|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod originale sit in aliqua
potentia sicut in subjecto. Illud enim quod est a corpore absolutum,
et immateriale, non unitur corpori nisi mediante aliquo materiali.
Sed anima rationalis absoluta est a materia, et immaterialis, ut in
3 de anima philosophus probat. Ergo oportet quod uniatur corpori
mediantibus potentiis sensitivae et nutritivae partis, quae sunt
materiales, et organis affixae. Sed peccatum originale transit in
animam ex hoc quod corpori conjuncta est. Ergo per prius invenitur in
potentiis sensitivae et nutritivae partis.
2. Praeterea, originale per originem traducitur. Origo autem
humanae naturae est per actum generativae potentiae. Ergo in ea primo
et principaliter est originale sicut in subjecto, et non in essentia
animae.
3. Praeterea, concupiscentia, sive habitualiter sive actualiter
sumatur, ad vires sensitivas pertinet. Sed in praecedenti
distinctione Magister dixit, originale esse concupiscentiam. Ergo
est in potentiis illis sicut in subjecto, et non in essentia animae.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit, omne peccatum in voluntate
est. Sed originale peccatum est. Ergo in voluntate est. Voluntas
autem potentia est animae. Ergo est in potentia sicut in subjecto.
5. Praeterea, poena respondet culpae. Sed poena originalis,
scilicet carentia divinae visionis, est in ratione. Ergo et peccatum
originale. Ratio autem potentia quaedam est. Ergo originale et
cetera.
1. Sed contra, per originale omnes potentiae animae inficiuntur.
Sed potentiae non uniuntur nisi in essentia. Ergo originale per prius
essentiam respicit.
2. Praeterea, originale est culpa et infectio naturae. Sed ad
naturam per prius comparatur essentia quam potentia; quia essentia est
pars essentialis naturae. Ergo in ea originale principaliter est.
Respondeo dicendum, quod peccatum originale est in essentia animae
sicut in subjecto: quod sic patet. Philosophus in 8 Metaphys.,
ostendit, quod unio formae et materiae non est per aliquod vinculum
medium; immo per se unum alteri unitur: alias non esset unio
essentialis, sed accidentalis. Anima autem forma corporis est; unde
oportet ut ipsa anima uniatur per essentiam suam immediate corpori, ut
ex ea et corpore efficiatur unum, sicut etiam ex cera et sigillo, ut
in 2 de anima dicitur. Et quia originale causatur in anima ex
conjunctione ejus ad tale corpus, prout forma est (sic enim ex
utrisque conjunctis talis natura resultat), oportet quod in essentia
animae sit primo et principaliter sicut in subjecto originale; in
potentiis autem per consequens, sicut et supra de gratia dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod anima rationalis potest comparari ad
corpus ut motor, secundum quod est principium aliquorum operum, et ut
forma. Si primo modo, cum actus quarumdam potentiarum inveniantur
sine instrumentis corporalibus exerceri, aliarum vero cum corporeis
instrumentis; oportet illas potentias quae in sua actione organo
corporali non indigent, scilicet intellectivas, mediantibus sensitivis
corpus movere, sicut plane in 3 de anima ostenditur, quod ab appetitu
intellectus non sequitur motus, nisi mediante appetitu sensus: et sic
verum est quod anima rationalis unitur corpori mediantibus viribus
sensitivae partis. Si vero consideretur inquantum est forma, sic
immediate corpori unitur; quia esse quod est actus formae conjuncti,
est ex anima et corpore; originale autem non transit in animam secundum
quod conjungitur corpori ut motor, sed secundum quod conjungitur sibi
ut forma: quia sic humanam naturam constituit.
Ad secundum dicendum, quod hoc modo per actum generativae virtutis
originale traducitur, sicut et natura humana; unde sicut non oportet
quod principalitas humanae naturae in potentia generativa consistat,
ita nec quod ipsa sit primum subjectum originalis, sed magis essentia
animae, quae naturam humanam integrat et constituit.
Ad tertium dicendum, quod, ut supra dictum est, concupiscentia non
est totum esse culpae originalis, sed solum id quod materiale in
originali est; quod vero in eo formale est, ex parte voluntatis
attenditur; et ideo in viribus superioribus et inferioribus simul
originale salvatur: et hoc non posset esse, nisi per hoc quod defectus
et infectio primo in essentia animae invenitur, quae utrarumque
potentiarum principium est, ut sic ex ea in omnes potentias corruptio
originalis transeat.
Ad quartum dicendum, quod peccatum omne in voluntate est sicut in
causa; non tamen semper est in ea sicut in subjecto, cum etiam
concupiscibilis et irascibilis subjectum peccati esse possit; et hoc
modo etiam originale in voluntate est sicut in causa, quia ex voluntate
primi parentis in omnes transivit.
Ad quintum dicendum, quod per visionem Dei non solum ipsa ratio
glorificatur, sed etiam totus homo; unde carentia divinae visionis non
est poena tantum rationis, sed totius hominis. Neque oportet quod
sicut divina visio est primo in potentia rationis, ita et originale in
potentia primo existat: quia originale consequitur naturam: sed
beatitudo animae in operatione quadam consistit: operatio autem
potentiae debetur, sed natura essentiam respicit: et praeterea ad
visionem beatam anima pervenire non potest sine lumine gratiae, cujus
subjectum est essentia, ut supra, 26 dist., dictum est.
|
|