis quae prius sub forma vini erat. Et secundum hoc
ponunt isti, quod illud quod est ex alimento generatum, non est omnino
alienum a veritate humanae naturae, sicut primi dicebant; sed est
secundario ad ipsam pertinens, secundum quod est necessarium ad debitae
quantitatis complementum; unde non totum hoc in resurrectione deponitur
quod ex alimento conversum est, sed reservabitur tantum quantum expedit
ad perfectionem quantitatis. Et hujusmodi positionis primus auctor
invenitur Alexander Commentator, ut Averroes in libro de Gener.
dicit. Sed istud non videtur veritatem habere; cum enim de natura
caloris sit ut humorem consumat (caloris dico ignei), oportet quod
calor ignis, qui est instrumentum animae vegetabilis, ut in 2 de
Anim. dicitur, indifferenter quantum in se est omne humidum
consumat; unde non potest efficax ratio inveniri quare aliquod humidum
signatum permaneat in tota vita. Et praeterea secundum hoc sumptio
alimenti non esset primo et per se necessaria ad restaurationem
deperditi, sed solum ad augmentum. Constat tamen quod opus augmenti
praesupponit opus nutrimenti, et illud tantum nutritur in quo
deperditio facta est ejus quod per nutrimentum restauratur; unde si non
esset consumptio nisi ejus quod propter augmentum principaliter
assumitur, nutrimentum non esset nisi per augmentum. Et praeterea
concedi potest quod illud quod in carnem convertitur per virtutem
formativam in principio generationis, ad majorem perfectionem speciei
perducitur quam illud quod postmodum per actum nutritivae convertitur;
cum semper inveniatur generatio alicujus quod per se generatur, esse
perfectior quam illa qua aliquid accipit speciem alicujus per
immixtionem ad illud: quia quod immiscetur, aliquo modo alterat
naturam ejus cui admiscetur, ut patet in vino quod in vite generatur et
quod ex admixtione aquae ad vinum accrescit. Et sic etiam videmus quod
ex humido nutrimentali adveniente immutatur corpus nutritum ut
assequatur in aliquo conditiones ciborum ex quibus nutritur. Oportet
tamen ad hoc quod fiat nutritio vel augmentum, quod hoc carnis quod ex
cibis generatum est, cum carne praeexistente misceatur. Quandocumque
autem fit mixtio aliquorum differentium vel secundum contrariam
qualitatem vel secundum puritatem et impuritatem ejusdem, mixtione
completa non retinet unumquodque qualitatem propriam: alias admixtio
esset ex rebus salvatis, et esset compositio tantum: sed oportet ut
totum simul unam formam accipiat, quae est medium, ut patet in
mixtione vini et aquae: quia post mixtionem non remanet ibi aliqua pars
signata habens completam virtutem vini et aliquid habens eam debiliter;
sed totum est habens eam mediocriter; unde nec est possibile ut
completo actu nutritivae et augmentativae remaneat aliquid signatum,
complete participans naturam speciei, et aliquid incomplete; sed totum
uniformiter. Assumunt etiam in assertionem suae opinionis
distinctionem philosophi de carne secundum speciem et secundum
materiam, et medicorum de humido nutrimentali et radicali. Sed quod
neutra earum pro eis faciat, in responsione ad argumenta patebit.
