|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum originalis
culpa non tollatur. Privatio enim non tollitur, nisi habitus
oppositus restituatur. Sed originalis justitia, cujus privatio est
originale peccatum, per Baptismum non restituitur, cum non remaneat
debitus ordo inferiorum virium ad rationem. Ergo nec originale
peccatum per Baptismum tollitur.
2. Praeterea, in Baptismo est duplex res: una quae est res et
signum, scilicet character; et alia quae est res tantum, scilicet
gratia. Si ergo Baptismus peccatum originale delet, aut hoc erit
virtute characteris quem imprimit, aut virtute gratiae quam confert.
Si virtute characteris, cum igitur characterem consequantur etiam
ficte accedentes, sequeretur quod eis etiam originalis culpa
dimitteretur; et sic aliquis in mortali existens peccato, a culpa
aliqua purgaretur: quod est inconveniens. Si autem virtute gratiae,
gratia autem post Baptismum frequenter per peccatum mortale amittitur;
ergo oporteret quod originale per quodlibet sequens mortale rediret.
Sed peccatum originale non nisi per Baptismum potest purgari. Ergo
oporteret quod quandocumque aliquis de peccato mortali poenitentiam
agit, simul etiam contra peccatum originale baptizaretur.
3. Praeterea, sicut se habet actus in peccato actuali ut
materialiter deformitati substans; ita etiam concupiscentia in
originali, ut supra dictum est. Sed non potest esse quod deformitas
peccati tollatur manente actu peccati: quia tales actus sunt qui bene
fieri non possunt. Ergo et manente tali concupiscentia, non potest
originalis culpa deleri.
4. Si dicatur, quod non manet intensa, sed diminuitur; contra.
Magis et minus non diversificant speciem. Sed poena et culpa nominant
diversas species mali. Ergo non potest esse ut intensa concupiscentia
sit culpa, et remissa sit tantum poena.
5. Si dicatur, quod non solvitur nisi quantum ad reatum; contra.
Reatus consequitur deformitatem culpae: quia ad hoc poena infligitur,
ut culpae deformitas ordinetur per poenam, quae in se deordinata est.
Si ergo originale peccatum quantum ad deformitatem maculae non
tollitur, videtur quod nec etiam quantum ad reatum solvi possit.
6. Praeterea, quales sunt habitus, tales actus reddunt, ut in 2
Eth. dicitur. Sed concupiscere, quod procedit ex concupiscentia
inordinata, est peccatum post Baptismum sicut et ante. Ergo et ipsa
concupiscentia per Baptismum rationem culpae non amittit.
1. Sed contra, Rom. 6, 7: qui mortuus est peccato,
justificatus est a delicto. Sed baptizatus per Baptismum commoritur
et consepelitur Christo, ut ibidem apostolus dicit. Ergo oportet
quod per Baptismum omne peccatum praeteritae vitae deleatur, nisi
effectus Baptismi ex parte baptizati impediatur.
2. Praeterea, non potest aliquis esse simul filius gratiae et filius
irae. Sed per originale peccatum nascimur filii irae, ut Ephes.
2, 3: eramus natura filii irae; per Baptismum autem regeneramur in
filios gratiae. Ergo non potest esse quod post Baptismum originalis
culpa remaneat.
Respondeo dicendum, quod de remissione culpae originalis oportet nos
loqui proportionaliter ad remissionem culpae actualis. Ex actu enim
peccati duplex effectus in peccante relinquitur, scilicet privatio
gratiae ex ratione aversionis a fine, et dispositio quaedam ad similem
actum, quam actus peccati inducit ex ratione conversionis; et ex hoc
ipso quod gratia privatus est propria voluntate, reatum poenae
incurrit; unde, gratia sibi restituta, simul et macula illa
tollitur, quae in defectu gratiae consistebat, et obligatio ad
poenam, quae reatus dicitur; dispositio vero ex actu peccati inducta
non ex toto statim tollitur, sed minuitur, inquantum gratia inclinat
ad contrarium illius dispositionis; sed postmodum per consuetudinem
bonorum operum etiam illa dispositio tollitur, et in contrarium
mutatur. Similiter etiam ex actu naturae, qui est carnis propagatio,
relinquitur quaedam dispositio inclinans ad malum in ipsa natura
generati, quae concupiscentia vel fomes dicitur; et ex hoc ipso quod
illa naturae corruptio in se virtutem peccati, ex quo causata est,
continens, personam attingit, ipsam indignam Dei gratia efficit;
unde relinquitur macula et defectus gratiae in anima; et per hoc etiam
ad reatum poenae obligatur, ut scilicet praemio illo careat quod
gratiae debebatur. Per Baptismum autem gratia confertur: cujus
virtute illa infectio ab homine tollitur quae ex natura in personam
devolvebatur; et secundum hoc anima purgatur a macula culpae, et per
consequens solvitur reatus poenae. Illa autem dispositio ad malum quae
fomes et concupiscentia dicitur, non ex toto tollitur; quia illa
dispositio sequitur conditionem naturae; Baptismus autem non purgat
naturam, nisi quantum pertinet ad infectionem personae; et ideo illa
dispositio ex toto non tollitur usque ad statum beatitudinis, quo
natura perfecte curabitur; sed tamen dispositio illa per Baptismum
minuitur, inquantum gratia quam quis in Baptismo consequitur, in
contrarium inclinat ei ad quod fomes disponebat; et ita virtus fomitis
in nobis minuitur per auxilium gratiae.
