|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit necesse omnes
homines in peccato originali nasci. Baptismus enim reddit regeneratis
per ipsum, hoc quod per Adam perditum fuit; quia donum Christi
excedit delictum Adae, ut dicitur Rom. 5. Sed si Adam non
peccasset, homines in peccato originali filios non generassent. Ergo
et homines baptizati in filios peccatum originale non transmittunt.
2. Praeterea, mors est poena originali peccato debita. Ergo ubi
non erit mors, ibi non erit originale. Sed Hieronymus ponit quosdam
in fine mundi non morituros. Ergo videtur quod illi in originali non
nascantur.
3. Praeterea, sicut Deus ex costa viri mulierem formavit, ita
etiam potens est nunc ex digito hominis, vel alio membro, corpus
humanum formare. Constat autem quod ille qui sic formatus esset, non
descenderet ex Adam secundum rationem seminalem. Cum igitur haec
fuerit causa, ut Augustinus, dicit, quare Christus originale non
contraxit, quia non fuit in Adam peccante secundum seminalem
rationem, videtur quod iste originale non habebit; et ita non est
necessarium in omnes originale transire.
4. Praeterea, si muliere peccante, quae ante virum peccavit, vir
liberi arbitrii remansisset, poterat etiam non peccare. Sed si Adam
non peccasset, etiam muliere peccante, non fuissent ex eis homines in
originali geniti. Ergo cum hoc fuerit possibile, non est necessarium
ut peccatum parentis primae, scilicet Evae, in omnes posteros ejus
transeat.
5. Praeterea, ut Augustinus dicit in littera, concupiscentia
libidinis quae est in actu coitus, originale peccatum causat. Sed
qualitercumque sumatur concupiscentia, potens est Deus ab ea hominem
liberare per miraculum. Ergo contingit aliquem sine peccato originali
nasci.
1. Sed contra est quod apostolus Rom. 5, 12, dicit: peccatum
in omnes homines transit.
2. Praeterea, ille qui non est peccato obnoxius, redemptione non
indiget. Si ergo esset aliquis qui non in peccato originali
nasceretur, praeter Christum, inveniretur aliquis qui redemptione
facta per Christum non indigeret; et sic Christus non esset caput
omnium hominum, quod non est conveniens secundum fidem. Ergo nec
ponere quod aliquis sine peccato originali nasci possit.
Respondeo dicendum, quod necessarium est omnes qui ex Adam generantur
per viam coitus, peccatum originale trahere. Cujus ratio ex dictis
accipi potest. Ad esse enim originalis duo concurrunt, scilicet
defectus quidam, principia naturae humanae consequens; et iterum quod
fuerit in potestate naturae ut isto defectu careret vel non, sine quo
ratio culpae in hoc defectu non esset. Utrumque autem necessarium est
inveniri in illis qui ex Adam per modum dictum generantur. Si enim
defectus ille non traduceretur, non posset contingere nisi per hoc quod
natura generantis perfecte reintegrata esset; non enim potest
contingere ut virtute naturae deficientis aliquid in natura non
deficiens generetur. Natura vero humana in statu hujus viae non
reintegratur quantum ad id quod naturae est, etsi per gratiam
reintegratur quantum ad hoc quod ad personam pertinet; sed in futuro
perfecte reintegrabitur in beatis. Unde oportet quod secundum totum
decursum hujus vitae, defectus iste ex parentibus in filios
propagetur. Similiter etiam et ratio voluntarii, quae culpam causabat
in natura, in omnes homines qui ab Adam naturam accipiunt, transit.
Erat enim, ut supra dictum est, tali conditione sibi justitia
originalis concessa, ut omnes qui ab eo naturam humanam acciperent,
simul cum natura et justitiam consequerentur; unde quod illi qui ab
ipso nati sunt, tali justitia careant, ex voluntate ipsius Adae
consecutum est; unde ratio voluntarii in omnes qui ab eo naturam
humanam accipiunt, simul cum defectu transit; et quia genitum naturam
recipit a generante, et patiens ab agente; ideo omnes qui secundum
seminalem rationem, quae est virtus activa, ab Adam descendunt,
oportet quod in culpa originali nascantur.