Tertia positio est quam ponit Averroes in 1 de Generat., dicens,
quod nihil materiae potest accipi in corpore signatum, quod sit fixum
et permanens; sed totum quidquid est in corpore, potest dupliciter
considerari: vel ex parte materiae, et sic non est permanens; vel ex
parte formae et speciei, et sic est permanens. Comparat enim
Aristoteles in 1 de Generat., transmutationem cibi in carnem
adustioni lignorum. Videmus enim quod si ignis accendatur, et
continue ligna addantur, secundum quod alia consumuntur, forma ignis
semper manebit in lignis; sed tamen materia quaelibet consumitur, alia
materia sibi succedente, in qua species ignis salvabitur: et secundum
hoc, etiam illud quod pertinet ad speciem et formam carnis semper
manebit; quamvis illud quod recipit hanc formam, continue consumatur
et restauretur. Haec autem positio differt a duabus primis in hoc quod
non ponit aliquid materiae posse signari quod semper maneat; sed
quaelibet pars signata, ex hoc quod est materia in ipsa, habet quod
fluat et refluat; ita tamen quod illud quod est formae, semper
maneat. Primae vero opiniones ponebant aliquid materiae signatum
semper esse permanens, in quo primo et principaliter veritas humana
consistebat. Et etiam in hoc differt, quia prima opinio ponebat
alimentum nullo modo in veritatem naturae converti; secunda autem
ponebat converti quidem in id quod est secundo de veritate humanae
naturae, sed non primo; haec autem tertia ponit converti in illud quod
simpliciter et primo est de veritate humanae naturae; quamvis enim
illud quod primo in carnem conversum est, perfectius sit speciem carnis
assecutum quam illud quod ex cibis aggeneratur; tamen adveniente cibo,
in fine digestionis fit admixtio, ut totum uniformiter veritatem
speciei suscipiat sine aliqua distinctione; et secundum hoc etiam patet
quod oportet in resurrectione tantum de eo quod ex alimento aggeneratum
est, resurgere, quantum pertinet ad complementum debitae quantitatis.
Et huic positioni inter omnes magis consentio sine praejudicio
aliarum.
Ad primum ergo dicendum, quod ex illa auctoritate non potest haberi
quod de eo quod per os assumitur, nihil remaneat quod in veritatem
carnis transeat: quia haec dictio omnis non designat totum integrale,
sed totum in quantitate; unde non oportet quod totum per secessum
emittatur, sed quod de quolibet aliquid secedat: et hoc est
necessarium, quia oportet puri ab impuro separationem fieri: nullus
autem cibus assumitur in quo non oporteat aliquid impuritatis esse ex
hoc quod in principio est dissimilis; unde si ad similitudinem reduci
debeat, oportet quod tollantur illae partes secundum quas dissimilitudo
erat. Verbi gratia, si in cibo dominentur partes terrestres magis
quam in eo quod nutritur, oportet id quod terrestre est removeri, et
quod subtilius est assumi: et similiter etiam quaecumque partes magis
dominentur.
Ad secundum dicendum, quod secundum tertiam opinionem non est diversa
caro secundum materiam distincta, quae dicitur caro secundum materiam,
et caro secundum speciem; sed eadem secundum numerum caro dicitur
secundum speciem, inquantum participat formam et proprietates
consequentes speciem; sed secundum materiam dicitur, inquantum ex
materia consistit. Et quod hic sit intellectus Aristotelis, patet ex
verbis Commentatoris exponentis hoc modo et iterum ex verbis philosophi
in littera positis: dicit enim, quod hoc modo est distinguere quod est
secundum speciem et secundum materiam in carne et osse, sicut et in
unoquoque alio quod habet formam in materia. Constat autem quod talis
distinctio non potest fieri in lapide et aqua, ut dicatur pars secundum
speciem quae ex primis generantibus tracta est, et pars secundum
materiam quae ex nutrimento advenit. Et ita patet quod nec in carne et
osse hoc intelligendum est, sed modo praedicto; unde objectio procedit
ex malo intellectu verborum philosophi.