Ad primum ergo dicendum, quod in originali justitia erat aliquid quasi
formale, scilicet ipsa rectitudo voluntatis, et secundum hoc sibi
opponitur culpae deformitas. Erat in ea etiam aliquid quasi
materiale, scilicet ordo rectitudinis impressus in inferioribus
viribus; et quantum ad hoc opponitur sibi concupiscentia et fomes.
Quamvis ergo non restituatur originalis justitia quantum ad id quod
materiale in ipsa erat, restituitur tamen quantum ad rectitudinem
voluntatis, ex cujus privatione ratio culpae inerat: et propter hoc id
quod culpae est, tollitur per Baptismum; sed aliud poenale remanet.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus virtute gratiae quam confert,
ex qua rectitudo voluntatis causatur, originalem culpam delet; non
tamen sequitur quod, subtracta gratia, originalis culpa redeat. Cum
enim omnium peccatorum mortalium genera hoc commune habeant quod gratiam
tollunt; non tamen omnium est una macula, sed diversae, secundum quod
defectus gratiae ad diversas causas refertur; unde defectus gratiae ex
actu luxuriae proveniens, est macula illius peccati, et sic de aliis.
Unde non redit macula peccati alicujus, quantumcumque gratia
subtrahatur, nisi per reiterationem causae. Causa autem per quam
macula originalis relinquebatur in anima, erat ipsa propagatio humanae
naturae quam impossibile est reiterari circa eumdem hominem; et ideo
macula originalis redire non potest. Sed defectus ille gratiae qui per
peccatum mortale incidit, erit macula vel luxuriae, vel homicidii, et
sic de aliis.
Ad tertium dicendum, quod non eodem modo se habet concupiscentia et,
fomes ad originalem maculam, sicut actus peccati ad maculam actualem;
concupiscentia enim etsi quodammodo ad maculam originalem materialiter
se habeat, non tamen est causa ejus secundum quod in eodem subjecto
inveniuntur; sed actus peccati causat actualem maculam: et ideo non
potest contingere ut actus maneat, et macula vel reatus transeat;
sicut in originali, manente concupiscentia, transit reatus et macula.
Ad quartum dicendum, quod intensio et remissio nunquam speciei
diversitatem causant, sed quandoque ex speciei diversitate
consequuntur: quando enim intensio et remissio super unam naturam
fundantur, quae decrescit et proficit, tunc nec diversitatem speciei
causant, nec ab ea causantur; ut patet quando eadem albedo intenditur
et remittitur: quandoque vero super diversas naturas intensio et
remissio fundatur; et tunc intensio et remissio, ex diversitate
speciei proveniunt; sicut dicitur Angelus homine intelligentior, et
sicut dicitur color illustratus visibilior quam sine lumine, quia lumen
est illud per quod efficitur visibile in actu. Ita etiam intensio et
remissio fomitis super diversam naturam fundatur: dicitur enim
intensus, secundum quod ad suum formale conjungitur, quod est defectus
justitiae; et remissus, secundum quod a tali defectu separatur.
Ad quintum dicendum, quod sicut transit reatus, ita etiam macula
transit; unde hoc concedendum est quod objectio concludit.
Ad sextum dicendum, quod etiam in peccatis actualibus contingit
dispositionem peccati remanere gratia adveniente: et tunc si ex
dispositione illa aliquis actus sequatur, peccati rationem habebit;
quamvis dispositio illa quae actum causat culpa non esset: ita etiam
quamvis concupiscere, quod est actus fomitis, post Baptismum sit
culpa, non tamen oportet quod fomes post Baptismum sub ratione culpae
remaneat: nec oportet esse similitudinem inter actum et habitum, sicut
culpae ad culpam; sed ex parte conversionis, ut actus ad illud
objectum terminetur ad quod habitus inclinabat.
|
|