|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per originem carnis
peccatum originale a primo parente in posteros transire non possit.
Actio enim personae non extendit se ad naturam: quia persona inferior
et minus est potens quam natura in qua subsistit. Sed origo carnis
debetur ipsi naturae, cum generatio sit ordinata ad conservationem
speciei, et non individui. Ergo peccatum primi parentis per originem
carnis in posteros transire non potuit: quia hoc esse non potuit nisi
per actionem personae natura inficeretur.
2. Praeterea, contrariorum oportet esse idem subjectum. Sed
infectio culpae perfectioni virtutis opponitur. Cum ergo semen
subjectum virtutis esse non possit, nec infectioni culpae subjici
poterit. Caro autem non traducitur nisi mediante semine. Ergo per
modum istum mediante semine non poterit per traductionem carnis
originale peccatum traduci.
3. Si dicatur, quod per libidinem coitus semen inficitur, et illa
infectio est causa culpae originalis; contra. Libido, secundum
Augustinum, dicitur improba voluntas. Sed improba voluntas peccatum
est. Ergo si ratione libidinis culpa originalis causatur in nato,
tunc natus traheret peccatum originale a proximo parente, et non a
primis parentibus; et hoc est contra id quod infra Magister
determinat.
4. Praeterea, illa infectio seminis defectus quidam est. Omnis
autem defectus in nobis videtur vel culpa vel poena esse. Aut igitur
est culpa, aut poena. Culpa non potest esse, quia semen subjectum
culpae esse non potest: nec etiam poena, quia poena culpam
praecederet, et culpa ex poena causaretur, quod est inconveniens.
Ergo nullo modo potest ex infectione seminis peccatum originale in
generato causari.
5. Praeterea, etiam post Baptismum, quamvis originalis culpa
deleatur, remanet tamen concupiscentia in corpore per modum poenae.
Si ergo infectio concupiscentiae in semine animam inficere posset culpa
originali, etiam postquam homo a peccato originali mundatus esset, per
concupiscentiam in corpore remanentem anima similiter inficeretur; et
ita peccatum originale de necessitate rediret; quod est inconveniens:
quia oporteret etiam de necessitate et poenam ejus redire, quae est
carentia visionis divinae. Ergo non est possibile quod infectio
seminis infectionem culpae in anima causet.
1. Sed contra est quod apostolus dicit ad Rom. 5, 12: per unum
hominem peccatum in mundum intravit. Sed non potuit ex uno homine
humanum genus infici, nisi eo modo quo totum genus humanum ex uno
homine processit. Hoc autem fuit per originem carnis. Ergo hoc modo
peccatum originale a primis parentibus in nos transit.
2. Praeterea, sicut se habet personale peccatum ad actum personae;
ita se habet peccatum naturae ad actum naturae. Sed peccatum
personale, idest actuale, ex actu personae causatur. Ergo et
peccatum naturae, scilicet originale, ex actu naturae in nobis
efficitur. Sed actus naturae est actus generationis, per quem ipsa
natura speciei salvatur. Ergo per actum generationis peccatum
originale in nos transit.
Respondeo dicendum, quod in progressu originalis talis ordo servatur
quod persona naturam infecit per actum peccati; et naturae infectio in
personam secundario transivit, quae a persona peccante propagatur:
quod qualiter sit, videndum est. Sicut enim prius dictum est, hoc
Deus humanae naturae in sui principio supra conditionem suorum
principiorum contulerat, ut esset in ratione rectitudo quaedam
originalis justitiae quam sine aliqua resistentia inferioribus viribus
imprimere posset; et quia hoc gratis collatum fuerat, ideo juste per
ingratitudinem inobedientiae subtractum est; unde factum est ut primo
homine peccante, natura humana quae in ipso erat, sibi ipsi
relinqueretur, ut consisteret secundum conditionem suorum
principiorum; et per modum istum ex actu personae peccantis in ipsam
naturam defectus transivit. Et quia natura deficiens ab eo quod gratis
impensum erat non potest causare hoc quod supra naturam collatum erat,
cum nihil agat ultra suam speciem; ideo sequitur quod ille qui
generatur ab habente naturam hoc modo deficientem, naturam in simili
defectu suscipiat: quia actus personae secundum conditionem suae
naturae procedit, et ultra non se extendit. Inde est quod defectus in
ipsam personam generatam redundat. Sed ratio culpae inde venit, quia
illud quod collatum fuit gratis Adae, scilicet originalis justitia,
non fuit sibi collatum personaliter, sed inquantum talem naturam
habebat, ut omnes scilicet in quibus talis ab eo accepta natura
inveniretur, tali dono potirentur; et ideo cum propagatione carnis
etiam illa originalis justitia propagata fuisset. In potestate ergo
naturae erat ut talis justitia semper in ea conservaretur: sed per
voluntatem personae existentis in natura factum est ut hoc perderetur;
et ideo hic defectus comparatus ad naturam, rationem culpae habet in
omnibus in quibus invenitur communis natura accepta a persona peccante:
et quia per originem carnis defectus iste naturali generatione
traducitur simul cum natura; ideo etiam et culpa originalis per
originem carnis traduci dicitur: et quia per voluntatem personae ratio
culpae ad naturam transit, ideo dicitur persona naturam infecisse.