Ad tertium dicendum, quod, secundum medicos, humidum quod ex primis
generantibus trahitur, non oportet ut dicatur radicale, quia semper
remanet distinctum secundum materiam et proprietatem ab humido ex
alimento aggenerato; sed quia calor naturalis in illo humido prius
extitit, et illud quod permiscetur, non participat speciem nisi ex
virtute illius humidi cui permiscetur; unde est quasi radix totius
illius quod postmodum ex alimento convertitur: non autem ita quod
utrumque humidum post finem digestionis ultimae distinctum remaneat;
sed totum permixtum accipit unam proprietatem; et utraque materia,
scilicet quae prius suberat primo humido, et secundo advenienti,
aequaliter se habet ad hoc quod transeat, et ad hoc quod virtutem
speciei participet. Nec dicitur consumi humidum radicale propter
discessum talis materiae, sed propter hoc quod non permanet proprietas
quam totum mixtum habebat ex virtute primi humidi; tunc enim non potest
fieri restauratio, quia virtus speciei non manet; sicut etiam si tota
manus amputetur, non restauratur per nutrimentum, quia non manet
virtus speciei determinata huic organo: et propter hanc etiam causam
dicuntur quaedam membra ex humido radicali composita, non quod nihil
nutrimenti in substantiam illorum membrorum transeat, cum quodlibet
membrum corporis proportionabiliter augeatur; sed quia in illis membris
principaliter virtus speciei consistit, quae est ex humido radicali;
nec potest aliqua abscissio ab eis fieri quin auferatur virtus speciei
quantum ad aliquam partem determinatam: et propter hoc etiam talia
membra decisa non sanantur.
Ad quartum dicendum, quod cum illud quod advenit ex alimento
aggeneratum, sit permixtum ei quod prius erat, et similiter unum
effectum ex ambobus sit, semper fit deperditio in utroque
proportionaliter; unde oportet quod et de utroque remaneat
proportionaliter; et ideo nunquam contingit quod totum illud quod prius
erat, abscedat, ita quod nihil prioris materiae remaneat; sed semper
manet aliquid; et illud quod advenit, est unum cum eo quod praeerat,
effectum; et ideo est materia una et individuum unum per totam vitam;
sicut patet etiam in igne qui nutritur lignis; semper enim manet unus
numero ignis, quamvis aliquibus lignis appositis alia consumantur:
quia illud quod advenit, semper efficitur unum cum eo quod praeerat;
et magis esset simile, si fieret commixtio secundum totum, sicut est
in nutrimento. Secus autem esset, si ex materia adveniente
generaretur ignis vel caro seorsum: tunc enim propter omnimodam
diversitatem materiae esset etiam diversitas secundum numerum.
Ad quintum dicendum, quod illud quod ex nutrimento aggeneratur, non
ita perfecte consequitur naturam speciei sicut illud quod primo per
virtutem formativam in carnem vel os conversum est; tum quia prima
generatio erat carnis secundum se, secunda autem est carnis in alio
quasi per commixtionem: tum etiam quia quanto virtus animae magis
diffunditur et spargitur, debilior redditur; ut patet in corde, quod
quanto majus est, tanto minus calidum est; unde animalia habentia
magnum cor sunt timida naturaliter, ut philosophus in Lib. 13 de
animalibus dicit; et ideo aliquo modo est extraneum, et propter hoc,
permixtum ei quod prius erat, est causa debilitatis virtutis; sicut
aqua admixta vino, ut ponit exemplum philosophus in 1 de Generat.;
et ideo ad ultimum oportet quod sequatur diminutio et corruptio.
Ad sextum dicendum, quod modus ille, scilicet per multiplicationem
materiae, non est possibilis, ad minus naturae; quae quoniam non
secundum se totam agit, sed secundum formam tantum, ideo multiplicat
tantum formam, et non materiam: et propter hoc, ut opus naturae
servaretur, oportuit modum illum in augmento esse qui virtuti naturae
competat.
Ad septimum dicendum, quod omnia quae sunt ejusdem speciei,
operatione naturali uno modo suam perfectionem consequuntur. Si tamen
unus naturaliter id consequatur, et alius per miraculum, non erit idem
modus: sicut in caeco nato qui per miraculum illuminatur, qui alio
modo habet visum ab eo qui videns nascitur. Ita etiam illi qui pueri
moriuntur, per miraculum ad debitam quantitatem pervenient. Nec tamen
oportet quod illud miraculum fiat per multiplicationem materiae, sed
per additionem exterioris materiae. Qui autem usque ad perfectam
aetatem vivunt, naturali operatione ad perfectam quantitatem
perveniunt. Unde non oportet quod sit utrobique idem modus; et si
esset idem, non sequeretur quod hoc esset per multiplicationem
materiae.
|
|