|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod generativa non sit prae
aliis viribus infecta. Illud enim quod non est aliqualiter obediens
rationi, non potest virtute perfici, vel culpa inquinari. Sed
potentia generativa est hujusmodi. Ergo in ea infectio peccati esse
non potest.
2. Praeterea, potentiae infectae non contingit esse actum sine
peccato. Sed actum generativae virtutis sine peccato esse contingit,
ut patet in actu matrimoniali. Ergo generativa infectione peccati
infecta non est.
3. Praeterea, infectio originalis peccati est per fomitem. Fomes
autem est in sensualitate. Ergo et infectio in ea principaliter est,
et non in generativa.
4. Praeterea, infectio peccati est in eo quod est subjectum
peccati. Sed subjectum originalis est essentia animae, et non
potentia, ut dictum est. Ergo in ea est infectio, et non in
generativa.
5. Praeterea, nutritiva, augmentativa et generativa ad eamdem
partem animae pertinent, idest vegetabilem. Sed nutritiva non ponitur
infecta originali peccato; nec iterum in augmentativa aliquod peccatum
ponitur. Ergo nec generativa debet dici prae aliis viribus specialiter
infecta.
1. Sed contra, infectio originalis consistit in resistentia carnis
ad animam. Haec autem resistentia praecipue in actu generativae
sentitur. Ergo ipsa maxime infecta est.
2. Praeterea, illud quod est causa alicujus, maxime participat
illud. Sed generativa est causa infectionis originalis, quia per
actum ejus traducitur. Ergo ipsa maxime infecta est.
Respondeo dicendum, quod infectio originalis peccati tribus
attribuitur: quia inter partes animae, attribuitur generativae; et
inter sensus, tactui; et inter vires appetitivas attribuitur
concupiscibili. Cujus est ratio, quia originale peccatum est
naturae, ut dictum est; unde infectio ejus ad illas potentias
principaliter pertinet quae aliquem ordinem habent ad actum quo natura
traducitur. Actus autem ille duo habet, scilicet substantiam actus,
et delectationem. Delectatio autem ad sensum tactus pertinet.
Substantia vero actus virtuti generativae attribuitur sicut exequenti,
sed virtuti concupiscibili sicut imperanti, quia ejus est tendere in id
quod est conveniens et delectabile secundum sensum: et ideo diversis
rationibus his tribus viribus talis infectio praecipue ascribitur.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum actuale, quod consistit in
actu ejus qui peccat, et voluntate, non potest esse in illa parte quae
rationi non obedit; nihil tamen prohibet quin in illa parte quae
principium naturalis operationis est, infectio naturae salvetur.
Sciendum tamen est, quod etiam actuale peccatum in generativa esse
dicitur, non quidem sicut in subjecto, sed materialiter, inquantum
scilicet concupiscibilis actum generativae imperat.
Ad secundum dicendum, quod infectio generativae est infectio naturae;
unde non oportet quod ex ea relinquatur infectio peccati per actum ejus
in persona generante, sed solum in persona generata.
Ad tertium dicendum, quod in sensualitate etiam est infectio,
inquantum ordinat et disponit actus generativae; sed in generativa est
immediate, secundum quod ipsa est immediatum principium traductionis
naturae. Sed verum est quod infectio fomitis in sensualitate
principalius ostenditur, secundum quod infectio naturae redundat in
infectionem personae per actuales concupiscentias.
Ad quartum dicendum, quod infectio est in essentia animae sicut in
primo subjecto, sed in generativa sicut in cujus actu praecipue
manifestatur; essentia enim non est principium actus nisi mediante
aliqua potentia; unde sic ex infectione actus non dicitur essentia esse
infecta, sicut hic de infectione loquimur.
Ad quintum dicendum, quod generativae ascribitur et originalis et
actualis peccati infectio. Originalis quidem, inquantum est
principium actus naturalis, quo natura traducitur; sed actualis,
secundum quod habet aliquos actus exteriores ad generationem ordinatos,
qui ad virtutem motivam sensitivam pertinent; et quia nutritiva
similiter quosdam tales actus habet, ut apponere cibum ori,
masticare, et delectationem sentire, et hujusmodi; ideo sibi etiam
actualis infectio attribuitur quasi materialiter, non autem
originalis, quia ipsa non est principium illius actus quo natura
traducitur, nisi remote, inquantum generativae deservit.
Augmentativae vero nulla infectio attribuitur: quia nec ad actum
naturalis propagationis ordinatur, nec iterum habet actus exteriores
qui per motum sensitivae partis expleantur.
|
|