|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod semen non sit ex eo
decisum quod ex alimento aggeneratum est. Augustinus enim dicit, quod
secundum corpulentam substantiam omnes fuimus in Adam, et etiam
secundum seminalem rationem, praeter Christum, qui in eo tantum
secundum corpulentam substantiam fuit. Sed corpulenta substantia
nostra non venit a parentibus nisi mediante semine. Ergo oportet quod
semen quod ex primo parente traducitur, non sit ex eo decisum quod ex
alimento conversum est, sed ex eo quod ipse a suo parente acceperat;
ut sic corpulenta substantia nostri corporis a primo parente decisa
inveniatur.
2. Praeterea, secundum Damascenum, generatio est opus naturae, ex
substantia generantis producens id quod generatur. Sed illud quod est
superfluum alimenti, non est de substantia generantis. Ergo si ex hoc
tantum generatio fieret in hominibus, non esset vera generatio.
3. Praeterea, ex subtractione alicujus superflui non sequitur
alicujus debilitatio, sed magis alleviatio. Ex seminis autem
emissione debilitatur generans. Ergo semen non est ex superfluo
alimenti, sed ex ipso humido radicali decisum.
4. Praeterea, filius pro tanto assimilatur patri magis quam alii
homini, quia generatur ex semine quod ab eo traducitur. Sed natus
quandoque non solum patri, sed etiam avo assimilatur, vel proavo,
etiam usque ad multas generationes, ut philosophus in 15 de
animalibus dicit. Ergo oportet quod semen exeat non solum a patre,
sed etiam ab avo et proavo. Sed humidum nutrimentale nunquam fuit nisi
in patre. Ergo non est ex humido semen decisum, sed magis ex illo
radicali quod pater ab avo traxit, et avus a proavo.
5. Praeterea, id quod est de substantia alicujus, magis est
proximum sibi quam hoc quod est ab ejus substantia alienum. Sed id
quod est ex alimento conversum, non fuit radicaliter de substantia
ipsius generantis, fuit autem de substantia radicali alicujus
animalis, cujus carnes comestae sunt, ut bovis et porci. Ergo major
erit cognatio et similitudo ad bovem et porcum, quam ad patrem suum.
Hoc autem est inconveniens. Ergo semen non est ex humido nutrimentali
decisum.
6. Praeterea, sit ita quod aliquis tantum ex carnibus humanis
vescatur; et ut quaestio sit gravior, ponatur etiam quod ex ipsis
embryis etiam generet aliquem, qui etiam simili modo nutriatur. Inde
sic arguo. Humidum radicale cujuscumque hominis est illud quod ex
parentibus traxit. Si ergo semen ex quo conceptus est iste natus, ex
humido nutrimentali sit, humidum radicale ejus oportet quod sit de
substantia aliorum quorum carnes comestae sunt. Si ergo, secundum
Augustinum, resurget caro comesta ab aliquo, in eo in quo primo
fuit, tunc totum humidum radicale resurget in illis quorum carnes a
patre ejus comestae sunt: et similiter humidum nutrimentale, quorum
carnes ipse comedit. Ergo nihil istius resurgeret; et sic non omnium
esset resurrectio, quod est contra fidem nostram. Ergo impossibile
est quod semen ex humido nutrimentali sit decisum; et ita non videtur
esse superfluum alimenti.
1. Sed contrarium hujus ostendit philosophus in 15 de animalibus,
duabus rationibus, et tribus signis. Prima ratio est per divisionem
sic. Quidquid est in corpore animalis, vel est naturaliter, vel
occasionaliter sive per accidens in eo. Sed semen non est
occasionaliter, sicut sunt putredines et sanies vulnerum: quia illud
quod est per accidens, non consequitur totam speciem, sicut semen in
omnibus invenitur. Ergo est ibi naturaliter. Sed omne quod est
naturaliter in corpore, vel est pars, sicut caro et nervus; vel est
superfluum, sicut lac et urina, et hujusmodi. Sed semen non est
pars, cum non sit nec pars organica, quia semen est simile in toto et
in parte, quod partibus organicis non convenit: nec iterum est de
partibus consimilibus, cum in constitutionem membri non veniat, sicut
partes consimiles in constitutionem membrorum organicorum. Restat ergo
quod sit superfluum alimenti. Secunda ratio est, quia si semen non
est superfluum, oportet quod sit dissolutum a membris. Omne autem
resolutum vel decisum ex animali, corrumpitur, et amittit naturam
suam. Ergo semen amitteret naturam membrorum, ex quibus decideretur,
et virtutem; et ita virtute seminis non posset generari aliquid simile
illis membris: quia oportet quod forma generati sit in generante, ad
minus virtualiter. Item ponit tria signa ad hoc ibidem: quorum unum
est quod nullum dissolutum a corpore, habet locum determinatum in
corpore, sed vagatur per corpus. Semen autem habet determinatum locum
in corpore, sicut aliae superfluitates, scilicet vias seminales, et
quasi in eadem parte corporis in qua sunt loca aliarum superfluitatum.