Ad primum ergo dicendum, quod redemptio Christi totum nobis reddit
quod in Adam perdidimus; non tamen simul, sed unumquodque tempore
suo: non enim per Christum in primum statum innocentiae perducimur,
ut simus immortales in hac vita, sicut et Adam fuit; sed hoc per
Christum in patria consequi speramus: et ideo per Baptismum et alia
sacramenta quae ex passione Christi virtutem sortiuntur, expurgatur
homo quantum ad id quod personae est, et etiam quantum ad naturam in
his quae personae sunt comparata, ut ipse homo in actibus personalibus
peccato non serviat; sed non quantum ad naturam in his quae per se
naturae debentur; et ideo oportet ut per actum etiam naturae infectio
originalis in prolem transeat, quamvis etiam pater sit a culpa
originali immunis, secundum quod ad personam suam spectat. Sicut enim
peccatum originale quilibet trahit particulari generatione sua, et non
per generationem patris sui; ita etiam oportet quod et mundationem suam
consequatur per specialem regenerationem suam; et non per hoc quod
pater suus regeneratus est.
Ad secundum dicendum, quod hoc non conceditur ab omnibus, quod aliqui
in fine mundi inveniantur qui non moriantur; immo Augustinus et
Ambrosius contrarium dicunt, et dictum Hieronymi Magister exponit in
43 dist. 4 libri hoc modo, quod dicantur illi qui invenientur
vivi, non mori, ex eo quod statim resurgent, et mors eorum brevissimo
tempore erit. Si tamen detur quod non morientur, non sequitur quod
sine culpa originali nascantur. Hoc enim ex speciali dispensatione
Dei agetur ut hanc poenam remittat ex sua liberalitate; quia voluntas
et potestas ejus non est subdita ordini culpae ad poenam, sicut nec
ordini naturalis causae ad effectum: potest enim facere, et facit
quandoque Deus ut ignis non comburat, ut in tribus pueris patet,
Daniel. 3; unde non est inconveniens, si faciat ut nati in
originali non moriantur: et praecipue cum mori in actu non sit directe
poena originali respondens, sed necessitas moriendi. Illi autem
homines necessitatem moriendi in natura sua habebunt; sed hac positione
facta, ab hac necessitate naturae per specialem gratiam liberabuntur,
sicut necesse est secundum causas inferiores ignem comburere, a qua
tamen necessitate pueri in camino per gratiam liberati sunt.
Ad tertium dicendum, quod si aliquis divina virtute ex digito
formaretur, originale non haberet; haberet nihilominus omnes defectus
quos habent qui in originali nascuntur, tamen sine ratione culpae:
quod sic patet. Poterat Deus a principio quando hominem condidit,
etiam alium hominem ex limo terrae formare, quem in conditione naturae
suae relinqueret, ut scilicet mortalis et passibilis esset, et pugnam
concupiscentiae ad rationem sentiens; in quo nihil humanae naturae
derogaretur, quia hoc ex principiis naturae consequitur. Non tamen
iste defectus in eo rationem culpae et poenae habuisset; quia non per
voluntatem iste defectus causatus esset. Similiter dico, quod in isto
qui ex digito generatur, tales defectus essent, si principiis suae
naturae relinqueretur, nisi dominus gratis hoc sibi vellet conferre
quod primo homini contulit, nec isti defectus ex voluntate primi
hominis procederent quia defectus non causantur ex voluntate primi
parentis nisi in eis qui ab eo naturam accipiunt. Non autem aliquis
accipit naturam a materia, sed ab agente; unde cum iste sit ab Adam
solum materialiter, non autem sicut a principio activo ab eo
descendat, constat quod naturam humanam ab eo non accipit, nec culpam
originalem per eum incurrit, nec praedictos defectus: et ideo rationem
culpae vel poenae non habebunt, cum non comparentur ad voluntatem sicut
ad causam.
Ad quartum dicendum, quod si mulier peccasset, viro non peccante,
forte illa in peccato suo mortua fuisset, et Deus viro aliam uxorem
providisset. Si tamen ex ea filios genuisset, dicitur, quod illi
filii passibilitatem et defectus corporales contraxissent; non autem
originalem culpam, et defectus qui sunt ex parte animae. Cujus ratio
in evidenti est; quia secundum philosophum in 4 de Animal., cap.
2, corpus non est nisi ex femina; anima autem est ex mari, non ita
quod anima rationalis traducatur, sed quia in semine est virtus
formativa, per quam in aliis animalibus inducitur anima sensibilis, in
homine vero organizatur corpus, et praeparatur ad receptionem animae
rationalis. Si autem e converso Adam peccasset, muliere non
peccante, filii ex utroque concepti utrumque haberent, et defectus
animae et corporis; quia ex defectu animae etiam defectus corporis
causantur: deficiente enim priore, necesse est et posterius deficere;
sed non convertitur.
Ad quintum dicendum, quod hoc non posset esse ut concupiscentia
habitualis, quae in deordinatione virium animae consistit, tolleretur
ex toto, nisi natura penitus reintegraretur: et hoc quidem nulli
dubium est quin Deus facere posset: et si hoc fieret, proculdubio
geniti sine originali nascerentur.
|
|