Quia vero in personis aliis est originale peccatum a prima persona
generantis, non est ratio culpae ex ipsis, cum non propria voluntate
peccatum tale incurrant; sed inquantum talem naturam cum ratione culpae
recipiunt. Inde est quod secundo natura personam inficere dicitur:
inde etiam est quod ista infectio ex inordinata voluntate primi
parentis, in ipso quidem primo parente fuit dupliciter: scilicet per
modum peccati actualis, inquantum eam per propriam voluntatem
contraxit; et etiam ulterius per modum peccati naturalis, inquantum
natura in eo infecta est; in sequentibus autem non est nisi peccatum
naturale.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis natura absolute considerata
immobilis sit, tamen secundum esse suum considerata, oportet quod ad
variationem personae varietur per accidens: constat enim quod
deficiente hoc homine, deficit humana natura quae in ipso est; et ita
etiam peccatum personale Adae in naturam humanam transivit, secundum
quod in ipso esse habebat; ipso enim peccante privatus est his quae
sibi ratione naturae suae gratis concessa erant: et eo privato, etiam
natura privata fuit ut in ipso erat, et per consequens in aliis qui ab
ipso naturam accepturi erant.
Ad secundum dicendum, quod semen non est actu subjectum culpae, sed
virtute tantum; hoc modo enim se habet semen ad peccatum originale
sicut ad naturam humanam; unde sicut in semine non est natura humana
nisi in virtute; ita etiam nec originalis culpa: quia per virtutem
quae est in semine, generatio ad naturam humanam terminatur infectam
originali peccato.
Ad tertium dicendum, quod libido tribus modis dicitur. Uno modo
secundum quod consistit in actu voluntatis, illicite et inordinate
aliquid desiderantis; et hoc modo libido est actuale peccatum. Alio
modo dicitur libido quae consistit magis in delectatione sensualitatis,
et praecipue in actu generativae, ubi superexcedit delectatio; et sic
est quiddam ex peccato derelictum, non quia sine peccato non esset
delectatio, sed quia inordinata non esset, quod nomen libidinis
importat. Tertio modo potest sumi libido quasi habitualiter pro illa
inordinatione virium nimia, ex qua est in nobis pronitas ad inordinate
concupiscendum. A prima igitur libidine mens cujuslibet justi
generantis liberatur, cum contingat actum matrimonialem sine omni culpa
et mortali et veniali exerceri; unde constat quod non intelligitur illa
libido transmittere originale peccatum in prolem; nec iterum illa quae
est inordinata delectatio sensualitatis: etsi enim per miraculum a tali
inordinatione delectationis coitus aliquorum purgaretur, nihilominus
eorum nati peccatum originale contraherent. Unde patet quod libido
tertio modo dicta, intelligitur esse peccati originalis causa: omne
enim generans generat sibi simile in natura; unde cum haec sit conditio
naturae humanae justitia originali destitutae, ut talis inordinatio
virium animae in ea existat, constat quod etiam talis conditio in prole
remanebit. Et si fervor coitus inveniatur dici causa originalis
peccati, hoc non propter se dicitur, sed inquantum est signum ejus
quod est sui causa; quia ex inordinatione virium inordinata delectatio
in coitu procedit, quasi signum, et effectus causam suam indicans.
Ad quartum dicendum, quod illa infectio quae est in semine, sicut non
habet rationem culpae, proprie loquendo, ante infusionem animae, ita
nec poenae: oportet enim esse idem subjectum culpae et poenae; et ideo
sicut in rebus irrationalibus non proprie est poena, quae de se ordinem
ad culpam habet, ita etiam nec in semine poena potest esse; sed est
defectus quidam, inquantum similitudo naturae generantis in semine
virtualiter manet, per modum etiam quo lepra in semine leprosi non est
aegritudo. Si tamen poena esset, posset esse causa culpae, non
inquantum hujusmodi, sed secundum quod ex culpa causatur: virtus enim
causae manet in effectu; unde quia per peccatum primi hominis ista
infectio consecuta est in tota natura humana, ideo ubi invenitur
subjectum susceptivum culpae, habet rationem culpae in actu, sicut in
puero jam nato; ubi vero hoc non invenitur, manet in tali infectione
virtus culpae, ut sic causa culpae esse possit.
Ad quintum dicendum, quod cum peccatum originale, per se loquendo,
sit naturae vitium, non potest causari per id quod est personae per
se, sed solum per id quod naturae debetur. Conservatio autem
conjunctionis corporis ad animam, pertinet specialiter ad esse
hujusmodi personae in natura humana subsistentis; et ideo talis
conjunctio infectionem originalis peccati non facit in anima, nisi
adjungatur aliquid quod per se ad naturam pertineat; et hoc est actus
generationis, qui per se naturae conservandae debetur: et ideo ex
concupiscentia quae remanet post Baptismum non inficitur iterato anima
illius qui baptizatus est, sed per generationem in filium suum
traducitur, ut in originali nascatur.
|
|