Ergo semen est superfluum, et non decisum de substantia membrorum.
Secundum signum est, quia natura alleviatur per emissionem superflui,
nunquam autem per dissolutionem ejus qui est de substantia membri. Sed
quandoque alleviatur natura per emissionem seminis. Ergo semen non est
quid dissolutum a membris, sed superfluum. Tertium signum est, quod
ubi invenitur minus de superfluo alimenti, ibi invenitur minus de
semine: et propter hanc causam in pueris non est semen, quia
superfluum nutrimenti in augmentum convertitur; propter hanc etiam
causam etiam pingues homines sunt pauci seminis et paucae generationis,
quia superfluum alimenti convertitur in pinguedinem: propter hoc etiam
animalia majoris quantitatis habent minus de semine secundum
proportionem corporis sui, et sunt paucae generationis, quia indigent
multo nutrimento; et ideo parum potest in eis esse superfluum, ut
patet in elephante. Si autem esset semen dissolutum, deberet esse e
contrario; quia ex majori corpore potest fieri major dissolutio. Ergo
semen non est quid dissolutum, sed superfluum alimenti.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Una opinio
est, quod semen est quaedam pars decisa ab eo quod est de substantia
membri, ita quod tota substantia seminis est ex humido radicali, ex
quo primo et principaliter substantiam membrorum componi dicunt, quod
ex substantia generantis tractum est: et quia supra substantiam seminis
nihil in generato additur quod sit ad veritatem naturae ipsius
pertinens, ideo secundum eos tantum id quod est de veritate naturae in
filio, fuit in patre de veritate naturae ejus existens; et sic
ascendendo, sequitur, quod quidquid est de veritate naturae in
hominibus omnibus, totum fuerit actualiter in Adam. Haec autem
positio a quibusdam philosophis antiquitus posita est, et etiam a
quibusdam theologis, ut de Magistro in littera patet; alia tamen et
alia ratione ad hoc inclinati. Quidam enim antiquorum philosophorum,
sicut praecipue Anaxagoras, ponebant generationem alicujus non fieri
nisi per congregationem similium partium, quae prius inerant in eo ex
quo fit generatio; ita quod nihil in naturam carnis transiret quod
prius caro non fuerit; unde oportebat ad hoc quod generaretur caro et
os in nato, quod aliquid ex patris carne et ossibus resolveretur; et
sic de aliis partibus, et membris. Quidam etiam qui totam virtutem
agendi materiae attribuere, quam solam naturam rerum esse dicebant, ut
in 2 Physic. patet, non poterant invenire causam assimilationis
filii ad patrem in singulis membris, nisi per hoc quod materialiter
aliquid de singulis membris resolveretur, ex quibus corpus pueri
constituitur. Sed harum rationum radices a philosophis sequentibus
sufficienter improbatae sunt, scilicet quod non solum ex extractione et
congregatione sit generatio, sed etiam per hoc quod materia
transmutatur de forma in formam; ut sic quod prius naturam carnis non
habebat, postmodum caro fiat. Similiter etiam virtus activa non est
ex parte materiae, sed magis ex parte formalis principii. Unde causa
assimilationis filii ad patrem non est convenientia in materia, ut
oporteat membrum fieri de materia quae ex membris patris resolvitur;
cum etiam sit similitudo filii ad patrem in illis ex quibus nullo modo
semen deciditur, sicut in unguibus et capillis; sed causa
similitudinis est virtus formativa, quae in semine relinquitur ex
operatione virtutis formalis ipsius patris agentis in semen. Magister
vero, et alii theologi hoc ponentes, ad hanc positionem inducuntur
propter traductionem originalis peccati, quasi in similem errorem cum
prioribus declinantes, ut non possit esse traductio originalis peccati
in filios a parentibus, nisi secundum hoc quod materia ipsius corporis
filiorum fuit in ipsis parentibus primis, quando peccaverunt; ut sic
assimilatio in corruptione peccati sit secundum convenientiam in
materia, et non secundum rationem virtutis activae: cujus contrarium
expresse Augustinus asserit, dicens, quod non propter hoc in nobis
originale peccatum est, quia ex Adam secundum corpulentam substantiam
propagati sumus, quia sic etiam in Christo originale peccatum
fuisset; sed quia secundum seminalem rationem concupiscentialiter ex
