|
Postquam ostendit qualiter originale peccatum trahatur a parentibus,
hic ostendit qualiter per Baptismum dimittatur; et dividitur in partes
duas: in prima ostendit, secundum quid originale in Baptismo tollatur
et secundum quid maneat; in secunda inquirit, quae sit causa illius
concupiscentiae quae per Baptismum non tollitur, sed post Baptismum
manet, ibi: praeterea solet quaeri, utrum concupiscentia quae per
Baptismum remanet (...) ex Deo auctore sit, vel ex alio. Prima
dividitur in duas: in prima ostendit quomodo per Baptismum originale
remittatur quantum ad animam; in secunda inquirit, utrum etiam
purgetur homo a foeditate carnis, ibi: solet quaeri, utrum ipsa caro
in Baptismo ab illa foeditate purgetur quam in conceptione ex
concupiscentia libidinosa contraxit. Prima dividitur in tres: in
prima movet dubitationem; in secunda ponit solutionem, ostendens quod
duobus modis originale dicitur, ibi: sed licet remaneat concupiscentia
post Baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut ante; in tertia
modos magis explicat et auctoritatibus confirmat, ibi: duplici ergo
ratione peccatum originale dicitur dimitti in Baptismo. Et primo
ostendit quod originale peccatum per Baptismum solvi dicitur,
inquantum reatus ejus tollitur; secundo quod solvi dicitur, inquantum
concupiscentia ipsa mitigatur, ibi: deinde idem ipse ostendit, eo
modo etiam dimitti in Baptismo quia Baptismi gratia concupiscentia
ipsa mitigatur. Praeterea solet quaeri, utrum concupiscentia quae
post Baptismum remanet (...) ex Deo auctore sit, vel ex alio.
Hic inquirit, utrum concupiscentiae remanentis post Baptismum Deus
sit causa, et concupiscentia illa simul cum reatu et infectione maculae
trahatur; ideo circa hoc tria facit: primo inquirit, utrum illius
concupiscentiae Deus sit auctor; secundo inquirit, utrum divinae
justitiae hoc conveniens sit, ut pro peccato parentis, natus reatum
poenae incurrat, ibi: solet etiam quaeri, qua justitia teneatur illo
peccato anima innocens a Deo creata; tertio inquirit, quomodo divinam
sapientiam deceat ut ejus opus, scilicet anima, statim in sua
creatione inficiatur, ibi: si vero quaeritur et cetera. Circa
secundum duo facit: primo determinat principalem quaestionem: et quia
reatus sequitur voluntarium in peccato, sine quo nullus ad poenam
obligatur, ideo secundo ostendit quomodo originale peccatum necessarium
et voluntarium dici possit, ibi: illud etiam non immerito quaeri
potest. Circa tertium tria facit: primo ostendit quomodo divinam
sapientiam deceat hoc quod anima statim macula originali inficitur ex
corporis sui conjunctione; secundo inquirit, utrum anima aliquando in
sui puritate permaneat, qualem Deus creavit, an statim in primordio
suae creationis maculetur, ibi: hoc a quibusdam quaeri solet; tertio
inquirit, supposito quod non, utrum una anima alteri ex ipsa sui
creatione in bonitate naturali praeferatur, ibi: illud ergo non
incongrue quaeri solet. Hic est duplex quaestio. Primo, quomodo per
Baptismum originale divinitus tollatur. Secundo, de causa ejus,
utrum etiam similiter divinitus hoc sit quod homo originale incurrat.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum culpa originalis per Baptismum
solvatur; 2 utrum poena originalem culpam consequens post Baptismum
remaneat; 3 utrum originalis concupiscentia in quibusdam major, et in
quibusdam minor inveniatur.
|
|