eis descendimus. Unde patet quod rationes quibus haec opinio
asseritur, falsum fundamentum habent. Ipsa etiam positio in se falsa
est. Quod enim illa substantia humani corporis quae in primis
parentibus fuit, in tot diffunderetur, hoc non potest esse nisi tribus
modis: vel per multiplicationem materiae, ut quidam dicunt, vel per
divisionem, quia continuum in infinitum divisibile est, sicut alii
ponunt, vel etiam per mixtionem, secundum alios, sicut augmentatur
vinum per admixtionem aquae. Sed multiplicatio materiae, ita quod
nulla superadditio fiat, sicut ipsi volunt, non potest esse nisi per
modum rarefactionis, ut in praecedenti articulo probatum est; unde
sequeretur quod filius rarius corpus haberet quam pater, et quod tandem
generatio naturaliter finiretur; quia non potest esse rarefactio in
infinitum, nisi metaphorice loquendo, ut in 4 Phys. Commentator
dicit. Idem etiam sequeretur, si per divisionem illa materia quae in
corpore Adae fuit, in tot distributa esset. Corpus enim naturale non
est divisibile in infinitum, sed solum corpus mathematicum, ut ex 3
Physic. ex verbis Commentatoris et philosophi habetur. Unde
oporteret quod necessario deficeret generatio. Et dicitur corpus
mathematicum, corpus consideratum secundum dimensiones quantitativas
tantum, et hoc est corpus in genere quantitatis: hoc enim in infinitum
dividi potest, quia in ratione quantitatis continuae non est aliquid
quod divisioni repugnet. Corpus autem naturale dicitur quod
consideratur secundum aliquam determinatam speciem et virtutem: et hoc
non potest dividi in infinitum, quia quaelibet species determinatam
quantitatem requirit et in plus et in minus: sicut enim dicitur in 2
de anima, omnium natura constantium positus est terminus et ratio
magnitudinis et augmenti: et ideo est invenire minimam aquam et minimam
carnem, ut dicitur in 1 Phys., quae si dividatur, non erit
ulterius aqua et caro. Constat autem quod corpus humanum naturale
corpus est; unde in infinita dividi non potest, ut in infinitum
generatio duret. Praeterea, dato quod corpus naturale dividatur in
infinitum, sicut mathematicum, hoc non posset esse secundum eamdem
quantitatem, sed secundum eamdem proportionem. Si enim a quocumque
corpore finito removeretur quantumcumque parva pars, illa aliquoties
sumpta, mensurat totum, et etiam excedit; unde oportet semper tali
parte sumpta per divisionem, totum corpus tandem consumi. Si autem
accipiatur aliquid a magnitudine semper servata eadem proportione
(verbi gratia ut primo a tota magnitudine abscindatur tertia pars, et
deinde a residuo tertia pars non totius magnitudinis, sed illius
residui, et sic deinceps) nunquam cessabit divisio in infinitum. Sed
tunc oportet quod illud quod accipitur in secunda decisione, sit
secundum quantitatem minus eo quod auferebatur in prima. Primum enim
subtractum erat tertia pars totius; secundum autem tertia pars partis,
et sic deinceps. Unde si hoc modo fiat decisio humidi radicalis, ex
quo semen secundum eos deciditur, oportet quod in semine ex quo
generatur filius, sit minus de humido radicali, quod erat de veritate
naturae, quam in semine ex quo generabatur pater; et ita semen filii
non poterit producere generatum in tanta quantitate, sicut potuit semen
patris; quia omnis virtus naturalis dividitur ad divisionem subjecti,
ut in minori magnitudine sit minor virtus: et ita sequeretur quod
filius semper esset minoris quantitatis quam pater; unde homines jam
pervenissent ad minimam quantitatem, etiamsi primi homines fuissent
gigantes: sequeretur etiam quod filii semper debiliores parentibus
essent; quia quanto aliquid minus habet de eo quod ad veritatem naturae
suae pertinet, debilius est. Similiter etiam non est possibile quod
per mixtionem talem talis augmentatio fiat humanae naturae: quia quando
aliquid parvum alicui maximo admiscetur, non facit mixtionem, ut in 1
de Gener., dicitur; sed solvitur species parvi quod magno additur,
sicut si gutta vini mille amphoris aquae addatur. Unde jam in nobis
nihil de veritate humanae naturae mansisset, sed totum evanuisset quod
de veritate humanae naturae erat, per maximam extranei admixtionem.
Alia opinio est, quae semen non tantum ex humido radicali esse asserit
quod ex parentibus decisum est, sed ex hoc simul cum humido
nutrimentali, quod fuit superfluum alimenti in patre; et hoc totum
erit humidum radicale in filio et ad veritatem naturae humanae in ipso
pertinens primo modo; et sic aliquid de eo quod in nobis est de
veritate humanae naturae, fuit etiam de veritate naturae ex patre
patris, et sic usque ad Adam, per quem modum omnes nos in Adam
secundum corpulentam materiam fuisse asserunt. Sed quamvis haec opinio
evadat quaedam inconvenientium quae ad primam consequuntur non tamen
omnia evadere potest. Primo quia rationes et signa philosophi inducta
evidenter ostendunt quod semen nullo modo est aliquid ex membris
resolutum; unde eisdem rationibus improbatur opinio ponens totum semen
esse quid resolutum, vel partem ejus. Secundo, quia per modum
istum, ut ipsi ponunt esset augmentatio veritatis humanae naturae per
admixtionem; et sic sequerentur inconvenientia quae ad duos modos supra
positos sequuntur: esset enim tunc minus de veritate humanae naturae in
filio quam in patre: quod patet, si alicui vino admisceatur aqua et
admisceatur iterum parti divisae ab illo vino commixto iterum aqua, ut
perveniat ad eamdem quantitatem, et sic deinceps; constat enim quod
semper minus de vino remanebit in secundo quam in primo, et sic tandem
vinum annullaretur. Unde patet quod etiam sequeretur ad hanc
positionem, quod generatio naturaliter deficeret, et quod in nobis jam
quasi veritas naturae humanae et infectio peccati evanuisset. Tertia
opinio est philosophi quod semen sit tantum de superfluo alimenti: vult
enim quod semen non est aliquid resolutum a toto, sed illud quod est
habens naturam ut sit conveniens toti: quod sic potest contingere.
Cum enim omne agens assimilet sibi patiens quantum potest, oportet
quod cibus per virtutem animae agentem in ipsum assimiletur in naturam
corporis, quod ab anima est perfectum: et quanto amplius digeritur,
tanto magis erit virtutem animae participans. Quando igitur venit ad
ultimam digestionem, antequam sit in membra conversum, quasi perfectam
similitudinem totius consecutum est virtute, etsi non actu; et ideo in
eo est virtus per quam potest formari totum corpus. Quando ergo
nutritiva pars ex alimento hoc modo assimilato assumpserit in
nutrimentum membrorum, illud quo ad nutrimentum indigetur, vel ad
augmentum; residuum, quod dicitur ultimae digestionis superfluum,
administrat nutritiva virtuti generativae, et hoc est substantia
seminis; ut sic semen et sit superfluum, inquantum residuum est ab
opere nutritivae, et sit tamen necessarium inquantum indiget eo virtus
generativa; unde dicit philosophus in 15 de animalibus, quod semen
est superfluum quo indigetur. Ita hoc semen per virtutem generativam
ministratum et praeparatum habet naturam ut ex eo generetur totum cum
admixtione ejus quod ex matre ministratur, quidquid sit illud. Et
huic opinioni consentio, quae rationabilior ceteris videtur.
Ad primum ergo dicendum, quod hunc esse in Adam secundum corpulentam
substantiam, potest intelligi dupliciter. Aut ita quod corpus istius
fuerit in Adam, sicut quaedam corpulenta substantia; et hoc modo est
impossibile, nec sic Augustinus intelligit: aut ita quod corpulenta
substantia hujus fuerit in Adam aliquo modo; et hoc verum est, quia
materia propria ex qua corpus humanum formatum est, fuit in Adam
virtute sicut in principio effectivo originaliter. Unde secundum hoc
patet qualiter differat esse in Adam secundum corpulentam substantiam
tantum et secundum rationem seminalem. Ad hoc enim quod corpus humanum
constituatur, oportet duo advenire; scilicet materiam ex qua formatur
corpus, quae dicitur corpulenta substantia, et virtus formans, quae
dicitur ratio seminalis; et utraque originata est ab Adam; et ideo
illi qui ex coitu viri et mulieris generantur, dicuntur fuisse in Adam
originaliter secundum seminalem rationem, et secundum corpulentam
substantiam. Christus autem cujus corpus virtus spiritus sancti
formavit de materia virginis administrata, dicitur in Adam fuisse
secundum corpulentam substantiam tantum.
Ad secundum dicendum, quod si dictum Damasceni intelligatur
universaliter de omni generatione, non oportet quod generatum sit de
substantia generantis materialiter, sed formaliter tantum, non quidem
secundum unam formam in numero, sed secundum unam formam in specie.
Si autem intelligatur specialiter de generatione viventium, sic
generatum est ex substantia generantis, quia ex alicujus decisione,
quod fuit conveniens in substantiam generantis transire: sanguis enim
aliquo modo dicitur esse de substantia generantis, et multo amplius
semen, quod est ad ulteriorem digestionem perductum.
Ad tertium dicendum, quod si per coitum emitteretur solum illud
seminis quod residuum est ab opere nutritivae et augmentativae, nunquam
sequeretur debilitatio; sed ex immoderato coitu aliquando emittitur
etiam id quod necessarium erat ad membrorum nutrimentum; adeo quod
propter immoderantiam coitus, ut in 15 de animalibus dicitur, loco
seminis aliquis sanguinem emittit; ideo oportet quod debilitas naturae
sequatur. Nec mirum, cum etiam ex superflua egestione, vel urina,
debilitetur corpus sicut ex moderata alleviatur.
Ad quartum dicendum, quod assimilatio non est propter convenientiam in
materia; sed propter motum virtutis activae, quo movet in suam
similitudinem: et quia aliquando corrumpitur motus patris in semine,
nascitur filius similis avo et proavo, cujus motus manet, ut 18 de
animalibus philosophus ostendit; et non propter hoc quod materia
corporis nati ex avo et proavo traducatur.
Et per hoc patet responsio ad quintum, quod similiter procedebat ex
hoc quod cognationis causa esset magis ex parte materiae quam ex virtute
activa; cujus contrarium philosophus ostendit in 5 Metaphys.
dicens: magis homo est de genere patris sui quam matris, cum a patre
formam recipiat et a matre materiam.
Ad sextum dicendum, quod in corpore hominis et in corpore embryonis
sunt diversae humiditates magis et minus ad perfectam participationem
speciei accedentes, sicut sanguis, et humiditas in quam ulterius
sanguis digestus convertitur, et ulterius caro et os. Sciendum est
ergo, quod unumquodque resurget in quo magis fuit perfecte participans
naturam speciei: et si in utroque fuit perfecte naturam speciei
participans, resurget in eo in quo primo fuit. Secundum hoc ergo
dicendum est, quod quidquid fuit in illis carnibus quas pater pueri
comedit quod jam ultima conversione assimilatum erat membris, resurget
in eo cujus carnes comestae sunt. Sed quod fuit in illis carnibus de
humiditatibus et humoribus a perfecta assimilatione distantibus,
resurget in puero qui ex illo semine generatur; et in utroque illud
quod deest, supplebitur ex virtute divina. Hoc tamen ad tractatum de
resurrectione magis pertinet.
|
|